Bible

 

Matthaeus 16

Studie

   

1 Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes : et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.

2 At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim cælum.

3 Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.

4 Faciem ergo cæli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.

5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.

6 Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.

7 At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus.

8 Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis ?

9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?

10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?

11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum ?

12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.

13 Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?

14 At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.

15 Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ?

16 Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi.

17 Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.

18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.

19 Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.

20 Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.

21 Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.

22 Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.

23 Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum.

24 Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ?

27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.

28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 134

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

134. "Docere et seducere Meos servos scortari," significat ex qua fit quod vera Verbi falsificentur. - Per "docere et seducere servos Domini," est illos qui possunt et volunt instrui in veris ex Verbo; quod "servi Domini" dicantur qui in veris sunt, videatur supra (3, 128); et per "scortari" significatur adulterare et falsificare Verbum; quod hoc per "scortari" significetur, est quia in singulis Verbi est conjugium boni et veri, et hoc conjugium rumpitur cum bonum separatur et aufertur a vero. Quod in singulis Verbi sit conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium boni et veri, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 80-90; ex eo est, quod per "scortari" significetur adulterare bona et falsificare vera Verbi; et quia hoc est spiritualis scortatio, ideo etiam illi qui ex propria ratione falsificaverunt Verbum, post mortem dum in Mundum spiritualem veniunt, fiunt scortatores; et, quod adhuc coram Orbe latuit, quod illi qui confirmaverunt solam fidem usque ad exclusionem operum charitatis, in cupidine adulterii filii cum matre sint; quod illi in cupidine tam nefandi adulterii sint, saepius in Mundo spirituali perceptum est. Memento hujus, et post mortem inquire, et confirmaberis; hoc prius revelare non ausus sum, quia laedit aures. Hoc adulterium significatur per Adulterium Rubenis cum Bilha concubina patris sui, (Genesis 35:22);

nam per "Rubenem" illa fides significatur; quamobrem maledictus est ab Israele patre suo, et postea ei primogenitura adempta est; dixit enim Israel pater ejus, prophetans de filiis, de Rubene,

"Ruben primogenitus meus, tu robur meum, et principium virium mearum; levis sicut aqua, ne excellas, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc prophanasti, stratum meum ascendit," (Genesis 49:3-4);

quod ideo primogenitura ei adempta sit:

"Ruben primogenitus Israelis; sed quia polluit strata patris sui, data est primogenitura ejus filiis Josephi," (1 Chronicles 5:1).

Quod per "Rubenem" repraesentatum sit verum ex bono seu fides ex charitate, et postea verum separatum a bono seu fides separata a charitate, in Explicatione ad cap. 7:5, videbitur. Quod per "scortationes" significentur adulterationes boni et falsificationes veri in Verbo, constare potest ex his locis:

"Cum Jehoramus videret Jehu, dixit, Num pax, Jehu; qui dixit, Quid pax, usque ad Scortationes Isabelis matris tuae, et incantationes multas," (2 Regnum 9:22);

per "scortationes Isabelis" non intelliguntur aliquae scortationes, sed facta ejus, de quibus supra (132).

"Filii vestri erunt pascentes in deserto quadraginta 1 annis, et portabunt Scortationem vestras," 2 (Numeri 14:33);

"Exscindam animam, quae respicit pythones et hariolos ad Scortandum post illos," (Leviticus 20:6); 3

"Non pangendum est foedus cum habitatoribus terrae, ne Scortentur post deos illorum," (Exodus 34:15); 4

"Hierosolyma confisa es pulchritudini tuae, et Scortata es ob famam tuam, adeo ut effuderis Scortationes tuas super omnem transeuntem: Scortata es cum filiis Aegypti vicinis tuis, magnis carne, et multiplicasti Scortationem tuam: Scortata es cum filiis Aschuris cum satietas tibi nulla, cum quibus Scortata es: multiplicasti Scortationem tuam usque ad Chaldaeam. Mulier Adultera sub viro suo accipit alienos. Omnes Meretricibus suis dant mercedem, tu vero dedisti mercedes omnibus, ut veniant ad te in circuitu in Scortati. omnibus tuis: quare Meretrix audi verbum Jehovae," (Sacharias [NCBSP: Ezechiel] 16:11, 16, 26, 28-29, 32-33, 35. seq.).

"Hierosolyma" ibi est Ecclesia Israelitica et Judaica; per "scortationes" ejus intelliguntur adulterationes et falsificationes Verbi; et quia in Verbo per "Aegyptum" significatur scientia Naturalis hominis, per "Aschurem" ratiocinatio inde, per "Chaldaeam" prophanatio veri, et per "Babelem" prophanatio boni, ideo dicitur quod cum illis scortata sit.

