Bible

 

Matthaeus 6

Studie

   

1 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.

2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua :

4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.

8 Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.

9 Sic ergo vos orabitis : Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.

10 Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.

11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,

12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

13 Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.

15 Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

16 Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.

17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,

18 ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi ærugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur.

20 Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.

21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.

23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt : ipsæ tenebræ quantæ erunt ?

24 Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.

25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ?

26 Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?

27 Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?

28 Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.

29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.

30 Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei ?

31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ?

32 hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.

33 Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.

34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 193

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

193. a. "Veniam super te tanquam fur." - Quod significet mortis tempus inopinatum quando eripientur omnes cognitiones comparatae ex Verbo quae non spiritualem vitam adeptae sunt, constat ex significatione "venire tanquam fur", cum de illis qui non vigilant, hoc est, qui non comparant sibi vitam spiritualem, quod sit quod auferrentur ab illis omnes cognitiones comparatae ex Verbo quae non spiritualem vitam adeptae sunt. Quod etiam per eadem verba significetur mortis tempus inopinatum, est quia mors venit inopinato, et usque homo post mortem manet in statu illius vitae in aeternum quam sibi in mundo comparavit; quapropter vigilabit. Quia paucis notum est quod omnes cognitiones comparatae ex Verbo, quae non spiritualem vitam adeptae sunt, eripiantur, ideo oportet dici quomodo hoc fit: - Omnia quae in spiritu hominis sunt, manent apud illum in aeternum; quae autem non in spiritu hominis sunt, illa post mortem, cum homo fit spiritus, dissipantur. Illa manent in spiritu hominis quae homo ex se, proinde illa quae, cum solus sibi fuit, ex suo amore cogitavit; tunc enim spiritus ejus cogitat ex se, et non ex illis quae in memoria corporis sui non unum faciunt cum amore suo. Sunt bini status hominis, unus cum cogitat ex suo spiritu, et alter cum cogitat ex memoria corporis sui; qui bini status si non unum faciunt, potest homo aliter cogitare secum, ac aliter cogitare et loqui cum aliis.

[2] Pro "exemplo sit praedicator qui se et mundum supra omnia amat, et Divinum nihili facit usque ut corde neget id, et consequenter machinatur omnis generis mala in consortio cum astutis et malitiosis mundi; is tamen quando cum aliis loquitur, imprimis quando praedicat, potest sicut ex zelo pro Divino ac pro Divinis veris loqui, immo iis horis similiter cogitare: sed hic status est status cogitationis ejus ex memoria corporis; qui quod separatus sit a statu cogitationis ex spiritu, patet, nam sibi soli relictus contra illa cogitat. Hic status est qui manet hominem post mortem; ille autem non manet, quia est corporis ejus et non spiritus ejus; quapropter cum is fit spiritus, quod fit cum moritur, omnes cognitiones quas sibi comparavit ex Verbo quae non concordant cum vita amoris spiritus ejus, rejicit a se. Aliter vero fit cum illis qui, cum solis sibi relicti sunt, cogitant juste de Divino, de Verbo, deque veris ecclesiae inde, et illa amant usque ad vitam, hoc est, ut velint vivere secundum illa. Horum cogitationes in spiritu unum faciunt cum illorum cogitationibus ex memoria corporis, ita unum cum cognitionibus veri et boni quae illis ex Verbo; et quantum unum faciunt, tantum cognitiones illae vitam spiritualem nanciscuntur, nam elevantur a Domino ab externo seu naturali homine in internum seu spiritualem, et faciunt hujus vitam, ita hujus intellectum et voluntatem. Vera ibi sunt quae vivunt, quia sunt Divina, et inde homo ibi ex illis. Quod res ita se habeat, ex multa experientia mihi scire datum est, quam omnem si adducerem, implerentur membranae, ut dicitur. (Aliquid videatur in opere De Caelo et Inferno 491-498, 499-511; et supra, n. 114.)

