Bible

 

Numeri 14

Studie

   

1 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,

2 et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes :

3 Utinam mortui essemus in Ægypto : et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum ?

4 Dixeruntque alter ad alterum : Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum.

5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël.

6 At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,

7 et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt : Terra, quam circuivimus, valde bona est.

8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.

9 Nolite rebelles esse contra Dominum : neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium : Dominus nobiscum est, nolite metuere.

10 Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël.

11 Et dixit Dominus ad Moysen : Usquequo detrahet mihi populus iste ? quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis ?

12 Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam : te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam hæc est.

13 Et ait Moyses ad Dominum : Ut audiant Ægyptii, de quorum medio eduxisti populum istum,

14 et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem :

15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant :

16 Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat : idcirco occidit eos in solitudine ?

17 Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens :

18 Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.

19 Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum.

20 Dixitque Dominus : Dimisi juxta verbum tuum.

21 Vivo ego : et implebitur gloria Domini universa terra.

22 Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quæ feci in Ægypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meæ,

23 non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam.

24 Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit ; et semen ejus possidebit eam.

25 Quoniam Amalecites et Chananæus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri.

26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

27 Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me ? querelas filiorum Israël audivi.

28 Dic ergo eis : Vivo ego, ait Dominus : sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.

29 In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me,

30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, præter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun.

31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent, introducam, ut videant terram, quæ vobis displicuit.

32 Vestra cadavera jacebunt in solitudine.

33 Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto,

34 juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram : annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam :

35 quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimæ, quæ consurrexit adversum me : in solitudine hac deficiet, et morietur.

36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terræ quod esset mala,

37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.

38 Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram.

39 Locutusque est Moyses universa verba hæc ad omnes filios Israël, et luxit populus nimis.

40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt : Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est : quia peccavimus.

41 Quibus Moyses : Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum ?

42 nolite ascendere : non enim est Dominus vobiscum : ne corruatis coram inimicis vestris.

43 Amalecites et Chananæus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino : nec erit Dominus vobiscum.

44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris.

45 Descenditque Amalecites et Chananæus, qui habitabat in monte : et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9396

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9396. ‘Et accepit librum foederis’: quod significet Verbum in littera cum quo conjunctum est Verbum in caelo, constat ex significatione ‘libri’ quod sit Verbum in omni complexu, de qua sequitur, et ex significatione ‘foederis’ quod sit conjunctio, de qua n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778; per ‘librum foederis’ 1 intelligitur hic omne quod locutus est Dominus e monte Sinai, nam dicitur mox supra vers. 4, et scripsit Moscheh omnia verba Jehovae; proinde per ‘librum foederis’ in stricto sensu intelligitur Verbum revelatum Moschi super monte Sinai, et in lato sensu, Verbum in omni complexu, 2 quoniam id est Divinum Verum revelatum a Domino; et quoniam per id conjungit Se Dominus cum homine Ecclesiae, ideo quoque id est ‘liber foederis’, 3 quia ‘foedus’ est conjunctio 4 .

[2] Sed qualis est conjunctio Domini cum homine Ecclesiae per Verbum, hodie nescitur, ex causa quia hodie caelum est clausum; vix enim 5 hodie aliquis loquitur cum angelis et spiritibus, et inde scit quomodo illi percipiunt Verbum, cum tamen 6 antiquis, imprimis antiquissimis, id fuit notum, nam loqui cum spiritibus et angelis illis commune fuit; 7 causa erat quia homines antiquis temporibus, imprimis in antiquissimis, interiores homines fuerunt, in spiritu enim paene abstracte a corpore cogitabant, at hodierni homines sunt exteriores, et in corpore paene abstracte a spiritu cogitant; inde est quod 8 recesserit quasi caelum ab homine, nam communicatio caeli est cum interno homine cum is abstrahi potest a corpore, non autem cum externo immediate; inde ignoratur hodie qualis est conjunctio Domini cum homine per Verbum.

