Bible

 

Numeri 16

Studie

   

1 Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,

2 surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, et qui tempore concilii per nomina vocabantur.

3 Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt : Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus : cur elevamini super populum Domini ?

4 Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem :

5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem : Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi : et quos elegerit, appropinquabunt ei.

6 Hoc igitur facite : tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum :

7 et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino : et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus : multum erigimini filii Levi.

8 Dixitque rursum ad Core : Audite, filii Levi :

9 num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei ?

10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,

11 et omnis globus tuus stet contra Dominum ? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum ?

12 Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt : Non venimus.

13 Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quæ lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri ?

14 Revera induxisti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum : an et oculos nostros vis eruere ? non venimus.

15 Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum : Ne respicias sacrificia eorum : tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum.

16 Dixitque ad Core : Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.

17 Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula : Aaron quoque teneat thuribulum suum.

18 Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron,

19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini.

20 Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait :

21 Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam.

22 Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt : Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet ?

23 Et ait Dominus ad Moysen :

24 Præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron.

25 Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron : et sequentibus eum senioribus Israël,

26 dixit ad turbam : Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.

27 Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia.

28 Et ait Moyses : In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim :

29 si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus :

30 sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.

31 Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum :

32 et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,

33 descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.

34 At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens : Ne forte et nos terra deglutiat.

35 Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.

36 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

37 Præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat : quoniam sanctificata sunt

38 in mortibus peccatorum : producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël.

39 Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari :

40 ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.

41 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens : Vos interfecistis populum Domini.

42 Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret,

43 Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.

44 Dixitque Dominus ad Moysen :

45 Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra,

46 dixit Moyses ad Aaron : Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis : jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit.

47 Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama :

48 et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.

49 Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.

50 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 79

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

79. "Et imposuit dextram (suam) manum super me." - Quod significet vita in ab Ipso, constat ex significatione "dextrae manus", cum de Domino, quod sit vita ab Ipso (de qua supra, n. 72); quod significet vitam ab Ipso, est quia immediate sequitur post id, quod "ceciderit ad pedes Ipsius tanquam mortuus"; et praeterea per "tangere manu" significatur communicare et transferre in alterum quod apud se, et quoque recipere ab altero; ac communicare et transferre in alterum quod apud se, cum de Domino, ut hic, est vitam, qualis est illis qui in illustratione sunt, ac vident et audiunt talia quae in caelo; quod etiam factum est cum Johanne, nam is in tali illustratione fuit cum vidit et audivit illa quae in Apocalypsi descripta sunt.

Quod "tangere manu" sit communicare et transferre in alterum, est quia in manus translata est omnis potentia hominis e corpore; quare quod mens vult ut corpus faciat, brachia et manus faciunt; inde est quod per "brachia" et "manus" in Verbo significetur potentia (videatur n. 878, 3091, 4931-4937, 6947, 7673, 10019 1 ): sed haec potentia est potentia naturalis, et communicatio per illam est exsertio virium corporis; potentia autem spiritualis est velle alterius bonum, et quantum potest, velle transferre in alterum quod apud se est; haec potentia est quae per "manum" in sensu spirituali significatur, et ejus communicatio et translatio per "tangere manu." Ex his constare potest quid significatur per quod Dominus, qui ibi vocatur "Filius hominis", imposuerit dextram suam manum super Johannem, cum jacuit sicut mortuus, quod nempe communicaverit et transtulerit in illum vitam a Se (de qua supra). Simile significatur per "tangere" et "tangere manu" pluribus in locis in Verbo, ut in his sequentibus:

- Apud Danielem,

Dominus qui ibi apparuit illi ut Vir indutus linteis, cujus aspectus sicut aspectus fulguris, et oculi sicut faces ignis, ac pedes sicut splendor aeris levigati, tetigit illum, et restituit super stationem suam, ac sustulit illum super genua sua; ac tetigit labia ejus, et aperuit os ejus; et addidit tangere illum, et corroboravit illum (Dan. 10:4 ad finem);

apud Jeremiam,

"Emisit Jehovah manum suam, et tetigit os meum, et dixit, Do verba mea in os tuum" (1:9);

