Bible

 

Numeri 6

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare :

3 a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent : uvas recentes siccasque non comedent

4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur : quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent.

5 Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus.

6 Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur,

7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est.

8 Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino.

9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus : quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima.

10 In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii.

11 Faciet sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo : sanctificabitque caput ejus in die illo :

12 et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato : ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.

13 Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis,

14 et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,

15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum :

16 quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.

17 Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur.

18 Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ : tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum :

19 et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus.

20 Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini : et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum.

21 Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus : juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ.

22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

23 Loquere Aaron et filiis ejus : Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis :

24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.

25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.

26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.

27 Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10210

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10210. ‘De sanguine peccati expiationum’: quod significet per vera quae ex bono innocentiae, constat ex significatione ‘sanguinis’ quod sit Divinum Verum, de qua n. 4735, 1 6978, 7317, 7326, 7846, 7850, 9127, 9393, 10026, 10033, 10047, ex significatione ‘peccati expiationum’ seu sacrificii peccati per quod expiatio, quod sit purificatio a malis et inde falsis; quod per ‘peccatum’ intelligatur sacrificium pro peccato, videatur n. 10039, et quod ‘expiatio’ sit purificatio a malis et inde falsis, n. 9506; quod purificatio illa fiat per vera quae ex bono innocentiae, est quia sanguis quo fiebat expiatio, erat ex juvenco vel agno, et per ‘juvencum’ significatur bonum innocentiae in externo homine, n. 9391, 9990, 10132, et per ‘agnum’ bonum innocentiae in interno 2 homine, n. 10132; et innocentia erit ut recipiatur verum et bonum, n. 3111, 3994, 4797, 6013, 6765, 7836 fin. , 7840, 9262, 10134, tum citata n. 10021; bonum enim innocentiae est agnoscere quod omnia vera et bona sint a Domino et nihil a proprio hominis, 3 ita est velle duci a Domino et non a semet; inde patet quod quo plus homo sibi 4 fidit et credit, ita quo plus est in amore sui, eo minus in bono innocentiae sit; inde est quod homo a malis purificari nequeat nisi sit in bono innocentiae; nam si non in illo bono est, non ducitur a Domino sed a semet; et qui ducitur a semet ducitur ab inferno, 5 proprium enim hominis non est nisi quam malum, et omne malum est inferni. 6 Quod omnis expiatio facta fuerit per sanguinem vel juvenci, vel agni, vel turturum seu pullorum columbarum, constat apud Moschen, Exod. 29:36; Lev. 4:1-7, 13-18, 27-fin. , 5:1-7, 15:14, 24, 28-31; Num. 6:9-11;

per ‘turtures’ et per ‘pullos columbarum’ etiam significatur bonum innocentiae.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

3. et

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. nam proprium

6. Quod omnis expiatio facta fuerit vel per sanguinem juvenci vel per sanguinem agni, per quos significatur bonum innocentiae, constat apud Moschen, Exod. xxxix36, Levit. 4:1 ad 7, 13 ad 18, 27 ad fin. Cap. 5:1 ad 7. Num 15:24, et si turtures aut duos pullos columbarum, Lev. 5:1 ad 7. Cap. 15:14, 28 ad 31. Num. 6:9, 10, 11; nam per turtures ac per pullos columbarum etiam significabatur bonum iocentiae

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.