[3] Ex his nunc constare potest quid in sensu spirituali intelligitur per "Veniam super te sicut fur", quod nempe post mortem eripientur omnes cognitiones comparatae ex Verbo quae non spiritualem vitam adeptae sunt. Idem etiam intelligitur per haec in Apocalypsi'

"Ecce venio tanquam fur; beatus qui vigilat et servat vestimenta, ne nudus ambulet" (16:15):

"tanquam fur" dicitur, quia mala et inde falsa in naturali homine auferunt et ejiciunt cognitiones veri et boni quae ex Verbo ibi; nam quae non amantur, ejiciuntur. Est apud hominem vel amor mali et inde falsi, vel est amor boni et inde veri. Bini illi amores sibi oppositi sunt; quare qui in uno est non potest esse in altero,

nam "nemo potest servire duobus dominis", quin unum amet et alterum odio habeat (Matthaeus 6:24).

[4] Quoniam mala et inde falsa ab interiori penetrant, et quasi perfodiunt parietem qui est inter statum cogitationis hominis ex spiritu et statum cogitationis ejus ex corpore, ac ejiciunt cognitiones veri et boni quae exterius habitant apud hominem, ideo illa sunt quae intelliguntur per "fures", etiam in sequentibus:

- Apud Matthaeum,

"Reponite thesauros non in terra, .... sed in caelo, ubi fures non perfodiunt, nec furantur" (6:19, 20);

"thesauri" sunt cognitiones veri et boni: reponere illos "in caelo" est in spirituali homine, nam is in caelo est.

(Quod "thesauri" sint cognitiones veri et boni, videatur n. 1694, 4508, 10227; et quod internus spiritualis homo sit in caelo, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 36-50.)

[5] Apud eundem,

"Vigilate ergo, nescitis enim qua hora Dominus vester venturus est; illud cognoscite, si sciret Paterfamilias qua hora fur venturus est, vigilaret utique, et non sineret perfodere domum suam" (24:42, 43);

per hoc intelligitur, si sciret homo horam mortis suae, quod quidem praepararet se, at non ex amore veri et boni, sed ex timore inferni; et quicquid homo ex timore agit, hoc non manet apud illum, sed quod ex amore, quapropter jugiter se praeparabit (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 143, 168).

[6] Apud Obadiam,

"Si fures venerint tibi, si eversores noctu, quomodo excisus eris, nonne furabuntur quod illis satis?" (vers. 5);

hic etiam falsa et mala vocantur "fures", et dicuntur "furari"; falsa "fures", et mala "eversores noctu"; "noctu" dicitur, quia "nox" significat statum nullius amoris et fidei.

[7] Apud Joelem,

"In urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras egredientur sicut fur" (2:9);

agitur ibi de vastatione ecclesiae per falsa ex malo; "urbs" et "murus" significant illa quae sunt doctrinae; "domus" et "fenestrae" illa quae sunt mentis quae recipit, "domus" illud mentis quod vocatur voluntas ubi bonum, et "fenestrae" illud mentis quod vocatur intellectus ubi verum.

(Quod "urbs" in Verbo sit doctrina, videatur n. 402, 1 2449, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493; quod "murus" sit verum doctrinae tutans, n. 6419; quod "domus" sit illud mentis quod vocatur voluntas ubi bonum, n. 2 2231, 2233, 2559, 3128, 5023, 6690, 7353, 7910, 7919, 9150; et quod "fenestrae" sint illud mentis quod vocatur intellectus ubi verum, n. 655, 658, 3391.) Inde patet quid significatur per quod "in muro current, ac in domos ascendent, et per fenestras ingredientur sicut fur."

[8] Apud Hoscheam,

"Sanavi Israelem, tunc revelata est iniquitas Ephraimi, et mala Samariae, quia fecerunt mendacium, et fur venit, et diffundit se turma foras" (7:1);

"iniquitas Ephraimi" significat falsa intellectus, et "mala Samariae" mala voluntatis; "facere mendacium" est cogitare et velle falsum ex malo; "fur" est falsum auferens et dissipans verum, et "turma", quae se effundit, est malum ejiciens bonum.