apud Matthaeum,

Jesus extendens manum ad leprosum, "tetigit illum, dicens, Volo, mundatus esto; et statim mundata est illius lepra" (8:3);

apud eundem,

Jesus Vidit socrum Petri febri afflictam; "et tetigit manum ejus, et reliquit eam febris" (8:14, 15);

apud eundem,

Jesus tetigit oculos duorum caecorum, et aperti sunt eorum oculi (Matthaeum 9:29, 30);

apud eundem,

"Adhuc Petro loquente, ecce nubes lucida inumbravit discipulos, et ecce vox e nube dicens, Hic est Filius meus dilectus, in quo acquiesco, Ipsum audite; et cum haec audissent discipuli, ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde: tunc accedens Jesus tetigit illos, et dixit, Surgite, ne timete" (17:5-7 2 );

apud Lucam,

Jesus accessit et tetigit loculum defuncti, et dixit, "Adolescens, tibi dico, surge. Tunc resedit qui mortuus, et coepit loqui" (7:14, 15);

apud eundem,

Jesus tetigit aurem 3 surdi, et sanavit (22:51);

apud Marcum,

"Attulerunt ad Jesum infantes, ut tangeret eos; .... et suscepit in ulnas, posuit manus super eos, et benedixit illis" (10:13 [, 16]);

apud eundem,

Attulerunt male habentes ad Jesum, "ut saltem tangerent fimbriam vestimenti Ipsius; et quotquot tetigerunt salvi facti sunt" ( 4 Marcus 6:56; Matthaeus 14:36);

apud Lucam,

"Mulier profluvio sanguinis laborans, .... tetigit fimbriam vestimenti Jesu, et statim constitit fluxus sanguinis; Jesus dixit, Quis est qui tetigit Me? .... . . Tetigit Me aliquis; Ego cognovi virtutem a Me egressam" (8:43, 44, (45,) 46).

Quia per "tangere" et "imponere manus" significatur communicare et transferre in alterum quod apud se, ideo ab antiquis temporibus receptum est in ecclesiis imponere manus capiti eorum qui inaugurantur et benedicuntur,

Sicut etiam mandatum est Moschi, ut faceret Josuae (Numeri 27:18-23; Deuteronomius 34:9).

Quoniam omnia erant repraesentativa et significativa spiritualium apud filios Israelis, ideo etiam tactus; quare sanctificabantur qui tetigerunt sanctum, et polluebantur qui tetigerunt immundum, significabat enim "tactus" communicationem et translationem in alterum et receptionem ab altero, ut constare potest ex sequentibus his locis, apud Mosen:

Omnis qui tetigerit tentorium conventus et arcam testimonii, et mensam et omnia vasa ejus, et candelabrum et vasa ejus, et altare suffimenti, et altare holocausti et omnia vasa ejus, et labrum et basin ejus, sanctificabitur (Exodus 30:26-29);

Quicquid tetigerit altare, sanctum erit (Exodus 29:37);

Omne quod tetigerit residuum minchae, et residuum carnis ex sacrificiis, sanctificabitur (Leviticus 6:11, 20 [B.A. 18, 27]);

"Omnis tangens mortuum, .... et non expiaverit se, . . . habitaculum Jehovae polluit; ideo exscindetur anima haec ex Israele .... Omnis qui tetigerit super superficie agri confossum gladio, .... aut os hominis, aut sepulcrum, immundus erit septem dies .... Tangens aquas separationis immundus ad vesperam. Omne quod tetigerit immundus immundum fiet; et anima quae tetigerit, immunda ad vesperam" (Numeri 19:11, 13, 16, 21, 22);

Qui tangit immundas bestias, et immunda reptilia, immundus erit: omne super quod ceciderint, immundum erit; sive vas ligni, vestis, aqua, vas testae, cibus, potus, clibanus (non autem) fons, cisterna, receptaculum aquarum), immunda erunt (Leviticus 11:31-36);

(Praeter alibi, ut Leviticus 5:2, 3; 7:21; 11:37, 38; 5 1 15:1 ad fin. ; cap. 22:4; Numeri 16:26; Esaias 3:11; Threni 4:14, 15; Hoschea 4:2, 3; Haggaeus 2:12-14).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232