Bible

 

Matthaeus 8

Studie

   

1 Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ :

2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.

3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.

4 Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.

5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,

6 et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.

7 Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.

8 Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.

9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.

10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.

11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum :

12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.

13 Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.

14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem :

15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.

16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :

17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit : et ægrotationes nostras portavit.

18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.

19 Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris.

20 Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

21 Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patream meum.

22 Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.

23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :

24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat.

25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos, perimus.

26 Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.

27 Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?

28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.

29 Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ?

30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.

31 Dæmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.

32 Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare : et mortui sunt in aquis.

33 Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant.

34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 123

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

123. IV. QUOD REDEMPTIO FUERIT OPUS PURE DIVINUM. Qui scit quale Infernum est, et qualis ejus altitudo et inundatio super universum Mundum Spirituum tempore adventus Domini fuit, tum qua potentia Dominus infernum dejecit et dissipavit, et postea illud una cum Coelo in ordinem redegit, non potest non obstupescere, et exclamare, quod omnia illa pure Divinum Opus fuerint. Primum, Quale Infernum est, consistit illud ex myriadibus myriadum, quoniam ex omnibus illis, qui a creatione Mundi per mala vitae et falsa fidei abalienaverunt se a Deo. Alterum, qualis altitudo et inundatio inferni super universum Mundum Spirituum tempore adventus Domini fuit, aliquantum in praecedentibus Articulis expositum est; qualis fuit tempore primi Adventus, non alicui notum factum est, quia non in sensu literae Verbi revelatum; sed qualis fuit tempore secundi Adventus Ipsius, oculis meis videre datum est, ex quo de priori concludi potest, et hoc descriptum est in Opusculo de ULTIMO JUDICIO Londini an. 1758 edito; pariter, qua potentia Dominus infernum illud dejecit et dissipavit; sed huc transferre illa, quae ex autopsia in illo Opusculo descripta sunt, vanum opus est, quia exstat, et adhuc Exemplaria in copia Londini apud Typographum reservata sunt; quisque, qui illud legit, clare videre potest, quod id Omnipotentis Dei Opus fuerit.

[2] Quartum, quomodo Dominus omnia tam in Coelo quam in Inferno postea in ordinem redegit, nondum a me est descriptum, quoniam ordinatio coelorum et infernorum, a die Ultimi Judicii usque ad hodiernum 1 tempus perstitit, et adhuc perstat; ast post hunc Librum editum, si desideratur, in publicum dabitur; quod me attinet, quoad hanc rem, quovis die vidi et video Omnipotentiam Divinam Domini sicut in facie; at postremum hoc proprie est Redemptionis, prius autem illud proprie est Ultimi judicii; qui duo illa distincte intuentur, illi possunt plura, quae in propheticis Verbi sub figuris concelata sunt, et tamen descripta, dum per explicationem correspondentiarum in lucem intellectus protrahuntur, videre.

[3] Hoc et illud opus Divinum, non aliter illustrari potest, quam per comparationes, sed usque parum; illustrari potest per comparationem, cum pugna contra Exercitus omnium Gentium in Universo Mundo instructos hastis, scutis, gladiis, sclopetis et bombardis, habentes duces et praefectos callidos et astutos; hoc dicitur, quia plerique in Inferno artes in Mundo nostro ignotas callent, 2 in quibus se inter se exercent, quomodo aggressuri, insidiaturi, obsessuri et impugnaturi illos qui e Coelo sunt.

[4] Pugna Domini cum Inferno etiam potest comparari, attamen parum, cum pugna cum feris totius Orbis terrarum, ac cum illarum strage et domatione, usque dum nulla illarum hiscat prodire, et insultum in ullum hominem, qui in Domino est, facere, unde si quis minacem vultum exserit, subito retrahit se, sicut sentiret vulturem in sinu pectoris sui, tentantem perforare illum usque ad cor; per feras etiam in Verbo describuntur Spiritus infernales; hi quoque per feras, cum quibus Dominus 40 dies erat, apud Marcum 1:13, intelliguntur.

[5] Comparari etiam potest, cum resistentia contra universum Oceanum, cum fluctibus suis irrumpentem in regiones et urbes, disruptis vallis; subjugatio Inferni a Domino etiam intelligitur per quod compescuerit Mare per quod dixerit, sile, obmutesce, Marcus 4:38-39; Matthaeus 8:26; Luca 8:23-24; per Mare enim ibi, ut in pluribus aliis locis, significatur Infernum.

[6] Dominus ex simili potentia Divina, hodie pugnat contra Infernum apud unumquemvis hominem, qui regeneratur, nam Infernum omnes illos diabolico furore aggreditur, cui nisi Dominus resistit, et illud domat, homo non potest non succumbere: Infernum enim est sicut unus homo monstrosus, ac sicut immanis Leo, cum quo etiam in Verbo comparatur, quare nisi Dominus illum Leonem aut illud Monstrum manicis et pedicis vinctum teneret, non potuisset aliter, quin ut homo, dum ab uno malo eripitur, in alterum, et porro in plura, ex se incideret.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: hodienum.
2. ignotas callent ubi in prima editione ignotas e callent.

  
/ 853