Bible

 

Numeri 14

Studie

   

1 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,

2 et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes :

3 Utinam mortui essemus in Ægypto : et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum ?

4 Dixeruntque alter ad alterum : Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum.

5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël.

6 At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,

7 et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt : Terra, quam circuivimus, valde bona est.

8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.

9 Nolite rebelles esse contra Dominum : neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium : Dominus nobiscum est, nolite metuere.

10 Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël.

11 Et dixit Dominus ad Moysen : Usquequo detrahet mihi populus iste ? quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis ?

12 Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam : te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam hæc est.

13 Et ait Moyses ad Dominum : Ut audiant Ægyptii, de quorum medio eduxisti populum istum,

14 et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem :

15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant :

16 Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat : idcirco occidit eos in solitudine ?

17 Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens :

18 Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.

19 Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum.

20 Dixitque Dominus : Dimisi juxta verbum tuum.

21 Vivo ego : et implebitur gloria Domini universa terra.

22 Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quæ feci in Ægypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meæ,

23 non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam.

24 Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit ; et semen ejus possidebit eam.

25 Quoniam Amalecites et Chananæus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri.

26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

27 Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me ? querelas filiorum Israël audivi.

28 Dic ergo eis : Vivo ego, ait Dominus : sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.

29 In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me,

30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, præter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun.

31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent, introducam, ut videant terram, quæ vobis displicuit.

32 Vestra cadavera jacebunt in solitudine.

33 Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto,

34 juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram : annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam :

35 quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimæ, quæ consurrexit adversum me : in solitudine hac deficiet, et morietur.

36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terræ quod esset mala,

37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.

38 Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram.

39 Locutusque est Moyses universa verba hæc ad omnes filios Israël, et luxit populus nimis.

40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt : Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est : quia peccavimus.

41 Quibus Moyses : Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum ?

42 nolite ascendere : non enim est Dominus vobiscum : ne corruatis coram inimicis vestris.

43 Amalecites et Chananæus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino : nec erit Dominus vobiscum.

44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris.

45 Descenditque Amalecites et Chananæus, qui habitabat in monte : et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4402

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4402. ‘Et vocavit id El Elohe Israel’: quod significet ex Divino Spirituali, nempe cultus interior, constat ex significatione ‘El Elohe’, de qua sequitur; et ex significatione ‘Israel’ quod sit spirituale, de qua n. 4286, 4292. Cum his quae a versu 17 hujus capitis huc usque dicta sunt, ita se habet: agitur in hoc capite in sensu supremo de Domino quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecerat; sed quia illa quae in 1 sensu supremo sunt de Domino, excedunt ideas cogitationis hominis, sunt erum Divina, licet illustrare illa per talia quae propius cadunt in ideas, nempe per id quomodo Dominus naturale hominis regenerat; de regeneratione enim hominis quoad ejus naturale in sensu interno hic etiam agitur, nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490; Dominus enim secundum ordinem Divinum Se glorificavit, hoc est, Divinum fecit; et quoque secundum talem ordinem hominem regenerat, hoc est, caelestem et spiritualem facit; hic quomodo spiritualem, nam ‘Israel’ significat illum;

[2] spiritualis homo non est interior rationalis homo sed interior naturalis; interior rationalis homo est qui vocatur caelestis; quae differentia sit inter spiritualem et caelestem hominem, saepius prius dictum est; homo spiritualis fit per id quod apud illum conjungantur vera cum bono, hoc est, illa quae sunt fidei cum illis quae sunt charitatis, et hoc in naturali ejus; ibi conjunguntur primum vera exteriora cum bono, et dein vera interiora; de conjunctione verorum exteriorum in naturali actum est in hoc capite a versu 1 ad 17, et de conjunctione verorum interiorum cum bono, a versu 17 ad finem; vera interiora non aliter conjunguntur cum bono quam per illustrationem influentem per internum hominem in externum; ex illustratione illa patent vera Divina non nisi quam communiter, comparative quemadmodum objecta innumerabilia oculo sicut unum obscurum absque distinctione; haec illustratio ex qua vera non nisi quam communiter apparent, significata est per Esavi verba ad Jacobum, ‘Statuam quaeso cum te de populo mecum’, et per responsum Jacobi, ‘Quare hoc? inveniam gratiam in oculis tuis’, de quibus videatur 2 n. 4385, 4386;

[3] quod spirituali homini sit obscurum respective, videatur n. 2708, 2715, 2716, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3241, 3246, 3833; spiritualis hic homo est qui repraesentatur per ‘Israelem’, n. 4286; spiritualis homo dicitur ex eo quod lux caeli in qua est intelligentia et sapientia, influat in illa quae sunt lucis mundi apud hominem et faciat ut illa quae sunt lucis caeli, repraesententur in his quae sunt lucis mundi, utque sic correspondeant; spirituale enim in se spectatum est ipsa Divina Lux quae a Domino, proinde intelligentia veri, et inde sapientia 3 ; sed lux illa apud spiritualem hominem incidit in illa quae sunt fidei apud illum et credit 4 esse vera, at apud caelestem in bonum amoris. Sed haec tametsi clara sunt illis qui in luce caeli, usque obscura sunt illis qui in luce mundi, ita plerisque hodie, et fortassis ita obscura ut vix intelligibilia; verumtamen quia de illis agitur in sensu interno ac illa talia sunt, non supersedendum quin 5 aperiantur; venturum est tempus quando illustratio.

