Bible

 

Numeri 5

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo :

3 tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.

4 Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.

5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

6 Loquere ad filios Israël : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,

7 confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint.

8 Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.

9 Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent :

10 et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.

11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

12 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens

13 dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro :

14 si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur :

15 adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ : non fundet super eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium.

16 Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,

17 assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam.

18 Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.

19 Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti throno, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi.

20 Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro :

21 his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.

22 Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen.

23 Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,

24 et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,

25 tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius :

26 pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas.

27 Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.

28 Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.

29 Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,

30 maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt :

31 maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 288

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

288. In Verbo saepius nominatur Lex, et dicetur quid per illam in stricto Sensu intelligitur, et quid per illam in latiori, et quid in latissimo; in stricto Sensu per Legem intelligitur Decalogus, in latiori intelliguntur Statuta per Mosen filiis Israelis data, et in latissimo intelligitur totum Verbum: QUOD PER LEGEM IN STRICTO SENSU INTELLIGATUR DECALOGUS, notum est: QUOD AUTEM PER LEGEM IN LATIORI SENSU INTELLIGANTUR STATUTA PER MOSEN FILIIS ISRAELIS DATA, constat ex singulis statutis in Mose, 1 quod dicantur Lex, ut Haec Lex sacrificii [pro reatu], Leviticus 7:1. Haec Lex sacrificii pacificorum, 7:11. 2 Haec Lex minchae, 6:7. seq. 3 Haec Lex pro Holocausto, pro Mincha, pro Sacrificiis peccati et reatus, pro Impletionibus, 7:37. 4 Haec Lex bestiae et avis, 11:46, seq. Haec Lex parientis pro filio et filia, 12:7. Haec Lex leprae, 13:59; 14:2, 32, 54, 57. Haec Lex fluxu affecti, 15:32. 5 Haec Lex Zelotypiae, Numeri 5:29-30. Haec Lex Naziraei, 6:13, 21. Haec Lex mundationis, 19:14. Haec Lex de vacca rufa, 19:2. Lex pro Rege, Deuteronomius 17:15-19. 6 Imo totus Liber Mosis vocatur Lex, 31:9, 11-12, 26. Praeter etiam in Novo Testamento, ut Luca 2:22; 24:44; Johannes 1:46, 7 7:22-23; 8:5, et alibi.

[2] Quod haec Statuta per Opera legis intelligantur a Paulo, ubi dicit, Quod homo Fide justificetur sine Operibus legis, Romanos 3:28, manifeste patet a sequentibus ibi, tum ex verbis ejus ad Petrum, quem increpavit quod judaizaret, ubi ter in uno Versu dicit, quod nemo per Opera legis justificetur, Galatas 2:14, 16. 8 QUOD PER LEGEM IN LATISSIMO SENSU INTELLIGATUR TOTUM VERBUM, patet ex his, Jesus dixit, nonne scriptum est IN LEGE VESTRA, dii estis, Johannes 10:34, hoc scriptum est Psalmus 82:6. 9 Respondit turba, nos audivimus ex LEGE, quod Christus maneat in aeternum, Johannes 12:3, hoc scriptum est Psalmus 89:30, 10 Psalmus 110:4; Daniel 7:14. Ut impleretur Verbum scriptum in LEGE ILLORUM, odio habuerunt Me sine causa, Johannes 15:10 hoc scriptum est Psalmus 35:19. Dixerunt 11 Pharisaei, num quis ex Principibus credidit in Ipsum, sed turba quae non novit LEGEM, Johannes 7:48-49. Facilius est Coelum et Terram transire, quam LEGIS UNUM APICEM cadere, Luca 16:17; 12 per Legem ibi intelligitur tota Scriptura Sacra: praeter in mille locis apud Davidem.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: Exodo.
2. Prima editio: 7, 11.
3. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 6:14 ff apud Biblia Anglica.

4. Prima editio: 32.
5. Prima editio: 31.
6. Prima editio: 15. ad 19.
7. Sic Schmidt, sed 1:45 apud Novum Testamentum Graecum et Biblia Anglica.

8. Prima editio: 14, 15.
9. Prima editio: 71:10. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 89:29 apud Biblia Anglica.

11. Prima editio: dixerunt.
12. Cf 262. Prima editio: XVII.

  
/ 853