(Quod "Ephraim" sit intellectuale talium quae ecclesiae, videatur n. 3 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, 6296; quod "mendacium" sit falsum ex malo, n. 8908, 9248; quod "turma" sit bonum ejiciens malum, et in opposito sensu malum ejiciens bonum, n. 3934, 3935, 6404, 6405.)

[9] Haec allata sunt ut sciatur quid per "furem" in Verbo significatur, quod nempe falsum vastans, quod est falsum auferens et destruens verum. Ostensum est supra quod post mortem auferantur omnes cognitiones veri et boni ex Verbo quae non spiritualem vitam adeptae sunt; proinde illis qui non per cognitiones ex Verbo spirituales facti sunt: hoc idem etiam significatum est per plura in historicis Verbi, quod usque nemo videre potest nisi qui scit sensum spiritualem Verbi: hoc significatum est per quod filii Israelis mutuo acciperent ab Aegyptiis aurum, argentum, et vestes, et sic illa quasi furto auferrent, de quibus ita apud Mosen,

Mandatum est, ut mutuo acciperent "ab Aegyptiis vasa auri et vasa argenti et vestes: et Jehovah dedit gratiam in oculis Aegyptiorum, ut darent illis mutuo, atque ita eriperent Aegyptiis" (Exodus 12:35, 36);

per Aegyptios repraesentati sunt qui mere naturales sunt, et tamen multas cognitiones possident; per filios Israelis illi qui spirituales; per "vasa auri", "argenti" et quoque "vestes" significantur cognitiones veri et boni, quas spirituales applicant bono, sed naturales applicant malo et sic destruunt. Simile significatum est per quod gentes devotioni darentur, et simul omnia quae apud illas vel comburentur vel diriperentur, de quibus passim in Libro Josuae, inque Libris Samuelis et Regum; gentes enim Terrae Canaanis repraesentabant illos qui in malis et falsis sunt, et filii Israelis illos qui in veris et bonis.

[10] Quod auferrentur cognitiones veri et boni quae ex Verbo, illis qui non spiritualem vitam sibi compararunt, etiam intelligitur in parabolis Domini de Talentis et Minis datis Servis ut negotiarentur et lucrarentur, et de Servo qui non negotiatus est et nihil lucratus, de quo in parabolis ita,

Ei qui abscondidit talentum suum in terra, dixit Dominus, "Prave serve et piger, .... oportebat te exponere argentum meum mensariis, ut veniens receperim quod meum est cum foenore: tollite ergo ab eo (talentum), et date habenti decem talenta; nam habenti omni dabitur ut abundet; ab eo autem qui non habet, quod habet 4 auferetur; et servum inutilem ejicite in tenebras exteriores" (Matth. 25:14-30 5 );

et alibi,

Ille venit qui unam minam acceperat, dicens, "Domine, ecce mina tua, quam habui sepositam in sudario": dixit Dominus, "Quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut Ego veniens illam cum foenore recepissem? Et dixit, Tollite ab eo minam, et date ei qui decem minas habet; .... dico vobis, Omni habenti dabitur, ei vero qui non habet, etiam quod habet 6 auferetur" (Luca 19:13-26);

"talenta", "minae" et "pecuniae" ibi significant cognitiones veri et boni ex Verbo; "negotiari", "lucrari", "dare illam mensariis" seu "ad mensam", significat vitam spiritualem et intelligentiam sibi per illas comparare; "reponere illa in terra" et "in sudario", significat solum in memoria naturalis hominis; de his itaque dicitur quod eis 7 auferentur quae habent, secundum illa quae in principio hujus articuli dicta sunt.

[11] Hoc fit omnibus in altera vita qui compararunt sibi cognitiones ex Verbo, et non vitae, sed solum memoriae, illas mandarunt; qui modo habet cognitiones ex Verbo in memoria, si vel forent ad millia, et non mandavit illas vitae, manet usque naturalis ut prius. Mandare cognitiones, quae ex Verbo, vitae, est cogitare ex illis, cum sibi relictus ex spiritu suo cogitat, ac velle illas et facere illas, hoc enim est amare vera quia vera sunt; et hi sunt qui per cognitiones ex Verbo spirituales fiunt.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232