[4] Quod altare vocatum sit ‘EL ELOHE ISRAEL’, et per id 6 significatus cultus interior ex Divino Spirituali, est quia El Elohe idem est in sensu supremo cum Divino Spirituali et quoque Israel; quod Israel sit Dominus quoad Divinum Spirituale, ac in sensu repraesentativo Ecclesia 7 spiritualis Domini, seu quod idem, homo qui talis, videatur n. 4286, 4292; ‘El Elohe’ in 8 lingua originali significat Deum Deum, et stricte secundum verba, Deum deorum: in Verbo Jehovah seu Dominus plurimis in locis nominatur ‘El’ in singulari, etiam ‘Eloah’, et quoque nominatur ‘Elohim’ in plurali, uterque 9 aliquoties in uno versu aut in una serie; qui sensum internum Verbi non scit, non scire potest cur ita; quod ‘El’ involvat aliud, et ‘Eloah’ aliud, ac ‘Elohim’ aliud, quisque potest judicare ex eo quod Verbum sit Divinum, hoc est, a Divino ducat originem, et quod sit inde inspiratum quoad omnes voces, immo quoad omnium minimum apicem:

[5] quid El cum nominatur, et quid Elohim, involvit, constare potest ab illis quae supra passim ostensa sunt, quod nempe El et Elohim seu Deus dicatur 10 cum agitur de vero, videatur n. 709, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921

f. , 4287; inde est quod per El et Elohim in sensu supremo significetur Divinum Spirituale, nam hoc idem est cum Divino Vero, sed cum differentia quod per ‘El’ significetur verum voluntate et actu, quod idem est cum veri bono, n. 4337, 4353, 4390 ‘Elohim’ in plurali dicitur quia per verum Divinum intelliguntur omnia vera quae a Domino; inde etiam angeli in Verbo aliquoties dicuntur elohim seu dii, n. 4295, ut quoque patebit a locis infra e Verbo adductis. Quia nunc ‘El et Elohim’ in sensu supremo significant Dominum quoad verum, etiam significant Ipsum quoad potentiam, nam verum est de quo praedicatur potentia, bonum enim per verum agit cum potentiam exercet, n. 3091, 4015; quapropter ubi in Verbo agitur de potentia ex vero, Dominus ‘El ac Elohim’ seu Deus dicitur; inde quoque est quod El in lingua originali etiam significet potentem.

[6] Quod El et Elohim seu Deus dicantur in Verbo ubi agitur de Divino Spirituali, seu quod idem, de Divino Vero, et inde Divina Potentia, constare potest adhuc ab his locis:

apud Mosen,

Dixit Deus Israeli in visionibus noctis... Ego Deus deorum (El Elohe) patris tui, non timeas a descendendo in Aegyptum, quia in gentem magnam ponam te ibi, Gen. 46:2, 3;

ibi quia ad Israelem quem ‘ponet in gentem magnam’ et sic de vero et ejus potentia agitur, dicitur El Elohe, quod in sensu proximo significat Deum deorum; quod Elohim in sensu proximo sint dii, quia praedicantur de veris et inde potentia, etiam patet apud eundem,

Ibi aedificavit Jacob altare, et vocavit locum El-Beth-

El, quia ibi revelati sunt illi Elohim, in fugiendo illo coram fratre suo, Gen. 35:7: et alibi apud eundem,

Jehovah Deus vester 11 , Ipse Deus deorum, et Dominus dominorum, Deus (El) magnus, potens et formidabilis, Deut. x

17; ubi Deus deorum exprimitur per Elohe Elohim, et dein Deus per El, Cui tribuitur magnitudo et potentia:

[7] apud Davidem,

Deus (El) magnus Jehovah, et Rex magnus super omnes deos (elohim), in Cujus manu pervestigatione sterrae, et robora montium Ipsi, Ps. 95:3, 4;

ibi Deus seu El dicitur quia de Divino Vero et inde Potentia agitur; tum dii dicuntur quia de veris quae inde; ‘rex’ enim in sensu interno significat verum, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 3670; inde quid ‘Rex magnus super omnes deos’ involvit, constat; ‘pervestigationes terrae’ sunt quoque vera Ecclesiae, quae vocantur ‘robora montium’ a potentia ex bono 12 :

apud eundem,

Quis in caelo comparabit se Jehovae, assimilabitur Jehovae in filiis deorum 13 (elim)? Deus 14 (El) validus in arcano sanctorum, ... Jehovah Deus Zebaoth, quis sicut Tu fortis Jah? Ps. 89:7-9 [KJV Ps. 89:6-8];

ibi ‘filii deorum seu elim’ pro veris Divinis, de quibus quod praedicetur potentia, patet, nam dicitur ‘Deus (El) validus, Jehovah Deus exercituum, quis fortis sicut Tu?’

