Bible

 

Nahum 1

Studie

1 Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.

2 Deus æmulator, et ulciscens Dominus : ulciscens Dominus, et habens furorem : ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.

3 Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.

4 Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.

5 Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt : et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitatores in eo.

6 Ante faciem indignationis ejus quis stabit ? et quis resistet in ira furoris ejus ? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo.

7 Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.

8 Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebræ.

9 Quid cogitatis contra Dominum ? Consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio,

10 quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium ; consumentur quasi stipula ariditate plena.

11 Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem.

12 Hæc dicit Dominus : Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit : afflixi te, et non affligam te ultra.

13 Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.

14 Et præcipiet super te Dominus ; non seminabitur ex nomine tuo amplius : de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.

15 Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial : universus interiit.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 36

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

36. (Vers. 7.) "Ecce venit cum nubibus." - Quod significet quod Dominus Se revelaturus in Verbo per sensum internum, constat ex significatione "venire", cum de Domino, quod sit Se revelare; et ex significatione "nubium", quod sint Divina vera in ultimis, ita Verbum in littera, nam Verbum quoad sensum litterae est Divinum Verum in ultimis; et quia unumquodvis ibi continet sensum internum seu spiritualem, ideo "venire cum nubibus" est revelare Se per illum sensum.

Quod "nubes" Divina vera in ultimis significent, est ex apparentiis in spirituali mundo; ibi apparent nubes in varia luce, in intimo seu tertio caelo in flammea, in medio seu secundo in candida, ac in ultimo seu primo in densiori; et quisque ibi novit quod significent Divinum Verum a Domino per angelos; nam cum Divinum Verum procedens a Domino, quod est ipsa lux caeli, transit angelos, apparet id sicut nubes, purior et densior secundum intelligentiam eorum. Tales nubes mihi multoties Visae Sunt, et quoque perceptum quid significant. Inde est, quod per "nubes", quales apparent coram oculis hominum in mundo, significetur Divinum Verum in ultimis; et quia Verbum in littera est Divinum Verum in ultimis, quod id per "nubes" significetur.

[2] Qui non scit quod "nubes" id significent, credere potest quod Dominus ad ultimum judicium venturus sit in nubibus, et appariturus in gloria, secundum Ipsius Verba apud Evangelistas, ubi dicit,

"Tunc patebit signum Filii hominis in caelo;... et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa" (Matthaeus 24:30; Marcus 13:26; Luca 21:27).

"Consummatio saeculi", de qua ibi agitur, est ultimum tempus ecclesiae; et adventus Domini tunc est revelatio Ipsius, ac Divini Veri quod ab Ipso, in Verbo per sensum internum; alibi quam in Verbo Dominus non Se revelat, nec aliter ibi quam per sensum internum; "potentia et gloria" etiam significant Verbum in sensu interno. (Quod hodie id impletum sit, nempe quod saeculum sit consummatum, ac ultimum judicium peractum, et quoque quod Dominus venerit in nubibus caeli, hoc est, revelaverit sensum internum Verbi, constare potest ex opusculo De Ultimo Judicio, a principio ad finem; et quoque in opere De Caelo et Inferno 1; tum in Doctrina Novae Hierosolyma, n. 249-266.

Quod "consummatio saeculi" significet ultimum tempus ecclesiae, videatur n. 4535, 10622; quod "adventus Domini" revelationem Divini Veri per sensum internum, n. 3900, 4060; quod "nubes" sensum litterae Verbi, n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8106, 8781, 9430, 10551, 10574; quod "gloria" significet Divinum Verum in caelo, ita sensum internum, quia hic est Divinum Verum in caelo, n. 5922, 9429, 10574; quod dicatur "venturus in potentia", est quia omnis potentia est Divino Vero quod a Domino, in opere De Caelo et Inferno 228-233, 539.) Simile intelligitur per Domini verba ad principem sacerdotum:

"Jesus dixit" principi sacerdotum, "Ex nunc Videbitis Filium hominis sedentem ad dextram potentiae, et venientem in nubibus caeli" (Matth. 26:64 1 ; Marcus 14:62);

"Filius hominis" est Dominus quoad Divinum Verum; "sedere ad dextram potentiae", est cui omnipotentia; "venire in nubibus caeli" est revelatio Divini Veri de Ipso in Verbo, nam Se Ipsum revelavit; et quoque omnia quae continentur in sensu interno, in quo agitur praecipue de glorificatione Humani Ipsius, implevit.

[3] Simile per "nubes in sequentibus his locis significatur:

- Apud Danielem,

"Videbam (in) visionibus noctis, quod ecce cum nubibus caeli similis Filio hominis veniebat" (7:13);

in Apocalypsi,

"Aspexi, et ecce nubes candida; et nubi insidebat similis 2 filio hominis, habens impositam capiti suo coronam" (14:14, 16);

apud Esaiam,

"Ecce Jehovah insidens 3 nubi levi" (19:1);

apud Davidem,

"Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus" (Psalmuss 68:5 [B.A. 4]);

apud eundem,

"Jehovah ponit nubes currum suum; ambulat super alis Venti" (Psalmuss 104:3).

Quis non videre potest quod haec non intelligenda sint secundum sensum litterae, nempe quod Jehovah "insideat nubi", quod "equitet super nubibus", et quod "ponat nubes currum suum"? Qui spiritualiter cogitat, is scire potest quod Jehovah in suo Divino Vero sit, hoc enim procedit ab Ipso; consequenter quod id per "nubes" ibi intelligatur. Ideo etiam dicitur quod "Jehovah ponat nubes currum suum, per "currum" enim significatur doctrina veri (videatur n. 4 2762, 5321, 8215).

[4] Similiter in his locis:

- Apud Esaiam,

"Destillate caeli superne, et superiores nubes justitiam" (45:8);

apud Nahum,

"Jehovae 5 via cum nube et procella, et nubes pulvis pedum Ipsius (1:3);

apud Davidem,

"Tribuite robur Deo, cujus excellentia est super Israelem, et cujus robur in superioribus nubibus" (Psalmuss 68:35 [B.A. 34]);

apud Mosen,

"Non sicut Deus Jeschurun, equitans in caelo in auxilio tuo, et in magnificentia 6 sua super nubibus" (Deuteronomius 33:26);

apud Davidem,

"Testis in nubibus fidelis" (Psalmuss 89:38 [B.A. 37]).

Ex his constare potest quid significatur per

"Quod nubes atrium interius impleverit (Ezechiel 10:3, 4);

Et quod nubes resederit super tentorium (de quo saepius apud Mosen); tum quod

Cum Jesus transformatus fuit, visus sit in gloria, et quod nubes obvelaverit tres Ipsius discipulos, et quod e nube illis dictum sit, "Hic est Filius meus dilectus" ( 7 Matth. 17:1-10; Marcus 9:1-11; Luca 9:28-36 8 ).

(Videantur etiam quae de Domino in medio angelorum viso in nube, in opusculo De Telluribus in Universo, n. 171, vita sunt.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232