Bible

 

Micham 1

Studie

1 Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthitea, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.

2 Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus : et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.

3 Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terræ.

4 Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps.

5 In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israël. Quod scelus Jacob ? nonne Samaria ? et quæ excelsa Judæ ? nonne Jerusalem ?

6 Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea ; et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo.

7 Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.

8 Super hoc plangam, et ululabo ; vadam spoliatus, et nudus ; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum :

9 quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam ; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.

10 In Geth nolite annuntiare ; lacrimis ne ploretis ; in domo pulveris pulvere vos conspergite.

11 Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia : non est egressa quæ habitat in exitu : planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.

12 Quia infirmata est in bonum, quæ habitat in amaritudinibus ; quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem.

13 Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis : principium peccati est filiæ Sion, quia in te inventa sunt scelera Israël.

14 Propterea dabit emissarios super hæreditatem Geth, domus mendacii in deceptionem regibus Israël.

15 Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa ; usque ad Odollam veniet gloria Israël.

16 Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum ; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2327

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2327. ‘Incurvavit se facies in terram’: quod significet humiliationem, constare potest absque explicatione. Quod olim imprimis in Ecclesiis repraesentativus, incurvaverint se usque adeo ut demiserint faciem in terram, causa fuit quia ‘facies’ significabat interiora hominis, n. 358, 1999; et quod ‘in terram’, quia ‘terrae pulvis’ significabat profanum et damnatum, n. 278; proinde sic repraesentabant, quod ex se profani et damnati essent, ideo prosternebant se faciem premendo in terram, immo se in pulvere et 1 cinere volutando, tum quoque pulverem aut cinerem super caput spargendo, ut constare potest ex Thren. 2:10; Ezech. 27:30; Mich. 1:10; Jos. 7:6; Apoc. 18:19, et alibi.

[2] Per haec repraesentabant statum verae humiliationis, qui nusquam dari potest nisi agnoscant quod ex se profani et damnati sint, et sic quod non spectare possint ex se ad Dominum, ubi nihil nisi Divinum et Sanctum; quare quantum homo in agnitione sui est, tantum potest in vera humiliatione esse, et tantum in adoratione cum est in cultu; nam in omni cultu erit humiliatio, quae si inde separatur, nihil adorationis est, ita nihil cultus. Quod status humiliationis sit essentialis ipsius cultus, inde est quia quantum cor humiliatur, tantum amor sui et omne malum inde cessat, et quantum hoc cessat, tantum influit bonum et verum, hoc est, charitas et fides, a Domino; nam quod obstat quin recipiantur, est principaliter amor sui, in hoc enim est contemptus aliorum prae se, est odium et vindicta si non colatur, estque immisericordia et crudelitas, ita omnium pessima mala in quae nusquam inferri potest bonum et verum, sunt enim opposita.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has aut.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.