Bible

 

Matthaeus 4

Studie

   

1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.

2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.

3 Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.

4 Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.

5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,

6 et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

7 Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.

8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,

9 et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

10 Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

11 Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.

12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam :

13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :

14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :

15 Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium :

16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.

17 Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.

18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),

19 et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.

21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos.

22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.

23 Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.

24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos :

25 et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 1074

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1074. "Et qui cum Ipso, vocati et electi et fideles." - Quod significet illos qui in amore in Dominum, in amore erga proximum, et in fide charitatis sunt, in veritate esse de Divina potestate Domini et de Divina sanctitate Verbi constat ex significatione "vocati", cum a Domino, quod sint qui in amore in Dominum sunt, ex significatione "electi", quod sint qui in amore erga proximum sunt, et ex significatione "fidelis", quod sint qui in fide charitatis: quod illi per "vocatos", "electos" et "fideles" intelligantur, constat ex Verbo ubi "vocati", "electi" et "fideles" dicuntur; et ex eo, quod angeli tertii caeli, qui in amore in Dominum sunt, dicantur "vocati"; quod angeli secundi caeli, qui in amore erga proximum sunt, dicantur "electi"; et quod angeli primi caeli, qui in fide charitatis sunt, dicantur "fideles": nunc quia in ecclesia Domini in terris sunt qui ex tertio, ex secundo et ex primo caelo sunt, et qui ideo post mortem angeli illorum caelorum fiunt, inde est, quod per "vocatos", "electos" et "fideles" intelligantur omnes qui in regnis sub dominio papae, qui potestatem salvandi homines addicunt Domino, ac Divinam sanctitatem et inspirationem tribuunt soli Verbo, et in his duobus a vicariatu papae recedunt.

[2] (Continuatio de Verbo.)

Quoniam Divinum Verum, dum ex Ipso Domino per tres caelos usque ad homines in mundo transivit, in unoquovis caelo scriptum est et factum Verbum, ideo Verbum est unio caelorum inter se, et unio caelorum cum ecclesia in mundo; idem enim est Verbum ubivis, sed modo differt perfectione gloriae et sapientiae, secundum gradus, in quibus sunt caeli: inde est quod sanctum Divinum a Domino per caelos influat apud hominem in mundo qui Divinum Domini et sanctum Verbi agnoscit, dum id legit: et quod talis homo possit ex Verbo, ut ex Ipso Domino, aut ex ipso caelo, instrui et haurire sapientiam, quantum illam 1 amat; et sic nutriri cibo quo ipsi angeli, in quo est Vita, secundum haec Domini verba,

"Verba quae Ego loquor vobis, spiritus et vita sunt" (Johannes 6:63);

"Aqua quam Ego dabo "vobis", fiet fons...aquae salientis in vitam aeternam" (Johannes 4:14);

"Homo non ex solo pane vivit, sed ex omni verbo egrediente ex ore Dei" (Matthaeus 4:4):

"Operamini cibum, .... qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit" (Johannes 6:27).

Tale est Verbum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232