[3] Qui ex sensuali corporis et non ex sensuali spiritus cogitant, illi nequaquam aliter possunt capere quam quod sensus Verbi talis sit in caelo qualis est in mundo, hoc est, qualis est in littera; si diceretur quod sensus Verbi in caelo sit qualis est cogitatio interni hominis, 9 qui est absque ideis materialibus, hoc est, absque ideis mundanis, corporeis, et terrenis, foret hoc hodie paradoxon, et magis si diceretur quod sensus Verbi in caelo tantum differat a sensu ejus in mundo seu in littera quantum paradisus caelestis a paradiso terrestri, et quantum cibus et potus caelestis a cibo et potu terrestri; quanta sit differentia, apparet ex eo quod paradisus caelestis sit intelligentia et sapientia, cibus caelestis sit omne bonum amoris et charitatis, et potus caelestis 10 omne verum fidei ex illo bono; quis non hodie miraretur si audiret quod cum paradisus, hortus, vinea, in Verbo memorantur, in caelo non percipiantur paradisus, hortus, vinea, sed loco illorum talia quae sunt intelligentiae et sapientiae ex Domino? et cum cibus et potus, 11 sicut panis, caro, vinum, aqua, quod loco illorum in caelo percipiantur talia quae sunt boni amoris et veri fidei a Domino? et 12 hoc non per explicationes, 13 nec comparative, sed ex correspondentiis actualiter, quoniam caelestia quae sapientiae, intelligentiae, boni amoris et veri fidei illis actualiter correspondent; et in hanc correspondentiam creatus est homo internus respective ad externum, ita caelum quod est in interno homine respective ad mundum, 14 qui est in 15 externo, similiter in communi; quod Verbum secundum correspondentias intelligatur et percipiatur in caelo, et quod ille sensus sit sensus internus, in praecedentibus ubivis ostensum est.

[4] Qui illa quae nunc dicta sunt capit, scire potest et aliquo modo percipere quod per Verbum sit conjunctio hominis cum caelo, et per caelum cum Domino, et quod absque Verbo nulla conjunctio foret; videantur quae de his n. 2143, 7153, 7381, 8920, 9094 fin. , 9212 fin. , 9216 fin. , 9357, et alibi pluries ostensa sunt. Inde nunc constat cur Moscheh ‘accepit librum foederis, et legit coram populo, et dein sparsit sanguinem super populum, et dixit, Ecce sanguis foederis’; 16 17 et hoc ideo factum est quia ‘sanguis sacrificii’ in caelo est Divinum Verum procedens a Domino, ita in nostra tellure Verbum videatur n. 9393. Quia per ‘foedus’ significatur conjunctio, et quia per Divinum Verum procedens a Domino, 18 hoc est, Verbum, fit conjunctio, ideo omnia quae 19 Divini Veri a Domino seu quae Verbi sunt, vocantur foedus, 20 prout tabulae quibus inscripta sunt decem praecepta, tum judicia, statuta, et 21 reliqua quae in libris Moschis, et in genere quae in Verbo tam Veteris quam Novi Testamenti sunt.

[5] Quod tabulae quibus inscripta 22 erant decem praecepta:

apud Moschen, Jehovah scripsit super tabulas verba foederis, decem verba, Exod. 34:28:

apud eundem,

Ascendi in montem ad accipiendum tabulas lapidum, tabulas foederis, quod excidit Jehovah vobiscum: dedit Jehovah mihi duas tabulas lapidum, tabulas foederis: descendi de monte, cum mons ardens igne, duae autem tabulae foederis super duabus manibus meis, Deut. 9:9, 11, 15:

et apud eundem,

Jehovah indicavit vobis foedus Suum quod praecepit vobis ad faciendum, decem verba quae scripsit super tabulas lapidum: cavebitis vobis ne obliviscamini foederis Jehovae Dei vestri, quod excidit vobiscum, Deut. 4:13, 23.

