Bible

 

Micham 1

Studie

1 Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthitea, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.

2 Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus : et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.

3 Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terræ.

4 Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps.

5 In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israël. Quod scelus Jacob ? nonne Samaria ? et quæ excelsa Judæ ? nonne Jerusalem ?

6 Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea ; et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo.

7 Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.

8 Super hoc plangam, et ululabo ; vadam spoliatus, et nudus ; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum :

9 quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam ; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.

10 In Geth nolite annuntiare ; lacrimis ne ploretis ; in domo pulveris pulvere vos conspergite.

11 Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia : non est egressa quæ habitat in exitu : planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.

12 Quia infirmata est in bonum, quæ habitat in amaritudinibus ; quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem.

13 Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis : principium peccati est filiæ Sion, quia in te inventa sunt scelera Israël.

14 Propterea dabit emissarios super hæreditatem Geth, domus mendacii in deceptionem regibus Israël.

15 Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa ; usque ad Odollam veniet gloria Israël.

16 Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum ; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 919

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

919. [Vers. 19.] "Et misit angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vineam terrae." Quod significet hoc factum, constat ex illis quae in mox superiori articulo dicta sunt.

Quod "vinea significet ecclesiam spiritualem, constat ex locis in Verbo

ubi "vinea" dicitur (Ut Esaias 1:8; 3:14; 5:1-10; 16:10; 36:17; 37:30; 65:21; Jeremias 12:10; 32:15; 35:7, 9; 39:10; Ezechiel 28:26; Hoschea 2:15; Amos 4:9; 5:11, 17; 9:14; Micham 1:6; Zephanias 1:13; 1 1 Sam. 8:14, 15; Psalmuss 107:37; Matthaeus 20:1-8; 21:28, 38-41; Marcus 12:1-9; Luca 13:6, 7; 20:9-16: de "Vite", Johannes 15:1-12: praeter in historicis Verbi):

ex quibus evidenter constare potest, quod per "vineam" intelligatur ecclesia. (Videatur etiam supra, n. 376 [b, c] 403 [b] 638 [a] , 918, ubi plura loca de "vinea" explicata sunt.) Ex significatione vineae" constare potest quod per "vindemiare" significetur colligere ad usus illa quae inservitura sunt intellectui, et datura intelligentiam et sapientiam, ac in opposito sensu devastare ecclesiam quoad bonum spirituale, et sic quoad affectionem ac intellectum veri: in opposito hoc sensu dicitur "vindemia" et "vindemiare", cum non amplius racemi seu uvae residuae sunt; per quod in spirituali sensu significatur quod omne bonum spirituale, et inde omne verum quod in se verum est, deperditum sit, quod imprimis in ecclesia fit per falsificationes Verbi; tum quando malum vitae corrumpit omne bonum, et tunc falsum doctrinae pervertit omne verum; hoc describitur etiam [per] "vastatores" et per "fures."

[2] Quod itaque per "vindemiationem" significetur devastatio, patet ex sequentibus locis: Apud Esaiam,

"Clamor super vino in plateis, commiscebitur omne gaudium, exulabit laetitia terrae; reliquum in urbe vastitas, et usque ad devastationem contundetur porta: sic namque erit in medio terrae.... sicut strictura oleae, sicut racemationes quando consummata est vindemia" (24:11-13);

per haec describitur luctus super devastatione ecclesiae quoad bonum caeleste et quoad bonum spirituale, quod in sua essentia est verum ex caelesti; devastatio illa comparatur "stricturae oleae", et "racemationibus dum consummata est vindemia." (sed haec prius, n. 313 [b] 638 [c] , explicata videantur.)

[3] Apud eundem,

"Filiae confidentes auribus, percipite sermonem meum; annum supra annum commovebimini, confidentes, quia consummatur vindemia, collectio non veniet" (32:9, 10):

per "filias confidentes" significantur illi in ecclesia qui plus amant falsa quam vera; quod vera apud illos successive et in omni statu diminuantur, significatur per quod "annum supra annum commoverentur"; devastatio omnis veri usque dum nihil superest, significatur per quod "consummabitur vindemia", et quod "collectio non veniet."

[4] Apud Jeremiam,

"Super fructus autumni tuos, et super vindemiam tuam vastator cecidit, unde collecta est laetitia, et gaudium ex Carmele" (48:32, 33):

per "fructus autumni" significantur bona ecclesiae, per "vindemiam" significantur vera ejus, nam "panis", qui ibi est "fructus autumni", significat bonum ecclesiae, ac "vinum" quod est "vindemiae", significat verum ejus; per "vastatorem" qui cecidit super illa, significatur malum et inde falsum; quod jucundum amoris spiritualis et caelestis, quod est ipsum gaudium cordis, periturum sit, significatur per quod "laetitia et gaudium ex Carmele colligentur."

[5] Apud Micham,

"Vae mihi, ..factus sum sicut collectiones aestatis, sicut racemationes vindemiae; non botrus ad comedendum, primitivum desiderat anima mea" (7:1):

"sicut racemationes vindemiae, non botrus ad comedendum", significat devastationem ecclesiae talem ut non amplius aliquod bonum et verum sit. (Reliqua videantur in mox praecedente articulo explicata.) Apud Jeremiam,

"Si vindemiatores venerint tibi, non. .relinquent racemationes; si fures in nocte, corrumpent sufficientiam" (49:9):

apud Obadiam,

"Si fures venerint tibi, si eversores noctu, 2 quomodo excisus eris, nonne furabuntur quod 3 illis satis? si vindemiatores venerint tibi, numquid relinquent racemos?" (vers. 5 4 ):

per "vindemiatores" significantur falsa, et per "fures" mala, quae devastant vera et bona ecclesiae; per "eversores" autem, tam falsa quam mala; per quod "non relinquent racemos", significatur quod non aliqua bona quia non vera. Per "vindemiare" autem significatur colligere ad usus, imprimis talia quae inservitura sunt intellectui, Apud Jeremiam, cap. 6:9; Leviticus 19:10; 26:5; Deuteronomius 20:6, 7; 24:21.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232