Bible

 

Numeri 19

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

2 Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum :

3 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castram, immolabit in conspectu omnium :

4 et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus,

5 comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis.

6 Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat.

7 Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum.

8 Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum.

9 Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis : quia pro peccato vacca combusta est.

10 Cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israël, et advenæ qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo.

11 Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus,

12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.

13 Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël : quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum.

14 Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo : omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus.

15 Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit.

16 Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus.

17 Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas :

18 in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos :

19 atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die : expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.

20 Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ : quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus.

21 Erit hoc præceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum.

22 Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet : et anima, quæ horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5145

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5145. ‘Perforata 1 super capite meo’: quod significet absque terminatione alicubi in medio, constat ex significatione ‘perforati’ quod sit apertum a summo ad imum, ita non clausum, proinde absque terminatione alicubi in medio; et ex significatione ‘capitis’ quod sint interiora imprimis voluntariorum; ‘in capite’ enim sunt omnes substantiae et formae in principiis, quapropter illuc tendunt et ibi se sistunt omnes sensationes, et inde descendunt et se derivant omnes actus; quod facultates mentis ibi sint, quae nempe sunt intellectus et voluntatis, patet; quapropter per ‘caput’ interiora significantur; canistra illa' repraesentabant illa quae in capite.

[2] Agitur hic nunc de sensualibus parti voluntariae subjectis, et significatur per ‘canistra perforata super capite’ quod interiora absque terminatione alicubi in medio essent, quapropter etiam sensualia illa rejecta et damnata sunt, ut sequitur; sed dicendum quid intelligitur per absque terminatione alicubi in medio; interiora apud hominem sunt distincta in gradus et in quodlibet gradu sunt terminata et per terminationem separata ab inferiore gradu, sic ab intimo ad extimum; primum gradum constituit interius rationale, in eo 2 sunt angeli caelestes, seu in eo 2 est caelum intimum aut 3 tertium; alterum gradum facit rationale exterius, in eo 2 sunt angeli spirituales, seu in eo 2 est caelum medium aut 3 secundum; tertium gradum facit naturale interius, in eo 2 sunt spiritus boni, seu caelum ultimum aut primum; quartum gradum facit naturale exterius seu sensuale; in eo 2 est homo;

[3] hi gradus apud hominem distinctissimi sunt; inde est quod homo quoad interiora, si in bono vivit, sit caelum in minima forma, seu quod interiora ejus correspondeant tribus caelis; et inde est quod homo post mortem, si vitam charitatis et amoris vixerit, possit transferri usque in tertium caelum; sed ut talis sit, necessum est ut omnes gradus apud illum bene terminati sint, ac ita per terminationes inter se distincti; et tum terminati sunt seu per terminationes inter se distincti 4 , tunc unusquisque gradus planum est 5 in quo quiescit, et ubi recipitur bonum quod a Domino influit, absque illis ut planis bonum non recipitur, sed transfluit sicut per cribrum aut sicut per ‘canistrum perforatum’, usque ad sensuale, et ibi quia absque aliqua directione in via, vertitur in spurcum, quod apparet illis qui in eo sunt ut bonum, nempe in jucundum amoris sui et mundi, consequenter in jucundum odii, vindictae, crudelitatis, adulterii, avaritiae, aut in merum voluptuosum et luxuriosum; hoc fit si voluntaria apud hominem sunt 6 absque terminatione alicubi in medio, aut si sunt 6 perforata.

