Bible

 

Numeri 10

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.

3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis.

4 Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël.

5 Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.

6 In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem ; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.

7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.

8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis : eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.

9 Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.

10 Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.

11 Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis :

12 profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.

13 Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.

14 Filii Juda per turmas suas : quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.

15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.

16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.

17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.

18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.

19 In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.

20 Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.

21 Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.

22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.

23 In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.

24 Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.

25 Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.

26 In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.

27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.

28 Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur.

29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo : Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis : veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli.

30 Cui ille respondit : Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.

31 Et ille : Noli, inquit, nos relinquere : tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.

32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.

33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.

34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.

35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses : Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.

36 Cum autem deponeretur, aiebat : Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 862

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

862. Dictum est quod per "circumdederunt castra sanctorum et urbem dilectam" significetur quod conarentur destruere omnia Ecclesiae Novae, tam vera quam bona ejus, et ipsam doctrinam ejus de Domino et de Vita (ut in antecedente articulo dictum est); quod illa significentur, est quia per "castra sanctorum" significantur omnia vera et bona Ecclesiae, quae est Nova Hierosolyma. Quod castra In spirituali sensu significent omnia Ecclesiae, quae se referunt ad vera et bona ejus, constare potest ex his locis:

"Sol et Luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem; Jehovah dedit vocem coram exercitu Suo, quia multa valde Castra Ipsius, quia innumerus faciens Verbum Ipsius," (Joel 2:10-11);

"Castrametabor ad Domum Meam de Exercitu," (Sacharias 9:8);

"Deus dispersit ossa Castrametantium contra te, 1 quia Deus rejecit illos," (Psalm. 53:6 (B.A. 5));

"Castrametatur Angelus Jehovae circa timentes Ipsum, et liberat eos," (Psalm. 34:8 (B.A. 7));

Occurrebant Jacobo Angeli Dei, et dixit Jacob, "Castra Dei haec; ideo vocavit Nomen loci istius Machanaim" (Castra bina) (Genesis 32:2). 2

(Praeter alibi, ut Esaias 29:3; Ezechiel 1:24; Psalm. 27:3).

Quod per "exercitus" in Verbo significentur vera et bona Ecclesiae, tum falsa et mala ejus, videatur 447, 826, 833; inde etiam per "castra." Quoniam per Filios 3 Israelis ac duodecim Tribus eorum significatur Ecclesia quoad omnia vera et bona ejus (349, 350), quare illi vocabantur "Exercitus Jehovae," (Exodus 7:4; 12:41, 51);

et ubi congregati consedebant vocabantur "Castra" (ut Leviticus 4:12; 8:17; 13:46; 4 14:8; 16:26, 28; 24:14, 23; Numeri 1; 2; 3; 4:5, 5 seq.; 5:2-4; 6 9:17 ad fin; 10:2-28; 7 11:31-32; 12:14-15; 21:10-25; 8 33:1-49; 9 Deuteronomius 23:10-15 (B.A. 9-14); Amos 4:10).

Ex his nunc patet quod per "circumdederunt castra sanctorum, et urbem dilectam," significetur quod conarentur destruere omnia vera et bona Ecclesiae novae, quae est Nova Hierosolyma, et quoque doctrinam ejus de Domino et de Vita. Simile significatur per haec apud Lucam:

"Quando videritis circumdatam ab Exercitibus Hierosolymam, tunc scite quod prope sit devastatio: tandem erit Hierosolyma conculcata a gentibus, usque dum implebuntur tempora gentium," (21:20, 24);

haec de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus Ecclesiae; per "Hierosolymam" etiam hic significatur Ecclesia. Quod "Gog et Magog," hoc est, illi qui in Cultu externo separato a cultu interno sunt, tunc invasuri sint Ecclesiam, et conaturi destruere illam, dicitur etiam apud Ezechielem 38:8-9, 11-12, 15-16; 39:2;

et quod tunc Nova Ecclesia a Domino, (39:17 ad fin.). 10

Poznámky pod čarou:

1. te pro "me"

2. 2 pro "2, 3"

3. Filios pro "Filio"

4. xiii. pro "xii."

5. 5 pro "4"

6. 2-4 pro "2 ad 20"

7. 2-28 pro "1 ad 11, 29"

8. 21:10-25 pro "19:19 ad 25"

9. 1-49 pro "2 ad 58"

10. 17 pro "16"

  
/ 962