[8] Similiter alibi apud eundem,

Date Jehovae filii deorum, date Jehovae gloriam et robur, Ps. 29:1:

apud Mosen,

Ceciderunt super facies suas, et dixerunt, Deus deorum

(El elohe) spirituum omnis carnis, Num. 16:22:

apud Davidem,

Ego dixi, dii (elohim) vos, et filii Altissimi omnes vos, Ps. 82:6; Joh. 10:34;

ubi dii dicuntur a veris, nam ‘filii’ sunt vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2628, 3373, 3704: 15 apud eundem,

Confitemini Deo deorum (Elohe elohim), ... confitemini Domino dominorum, Ps. 136:2, 3:

apud Danielem,

Aget pro lubitu suo rex, et efferet se, et exaltabit se super omnem deum (el), et super Deum deorum (El elohim)

loquetur mira, 11:36.

Inde patet quod El elohe in proximo sensu sit Deus deorum, et quod ‘dii’ in sensu interno praedicentur de veris quae a Domino.

[9] Quod El seu Deus in singulari dicatur ubi agitur de potentia quae ex Divino Vero, seu quod idem, ex Divino Spirituali Domini, constare potest ab his locis:

apud Mosen,

Sit Deo (El) manus mea ad faciendum cum te malum, Gen.

31:29: et alibi, Nec pro Deo (El) manus, Deut. 28:32:

et apud Micham, Sit 16 pro Deo (El) manus, 2:1;

‘pro Deo manus’ est 17 ut sit potentia; quod ‘manus’ sit potentia, videatur Davidem, Ponam in mari manum Ipsius, et in fluviis dextram Ipsius; Ille vocabit Me Pater meus Tu, Deus (El) meus, petra salutis meae, Ps. 89:26, 27 [KJV Ps. 89:25, 26];

ubi de potentia ex veris:

apud eundem,

Impius dicit in corde suo, Oblitus est Deus (El),

occultavit facies Suas, non videt in perpetuum surge Jehovah Deus (El), extolle manum Tuam, ... quapropter contemnit impius Deum (Elohim)? Ps. 10:11-13;

[10] similiter:

apud eundem,

Jehovah petra mea, et propugnaculum meum et ereptor meus, Deus (El) meus, rupes mea, Ps. 18:3 [KJV Ps. 18:2];

ubi de potentia:

apud Esaiam,

Residuum revertetur, residuum Jacobi ad Deum (El)

potentem, 10:21:

apud eundem,

Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero principatus; vocabit nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus (El), Potens, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix [KJV 6]:

apud eundem,

Ecce Deus (El) salutis meae, confidam, et non timebo, quia robur meum, 12:2:

apud eundem,

Ego Deus (El) etiam ex die, Ego Ipse, et nemo e manu Mea eripiens, facio et quis retractabit illud? 43:12, 13;

ibi de potentia:

apud Jeremiam,

Deus (El) magnus, potens, cujus nomen Jehovah exercituum, 18 32:18:

in libro 2 Samuelis, Cum Deo (El) meo transiliam murum, Deus (El) integra via Ipsius, sermo Jehovae purus, ... Quis Deus (El) praeter Jehovam? quis petra praeter Deum (Elohim) nostrum? Deus (El) refugii mei robur, [2 Sam 22:30], 31-33:

apud Mosen,

Non vir Deus (El) et mentiatur, aut filius hominis et paeniteat Ipsum. Num Ille dixerit, et non fecerit? aut locutus fuerit, e non stabiliverit?... Eduxit eos ex Aegypto, sicut robora unicornis illi; ... tempore illo dicetur Jacobo et Israeli, Quid fecerat Deus (El), Num. 23:19, 22, 23; 19

[11] ubi in sensu interno de potentia et vero: et apud eundem,

Deus (El) Qui eduxit eum ex Aegypto, sicut robora unicornis illi; consumet gentes hostes suos, et ossa eorum franget, et tela ejus conteret, Num. 24:8;

quod ‘cornua et robora unicornis’ significent potentiam 20 veri ex bono, videatur n. 2832; praeter in multis aliis locis. Quia in Verbo pleraque etiam oppositum sensum habent, ita quoque deus et dii, qui ita 21 nominantur cum de falso et de potentia ex falso agitur; ut apud Ezechielem,

Alloquentur illum dii (elim) fortium in medio inferni, 22 32:21:

apud Esaiam,

Incaluistis in diis (elim) sub omni arbore viridi, 57:5;

ubi ‘dii’ dicuntur ex falsis: similiter alibi.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts supra.

3. The Manuscript inserts quae a luce illa.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts est.

6. ea

7. The Manuscript inserts caelestis.

8. The Manuscript inserts autem.

9. et

10. nominetur

11. noster, in the Manuscript and the First Latin Edition, but Hebrew = vester

12. quibus quia potentia ex bono, vocantur robora montium

13. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

14. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

15. The Manuscript inserts et.

16. Nec, in the Manuscript, the First Latin Edition.

17. pro

18. Zebaoth

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. sint potentia

21. etiam sic

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.