Quia binae tabulae in arca, quae in medio seu intimo tabernaculi, repositae erant, ideo arca dicta est arca foederis, Num. 10:33, 14:44; Deut. 10:8, 31:9, 25, 26; Jos. 3:3, 6, 8, 11, 14, 17, 4:7, 9, 18, 6:6, 8, 8:33; Jud. 20:27; 1 Sam. 4:3-5; 2 Sam. 15:24; 1 Reg. 3:15, 6:19, 8:1, 6 23 ; Jer. 3:16.

[6] Quod libri Moschis dicti sint liber foederis, constat ex illis inventis a Chilkia sacerdote in Templo, de quibus ita in libro 2 Regum, Chilkia sacerdos magnus invenit librum legis in domo Jehovae: et 24 legerunt in auribus eorum omnia verba libri foederis inventi in domo Jehovae, 22:8; 23:2.

[7] Quod Verbum Veteris Testamenti dictum sit foedus: apud Esaiam,

Tenentibus foedus Meum dabo in domo Mea et intra muros Meos locum et nomen, bonum prae filiis et filiabus, Esai. 56:4 [, 5]:

apud Jeremiam,

Audite verba foederis hujus; Maledicus vir qui non audiverit verba foederis hujus quod praecepi patribus vestris; Oboedite voci Meae, et facite ea, juxta omne quod praecipio vobis, 11:2-4 25 :

apud Davidem,

Omnes viae Jehovae misericordia et veritas, custodientibus foedus Ipsius, et testimonia Ipsius, Ps. 25:10:

apud eundem,

Misericordia Jehovae ab aeterno 26 ad aeternum usque super timentes Ipsum, et justitia Ipsius in filios filiorum, custodientibus foedus Ipsius, et recordantibus 27 praeceptorum Ipsius, Ps. 103:17, 18:

et apud eundem,

Non servarunt foedus Dei, et in lege Ipsius renuerunt ambulare, Psalm 78:10;

hic foedus Dei dicitur ‘lex Dei’; quod per legem intelligatur in lato sensu totum Verbum, in minus lato Verbum historicum, in stricto Verbum per Moschen scriptum, et in strictissimo decem praecepta Decalogi, videatur n. 6752.

[8] Quod etiam Verbum Novi Testamenti sit foedus:

apud Jeremiam,

Ecce dies venientes quibus pangam cum domo Israelis et cum domo Jehudae foedus novum; hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos, dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam illam, Jer. 31:31-33 28 ; ‘domus Israelis’ pro Ecclesia spirituali, et ‘domus Jehudae’ pro Ecclesia caelesti: et apud Davidem,

Etiam Ego primogenitum dabo Ipsum, altum regibus terrae, et foedus Meum stabile Ipsi: non vile faciam foedus Meum, et pronuntiatum labiorum Meorum non mutabo, Psalm 89:29, 35 [KJV 28, 34];

hic de Domino; ‘foedus Meum stabile Ipsi’ pro unione Ipsius Divini ac Divini Humani, ita quoque pro Verbo, nam Dominus quoad Divinum Humanum fuit Verbum quod caro, hoc est, homo, factum, Joh. 1:1-3, 14.

[9] Quod Divinum Verum seu Verbum sit foedus seu conjunctio, est quia illud est Divinum a Domino, ita Ipse Dominus; quapropter cum Verbum recipitur ab homine, Ipse Dominus recipitur; inde patet quod per Verbum sit conjunctio Domini cum homine; et quia est conjunctio Domini cum homine, etiam est conjunctio caeli cum homine, nam caelum 29 dicitur caelum ex Divino Vero procedente a Domino, proinde ex 30 Divino; unde illi qui in caelo dicuntur esse in Domino; quod Divinum conjungat se cum illis qui amant Dominum, et Verbum Ipsius servant, videatur Joh. 14:23.

