Bible

 

Numeri 16

Studie

   

1 Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,

2 surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, et qui tempore concilii per nomina vocabantur.

3 Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt : Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus : cur elevamini super populum Domini ?

4 Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem :

5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem : Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi : et quos elegerit, appropinquabunt ei.

6 Hoc igitur facite : tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum :

7 et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino : et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus : multum erigimini filii Levi.

8 Dixitque rursum ad Core : Audite, filii Levi :

9 num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei ?

10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,

11 et omnis globus tuus stet contra Dominum ? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum ?

12 Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt : Non venimus.

13 Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quæ lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri ?

14 Revera induxisti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum : an et oculos nostros vis eruere ? non venimus.

15 Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum : Ne respicias sacrificia eorum : tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum.

16 Dixitque ad Core : Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.

17 Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula : Aaron quoque teneat thuribulum suum.

18 Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron,

19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini.

20 Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait :

21 Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam.

22 Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt : Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet ?

23 Et ait Dominus ad Moysen :

24 Præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron.

25 Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron : et sequentibus eum senioribus Israël,

26 dixit ad turbam : Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.

27 Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia.

28 Et ait Moyses : In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim :

29 si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus :

30 sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.

31 Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum :

32 et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,

33 descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.

34 At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens : Ne forte et nos terra deglutiat.

35 Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.

36 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

37 Præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat : quoniam sanctificata sunt

38 in mortibus peccatorum : producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël.

39 Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari :

40 ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.

41 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens : Vos interfecistis populum Domini.

42 Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret,

43 Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.

44 Dixitque Dominus ad Moysen :

45 Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra,

46 dixit Moyses ad Aaron : Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis : jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit.

47 Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama :

48 et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.

49 Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.

50 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 395

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

395. (Vers. 5.) "Et accepit Angelus thuribulum et implevit illud (de) igne Altaris, et projecit in terram," significat amorem spiritualem, in quo amor caelestis, et ejus influxum 1 in inferiora, ubi illi qui in fide separata a charitate erant. - Quod per "thuribulum," aeque ac per "suffitum," significetur cultus ex amore spirituali, patet a supra ostensis; et ex eo, quod in Verbo continens significet idem cum contento, quemadmodum etiam poculum et patina idem cum vino et cibo, (Matthaeus 23:25-26; Luca 22:20; et alibi). Quod per "ignem Altaris holocausti" significetur Divinus Amor caelestis, est quia per illud Altare significabatur cultus ex illo amore, videatur supra (392); et per "ignem" in supremo Sensu significatur Divinus amor (494).

Amor spiritualis, qui est charitas, trahit suam essentiam ex amore caelesti, qui est amor in Dominum; absque hoc amore non est vitale in amore spirituali seu charitate, non enim aliunde est spiritus et vita quam a Domino. Hoc repraesentatum est in Ecclesia Israelitica per quod Non aliunde acciperent ignem in thuribula et suffirent, quam ex Altari holocausti (ut constare potest apud Mosen, Leviticus 16:12-13; Numeri 17:11-12 (B.A. 16:46-47));

et quod Duo Filii Aharonis consumpti fuerint ex igne e Caelo, quia suffiebant ex igne alieno (hoc est, ex igne non desumpto ex Altari) (Leviticus 10:1-2);

quare etiam statutum fuit, quod Ignis jugiter arderet super Altari holocausti, nec exstingueretur, (Leviticus 6 (B.A. 13));

hoc ex causa, quia ignis illius Altaris significabat Divinum Amorem Domini, et inde amorem in Dominum. Per "projicere thuribulum in terram" significatur influxus in inferiora.

Poznámky pod čarou:

1. influxum pro "influxus" (Vide Contenta singulorum versuum.)"

  
/ 962