Bible

 

Micham 1

Studie

1 Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthitea, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.

2 Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus : et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.

3 Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terræ.

4 Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps.

5 In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israël. Quod scelus Jacob ? nonne Samaria ? et quæ excelsa Judæ ? nonne Jerusalem ?

6 Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea ; et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo.

7 Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.

8 Super hoc plangam, et ululabo ; vadam spoliatus, et nudus ; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum :

9 quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam ; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.

10 In Geth nolite annuntiare ; lacrimis ne ploretis ; in domo pulveris pulvere vos conspergite.

11 Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia : non est egressa quæ habitat in exitu : planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.

12 Quia infirmata est in bonum, quæ habitat in amaritudinibus ; quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem.

13 Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis : principium peccati est filiæ Sion, quia in te inventa sunt scelera Israël.

14 Propterea dabit emissarios super hæreditatem Geth, domus mendacii in deceptionem regibus Israël.

15 Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa ; usque ad Odollam veniet gloria Israël.

16 Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum ; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 459

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

459. "Et idola aurea et aenea et aenea et lapidea et lignea," significat quod sic in cultu sint ex mere falsis. - Per "idola" in Verbo significantur falsa cultus, et inde per adorare illa significatur cultus ex falsis; et per "adorare idola aurea, Argentea, aenea, lapidea et lignea," significatur cultus ex omnis generis falsis, et simul sumpta ex meris falsis; etiam idolorum materiae, formae, et vestes, apud antiquos repraesentabant falsa religionis, ex quibus fuit illorum cultus. "Idola aura" significabant falsa de Divinis, "idola argentea" falsa de spiritualibus, "idola aenea" falsa de charitate, "idola lapidea" falsa de fide, et "idola lignea" falsa de bonis operibus. Haec omnia falsa sunt illis qui non paenitentiam agunt, hoc est, fugiunt mala ut peccata contra Deum. Haec per "idola," quae fuerunt sculptilia et fusilia, in Sensu Spirituali significantur in sequentibus locis:

"Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis Conflator a Sculptili: quia mendacium Fusile ejus, neque spiritus in iis, vanitas illa, opus errorum; in tempore visitationis eorum peribunt," (Jeremias 10:14-15; 51:17-18);

Sculptilia sunt opus manuum fabri; non loquuntur; simul infatuantur et stultescunt; disciplina vanitatum Lignum est; opus sapientum tota, (Jeremias 10:3-5, 8-10);

"Quid prodest Sculptile, quia sculpsit illud fabricator, et doctor mendacii, quia confidit fabricator mendacii super hoc; spiritus non in medio ejus," (Habakuk 2:18-19); 1

"In die illo projiciet homo Idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt sibi ad incurvandum se talpis et vespertilionibus," (Esaias 2:18, 20);

"Fecerunt sibi Fusile ex argento suo, in intelligentia sua Idola, opus artificum tota," (Hoschea 13:2);

"Spargam super vos aquas mundas, ut mundemini ab omnibus immunditiis vestri, et ab omnibus Idolis vestris," (Ezechiel 36:2);

"aquae mundae" sunt vera, "idola" sunt falsa cultus:

"Immundum judicabitis tegmen Sculptilium argenti tui, et amictum Fusilis auri tui; disperges ea sicut menstruum, stercus vocabis id," (Esaias 30:22).

Nec aliud quam falsa religionis et inde cultus significantur per Deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis, quos laudavit (coluit) Rex Babelis Belschazar, quando cum magnatibus, uxoribus et pellicibus bibit vinum ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani; propter quod Rex expulsus est ab homine, et factus est sicut bestia 2 (Daniel 5:1-5, seq.).

(Praeter in multis aliis locis, ut Esaias 10:10-11; 21:9; 31:7; 40:19-20; 41:29; 42:17; 48:5; Jeremias 8:19; 50:38-39; Ezechiel 6:4-5; 14:3; Micham 1:7; 5:12 (B.A. 3); Psalmuss 115:5; 135:15-16; Leviticus 26:30).

Per "idola" proprie significantur falsa cultus ex propria intelligentia; quomodo homo illa fingit et postea accommodat, ut appareant sicut vera, plene describitur apud Esajam 44:9-20.

Poznámky pod čarou:

1. 18, 19 pro "18, 19, 20"

2. Conf. 316, 717.

  
/ 962