"Duae mulieres filiae unius matris Scortatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua Scortatae sunt: Scortata est una sub Me, et dilexit amasios Assyrios propinquos, dedit Scortationes suas super illis; attamen Scortationes suas in Aegypto non deseruit. Altera corrupit amorem suum plus quam illa, et Scortationes suas supra Scortationes sororis: addidit ad Scortationes, amavit Chaldaeos; venerunt ad illam filii Babelis ad Concubitum Amorum, et polluerunt eam per Scortationem suam," (Ezechiel 23:2-3, 5, 7, (8,) 11, 14, 16-17, seq.).

"Duae filiae ejusdem matris" etiam sunt Ecclesia Israelitica et Judaica, quarum adulterationes et falsificationes Verbi per "scortationes" hic ut supra describuntur. Pariter in his:

"Scortata es cum sociis multis: prophanasti terram Scortationibus tuis et malitia tua: num vidisti quid fecit aversa Israel abiens super omnem montem altum et Scortabatur: etiam perfida Juda abivit et Scortata est: adeo ut a voce Scortationis suae prophanaverit terram: Moechata est cum lapide et ligno," (Jeremias 3:1-2, 6, 8-9; 5

et alibi:

"Discurrite per plateas Hierosolymae, et quaerite si inveniatis virum qui sit faciens judicium et quaerens veritatem: cum saturavi eos, Scortati sunt, et in domum Meretricis turmatim venerunt," (Jeremias 5:1, 7)

"Adulteria tua, hinnitus tuos, scelus Scortationis tuae, super collibus in agro abominationes tuas vidi: vae tibi Hierosolyma, non mundaberis," (Jeremias 13:27)

"In prophetis Hierosolymae vidi obfirmationem horrendam, Adulterando et eundo in mendacio," (Jeremias 23:14);

"Fecerunt Stultitiam in Israele, Scortati sunt, et locuti sunt Verbum Meum in Nomine Meo mendaciter," (Jeremias 29:23);

"Peccarunt Mihi, gloriam eorum in ignominiam convertam, Scortabantur quia Jehovam dereliquerunt: Scortatio occupavit cor eorum Scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae Adulterantur," (Hoschea 4:7(, 10-11, 13));

"Ego novi Ephraimum, quod omnino Scortatus sit, et pollutus sit Israel," (Hoschea 5:3);

"In domo Israelis vidi rem foedam, ibi Scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel," (Hoschea 6:10).

"Israel" ibi est Ecclesia, ac "Ephraim" est intellectu Verbi, ex quo et secundum quem est Ecclesia; quare dicitur "scortatus est Ephraim et pollutus est Israel." Quoniam Ecclesia falsificaverat Verbum, mandatum est Prophetae Hoscheae ut acciperet sibi Meretricem in uxorem, dicendo,

"Accipe tibi mulierem Scortationum et liberos Scortationum, quia Scortando Scortatur terra post Jehovam," (Hoschea 1:2); 6

denuo:

"Ama mulierem amatam socio, et Adulteram," (Hoschea 3:1).

Quoniam Ecclesia Judaica talis fuit, ideo Gens Judaica a Domino vocata est "Generatio Adultera," (Matthaeus 12:39; 16:4; Marcus 8:38);

et apud Esajam,

"Semen Adulteri," (57:3); 7

et apud Nahum:

"Vae urbi sanguinum, tota in mendacio, multitudo confossorum prae multitudine Scortationum Scorti, vendentes gentes per Scortationes suas," (3:1, 3-4).

Quoniam "Babylon" prae caeteris in Christiano Orbe adulterat et falsificat Verbum, ideo illa vocatur "magna Meretrix," et haec de illa dicuntur in Apocalypsi:

"Babylon a vino irae Scortationis suae potavit omnes gentes," (14:8);

"Babylon a vino furoris Scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum illa Scortati sunt," (18:3);

Angelus dixit, "Monstrabo tibi judicium Meretricis magnae, cum qua Scortati sunt reges terrae," (17:1-2);

"Judicavit Meretricem magnam, quae corrupit terram Scortatione sua," (19:2).

Ex his nunc manifeste patet, quod "adulterari" et "scortari" significent adulterare et falsificare bona et vera Verbi.

Poznámky pod čarou:

1. quadraginta pro "70"

2. vestras pro "suas"

3. 6 pro "5"

4. 15 pro "16"

5. 1, 2, 6, 8, 9 pro "6, 8"

6. 2 pro "7"

7. lvii. pro "lvi."

  
/ 962