[4] Num terminationes sint, et inde plana, etiam sciri potest; perceptiones boni et veri, ac conscientiae id indicant; apud illos qui perceptiones boni et veri habent, sicut angeli caelestes, terminationes sunt a primo gradu ad ultimum; absque terminationibus singulorum graduum tales perceptiones dari nequeunt; de perceptionibus illis videatur n. 125, 202, 495, 503, 511, 536, 597, 607, 784, 865, 895, 1121, 1383, 1384, 1387, 1919, 2144, 2145, 2171, 2515, 2831; apud illos qui conscientiam habent, sicut angeli spirituales, etiam terminationes sunt, sed ab altero gradu, seu 7 a tertio ad ultimum; primus gradus illis est clausus; ab altero gradu aut 8 tertio dicitur quia conscientia est duplex, interior et exterior; conscientia interior est boni et veri spiritualis, conscientia exterior est justi et aequi, ipsa conscientia est planum interius, in quo terminatur influxus Divini Boni; at qui non conscientiam habent, illi non habent aliquod planum interius quod recipit influxum; bonum apud illos transfluit usque ad exterius naturale seu naturale sensuale, et ibi vertitur, ut dictum, in spurca jucunda; apparet his quandoque dolor sicut conscientiae, sed non est conscientia, est dolor ex privatione jucundi sui, sicut honoris, lucri, famae, vitae, voluptatum, amicitiae talium, et hoc est inde quia terminationes sunt in talibus jucundis; ex his constare potest quid in sensu spirituali significatur per canistra perforata'.

[5] In altera vita imprimis dignoscitur num apud hominem voluntaria terminata fuerint vel non terminata; apud quem terminata fuerunt, est zelus pro bono et vero spirituali, vel pro justo et aequo, illi enim bonum fecerant propter bonum vel propter verum, et justum egerant propter justum aut aequum, non propter lucrum, honorem, et similia; omnes illi apud quos voluntaria interiora terminata fuerunt, elevantur ad caelum, nam Divinum influens eos ducere potest; at omnes illi apud quos voluntaria interiora non terminata fuerunt, se ferunt in infernum, nam transfluit Divinum et vertitur in infernale, sicut cum 9 solis calor incidit in foeda excrementa, unde putor graveolens; consequenter omnes illi qui conscientiam habuerunt, salvantur, at qui nullam habuerunt, non salvari possunt.

[6] Tunc perforata seu non terminata dicuntur voluntaria, cum nulla est affectio boni et veri, aut 10 justi et aequi, sed cum haec pro vili aut pro nihilo habentur respective,

aut aestimantur solum captandi lucri aut honoris causa; affectiones sunt quae terminant et quae claudunt, quapropter etiam vocantur vincula, affectiones boni et veri vincula interna, et affectiones mali et falsi vincula externa, n. 3835; nisi affectiones mali et falsi forent vincula, insaniret homo, n. 4217, insaniae enim non aliud sunt quam solutiones talium vinculorum, ita non terminationes in illis; sed quia his non sunt vincula interna, ideo insaniunt intus quoad cogitationes et affectiones, moderantibus vinculis externis quae sunt affectiones lucri, honoris, famae propter illa, et inde timores legis et vitae, ne erumpant; hoc repraesentatum fuit in Ecclesia Judaica per quod In domo mortui 11 omne vas apertum, super quo non operculum panniculus, immundum esset, Num. 19:15;

[7] similia etiam per 12 opera foraminosa significantur apud Esaiam,

Erubescent facientes linum sericorum, et texentes foraminosa opera; et erunt fundamenta ejus contusa; omnes facientes mercedem stagna animae, 19:9, 10: et per foramina apud Ezechielem,

Spiritus introduxit prophetam ad portam atrii, ubi vidit 13 , cum ecce foramen unum in pariete; et dixit ad illum 14 , [Fili hominis] perfora age parietem, perforavit itaque parietem, cum ecce ostium unum; tunc dixit ad illum, Intra et vide abominationes quas illi faciunt hic; cum intravit et vidit, ecce omnis effigies reptilis et bestiae, abominatio, et omnia idola domus Israelis depicta super pariete circumcirca seq. 8:7-10.

Poznámky pod čarou:

1. The KJV (1611) has ‘white baskets’; in the margin ‘or full of holes’; the Revised Version (1881-1885) has ‘baskets of white bread’, Schmidius corbes similagineorum (panum). Hebrew is [ ] (hori), either from [ ] (hawar) = ‘to be white’, [ ] (hur) = ‘to bore’, or [ ] (harar) = ‘to burn or roast’.

2. quo

3. seu

4. The Manuscript inserts sunt.

5. habet

6. sint

7. aut

8. The Manuscript inserts a.

9. dum

10. tum

11. Apud mortuum

12. The Manuscript inserts foramina et.

13. vidi

14. me and first person for third in rest of quotation.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.