Bible

 

Numeri 21

Studie

   

1 Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam.

2 At Israël voto se Domino obligans, ait : Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus.

3 Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus : et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.

4 Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris :

5 locutusque contra Deum et Moysen, ait : Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine ? deest panis, non sunt aquæ : anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.

6 Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum,

7 venerunt ad Moysen, atque dixerunt : Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te : ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,

8 et locutus est Dominus ad eum : Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo : qui percussus aspexerit eum, vivet.

9 Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo : quem cum percussi aspicerent, sanabantur.

10 Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth.

11 Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam.

12 Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared.

13 Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos.

14 Unde dicitur in libro bellorum Domini : Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon.

15 Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum.

16 Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen : Congrega populum, et dabo ei aquam.

17 Tunc cecinit Israël carmen istud : Ascendat puteus. Concinebant :

18 Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. De solitudine, Matthana.

19 De Matthana in Nahaliel : de Nahaliel in Bamoth.

20 De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.

21 Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens :

22 Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam : non declinabimus in agros et vineas ; non bibemus aquas ex puteis : via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos.

23 Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos : quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum.

24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon : quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum.

25 Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus.

26 Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab : et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon.

27 Idcirco dicitur in proverbio : Venite in Hesebon : ædificetur, et construatur civitas Sehon :

28 ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.

29 Væ tibi Moab ; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon.

30 Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon : lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.

31 Habitavit itaque Israël in terra Amorrhæi.

32 Misitque Moyses qui explorarent Jazer : cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores.

33 Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai.

34 Dixitque Dominus ad Moysen : Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus : faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon.

35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 49

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

49. (Vers. 15.) "Et Pedes Ipsius similes chalcolibano(, tanquam) in camino igniti," significat Divinum Bonum Naturale. - "Pedes" Domini significant Divinum Ipsius Naturale; "Ignis" seu "Ignitum significat Bonum; ac "Chalcolibanum" significat Bonum veri naturale; quare per "Pedes Filii Hominis similes chalcolibano tanquam in camino ignitos," significatur Divinum Bonum Naturale. Quod "Pedes" Ipsius hoc significent est ex correspondentia. Est in Domino, et inde a Domino, Divinum Caeleste, Divinum Spirituale, et Divinum Naturale; Divinum Caeleste intelligitur per "Caput" Filii Hominis, Divinum Spirituale per Ipsius "Oculos" et per "Pectus" quod Zona aurea cinctum erat, et Divinum Naturale per Ipsius "Pedes." Quia haec Tria in Domino sunt, ideo etiam illa tria in Caelo Angelico sunt; Tertium seu supremum Caelum est in Divino Caelesti, Secundum seu medium Caelum est in Divino Spirituali, ac Primum seu ultimum Caelum, in Divino Naturali; similiter Ecclesia in terris: Universum enim Caelum coram Domino est sicut Unus Homo, in quo illi qui in Divino Caelesti Domini sunt, faciunt Caput, qui in Divino Spirituali faciunt Corpus, et qui in Divino Naturali faciunt Pedes: inde etiam in unoquovis homine, quia creatus est ad imaginem Dei, tres illi gradus sunt, qui Sicut aperiuntur, fit ille Angelus Caeli vel tertii, vel secundi, vel ultimi. Inde quoque est, quod in Verbo tres Sensus sint, Caelestis, Spiritualis et Naturalis: quod ita sit, videatur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, in specie in Parte Tertia, in qua de Tribus illis Gradibus actum est. Quod Pedes, Plantae et Calcanei correspondeant Naturalibus apud hominem, et ideo in Verbo significent Naturalia, videatur in Arcanis Caelestibus Londini editis (2162, 4938-4952). Divinum Bonum Naturale etiam significatur per Pedes in sequentibus locis; apud Danielem:

"Sustuli oculos meos, et vidi; ecce vir indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, corpus ejus sicut tharschisch, et oculi ejus sicut faces ignis, brachia ejus et Pedes ejus sicut splendor aeris laevigati," (10:5-6);

in Apocalypsi:

"Vidi angelum descendentem e Caelo, Pedes ejus tanquam columnae ignis," (10:1);

et apud Ezechielem:

"Pedes Cheruborum erant micantes sicut splendor aeris laevigati," (1:7);

quod Angeli et Cherubi ita visi fuerint, erat quia Divinum Domini in illis repraesentabatur. Quoniam Ecclesia Domini est sub Caelis, ita sub pedibus Domini, ideo vocatur illa "Scabellum Pedum" Ipsius, in his locis:

"Gloria Libani ad te veniet ad decorandum locum Sanctuarii Mei, locum Pedum Meorum honorabilem reddam, et incurvabunt se ad volas Pedum tuorum," (Esaias 60:13-14);

"Caelum Thronus Meus, ac Terra Scabellum Pedum Meorum," (Esaias 66:1);

Deus "non recordatur Scabelli Pedum Suorum in die irae," (Threni 2:1); 1

"Adorate Jehovam versus Scabellum Pedum Ipsius," (Psalm. 99:5); 1

"Ecce audivimus de Eo in Ephrata" (Bethlechem); "intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos Scabello Pedum Ipsius," (Psalm. 132:6-7). 3

Inde est, quod Adorantes ceciderint ad Pedes Domini, (Matthaeus 28:9; Marcus 5:22; Luca 8:41; Johannes 11:32);

tum, quod Osculati Pedes Ipsius, et absterserint capillis suis, (Luca 7:37-38, 44-46; Johannes 11:2; 12:3).

Quia per "Pedes" significatur Naturale, ideo dixit Dominus ad Petrum, cum lavit ejus pedes,

"Qui lotus est, non opus habet, nisi quoad pedes lavetur, et mundus est totus," (Johannes 13:10);

"lavare pedes" est purificare Naturalem hominem; qui cum purificatus est, etiam totus homo purificatus est, ut multis ostensum est in Arcanis Caelestibus et in Doctrinis Novae Hierosolymae. Naturalis homo, qui etiam est Externus homo, purificatur, dum ille fugit mala, quae Spiritualis seu Internus homo videt quod mala sint et fugienda. Nunc quia Naturale hominis per "Pedes" intelligitur, et hoc pervertit omnia, si non lotum seu purificatum est, ideo dicit Dominus,

"Si Pes tuus scandalizaverit te, abscinde eum; melius est tibi claudum ingredi vitam, quam duos pedes habere, et conjici in gehennam in ignem inexstinguibilem," (Marcus 9:45);

hic non intelligitur pes, sed Naturalis homo. Simile intelligitur per Proculcare Pedibus bonum pascuum; et per turbare Pedibus aquas, (Ezechiel 32:2; 34:18-19; Daniel 7:7, 19; et alibi).

Quoniam per Filium Hominis intelligitur Dominus quoad Verbum, patet quod per "Pedes" Ipsius etiam intelligatur Verbum in Sensu naturali, de quo multum actum est in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra; ut et, quod Dominus in Mundum venerit, ut impleret omnia Verbi, et per id fieret Verbum etiam in ultimis (98-100); sed hoc arcanum est pro illis qui in Nova Hierosolyma erunt. Divinum Naturale Domini etiam significatum est per Serpentem aeneum ex mandato a Mose in deserto erectum, a cujus inspectione omnes qui a serpentibus morsi erant, sanati sunt, (Numeri 21:6, 8-9);

quod significaverit Divinum Naturale Domini, et quod salventur qui spectant ad illud, docet Ipse Dominus apud Johannem:

"Sicut Moses exaltavit Serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium Hominis, ut omnis qui credit in Ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam," (3:14-15).

Quod serpens ille ex Aere factus sit, est quia Aes ut Chalcolibanum significat Naturale quoad bonum, videatur infra (775).

Poznámky pod čarou:

1. 1 pro "7"

3. 6, 7 pro "6"

  
/ 962