[10] Ex his omnibus constare potest quod per ‘sanguinem foederis’ intelligatur conjunctio Domini 31 per caelum cum homine per Verbum, ut quoque apud Sachariam, Exscindam currum ex Ephraimo et equum ex Hierosolyma, et exscindetur arcus belli; contra loquetur pacem gentibus; dominari Ipsius a mari ad mare, et a flumine usque, ad fines terrae; etiam quod 32 ad te, per sanguinem foederis tui emittam vinctos tuos e fovea in qua non aqua, 9:10, 11;

[11] qui nihil de sensu interno novit, 33 hic non aliud quam talia quae sensus litterae involvit capere potest, quod nempe ‘exscinderetur currus ex Ephraimo, equus ex Hierosolyma, et arcus belli’, et denique quod ‘sanguis foederis’ sit sanguis Domini, per quem liberarentur illi qui in peccatis, explicando varie, quinam intelliguntur per ‘vinctos in fovea in qua non aqua’; sed qui sensum internum Verbi novit 34 capit quod hic de Divino Vero agatur, et quod id postquam vastatum hoc est, non amplius receptum 35 fide et corde ab homine, per verum Divinum a Divino Humano Domini procedens restituetur et sic illi qui 36 id credunt et faciunt, Ipsi Domino conjungentur; quod ex sensu interno singulorum ibi, plenius constare potest, sicut ex significatione ‘currus’ quod sit doctrina Ecclesiae, n. 37 2760, 5321, 5945, 8215, ‘Ephraimi’ quod sit intellectuale illustratum Ecclesiae n. 5354, 6222, 6238, ex significatione ‘equi’ quod sit intellectus Verbi, n. 2760-2762, 3217, 5321, 6125, 38 6534, 8029, 8146, 8148, ‘Hierosolymae’ quod sit Ecclesia spiritualis, n. 2117, 3654, 39 9166, ex significatione ‘arcus’ quod sit doctrina veri, n. 2686, 2709, et ‘belli’, quod sit pugna de veris, n. 1664, 2686, 8295;

[12] inde patet quod per ‘exscindere currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, et arcum belli’, significetur vastatio 40 veri Divini in Ecclesia quoad omnem intellectum ejus, et quod ‘per sanguinem foederis 41 emitterentur vincti in fovea in qua non aqua’ significetur restitutio per 42 Divinum Verum a Divino Humano Domini 43 procedens; quod ‘sanguis’ sit 44 Divinum Verum, et quod ‘foedus’ sit conjunctio, supra ostensum est, et quod ‘vincti in fovea’ sint qui ab Ecclesia spirituali 45 et salvati per Adventum Domini in mundum, videatur n. 6854; ‘fovea ubi non aqua’ dicitur, quia per ‘aquam’ significatur verum, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 7307, 8137, 8138, 8568, 9323.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. similiter

3. nam

4. The Manuscript inserts, ut ostensum est in locis supra citatis.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. priscis temporibus

7. causa est, quia antiquissimi homines

8. coelum hodie quasi clausum sit, et consequenter ignoratur

9. The Manuscript deletes qui est, and inserts quae est.

10. The Manuscript inserts est [sit intended]

11. sicut panis, vinum, agitur in coelo non percipiantur cibus et potus, panis, vinum et aqua, sed loco illorum

12. The Manuscript inserts quod.

13. et

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The Manuscript inserts ejus.

16. The Manuscript has first had quod sanguis sit Divinum Verum, ita in nostra Tellure Verbum videatur supra Arcana Coelestia 9393. Without deleting or altering any of these words Swedenborg then interpolated et hoc ideo factum est quia sanguis sacrificii in coelo. No indication of the place for insertion is given.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. ita per

19. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

20. ut

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. sunt

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. in

27. praecepta Ipsius ad faciendum ea

28. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

29. The Manuscript inserts est coelum et.

30. Domino

31. The Manuscript inserts cum coelo, et.

32. a

33. The Manuscript places this after aliud.

34. The Manuscript inserts, is.

35. corde et fide

36. credunt illud et faciunt illud

37. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

38. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

39. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

40. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

41. emittentur

42. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

43. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

44. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

45. The Manuscript inserts sunt, .

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.