Bible

 

Numeri 25

Studie

   

1 Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,

2 quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.

3 Initiatusque est Israël Beelphegor : et iratus Dominus,

4 ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël.

5 Dixitque Moyses ad judices Israël : Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.

6 Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi.

7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,

8 ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël :

9 et occisi sunt viginti quatuor millia hominum.

10 Dixitque Dominus ad Moysen :

11 Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.

12 Idcirco loquere ad eum : Ecce do ei pacem fœderis mei,

13 et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum : quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël.

14 Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.

15 Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.

16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

17 Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos :

18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10652

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10652. ‘Et scortentur filiae ejus post deos earum, et scortari faciant filios tuos post deos earum’: quod significet sic profanationem boni et veri, constat ex significatione ‘scortari’ quod sit illegitima conjunctio, de qua supra n. 10648, ex significatione ‘filiarum ejus’ seu 1 habitatoris terrae, quod sint affectiones mali, 2 ex significatione ‘deorum earum’ quod sint falsa affectionum mali conjunctarum veris, nam per ‘deos earum’ intelliguntur dii filiarum habitatoris terrae conjunctarum cum filiis gentis Israeliticae, de quibus mox supra n. 10651; quae conjunctio est profanatio boni; et ex significatione ‘scortari facere filios tuos post deos earum’ quod sit conjunctio veri cum falsis, quae est profanatio veri; quod ‘dii’ sint falsa, videatur n. 4402 fin. , 4544, 7873, 8867, et quod ‘filii’ sint vera, n. 489, 491, 533, 1147, 3373, 4257, 3 9807, 10490. Haec ita dicuntur quia prima conjunctio affectionum mali cum veris quae significatur per ‘accipere de filiabus habitatoris terrae filiis tuis’ nondum est profanatio 4 ; ast altera conjunctio est profanatio, 5 haec enim fit cum malum applicatur vero ac verum malo, quod fit per sinistram interpretationem veri et applicationem ad malum, et sic per insertionem unius in alterum; inde verum non amplius manet verum, 6 sed mortificatur et profanatur. Haec profanatio etiam significatur per scortationem populi cum filiabus Moabi, de qua ita apud Moschen, Consedit Israel in Schittim, ubi coepit populus scortari cum filiabus Moabi; et vocarunt populum ad sacrificia deorum earum, et comedit populus, et incurvavit se diis earum. Ideo dixit Jehovah ad Moschen, Sume omnia capita populi, et suspende ea Jehovae coram sole: et populus percussus est, et ex plaga illa mortui sunt quattuor et viginti milia, Num. 25:1-3, [4, ] 6, 9; per ‘Moabum’ significantur qui adulterant bona, 7 n. 2468, 8315, et per ‘filias ejus’ affectiones illius mali, et per ‘scortationem cum illis’ profanatio; inde poena fuit suspensio capitum populi coram sole et 8 mors viginti quattuor milium, ‘sol mundi’ enim est amor sui, n. 10584, ‘suspensio coram illo’ est totalis exstinctio boni caelestis, et ‘viginti quattuor milia’ sunt omnia vera et bona veri in complexu, similiter ac duodecim milia, n. 2089, 3913, 7973, ‘mors eorum’ est exstinctio omnium verorum; hoc fit apud illos qui profanant.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts et.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts est modo receptio veri in parte intellectuali, ubi manet solum ut scientificum, ubi nondum communicat cum malo voluntatis.

5. hoc, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

6. sed quia inservit malo, quod fit ut dictum per sinistram interpretationem applicationem, sed fit prophanum

7. The Manuscript inserts videatur.

8. plaga

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.