Bible

 

Matthaeus 15

Studie

   

1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes :

2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant.

3 Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit :

4 Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.

5 Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit :

6 et non honorificavit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.

7 Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :

8 Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me.

9 Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.

10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.

11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.

12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ?

13 At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.

14 Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.

15 Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.

16 At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?

17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?

18 Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :

19 de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ :

20 hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.

21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.

22 Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur.

23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.

24 Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.

25 At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.

26 Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.

27 At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.

28 Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.

29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et ascendens in montem, sedebat ibi.

30 Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,

31 ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes : et magnificabant Deum Israël.

32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.

33 Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ?

34 Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos.

35 Et præcepit turbæ ut discumberent super terram.

36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.

37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.

38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.

39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 537

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

537. [Vers. 2.] "Et aperuit puteum abyssi" - Quod significet communicationem et conjunctionem cum infernis ubi et unde talia falsa sunt, constat ex significatione "aperire", quod hic sit communicare et conjungere (de qua sequitur); et ex significatione "putei abyssi", quod sit infernum ubi et unde talia falsa sunt. Quod illa dicantur "putei abyssi", est quia "puteus" significat Verbum in sensu litterae, et inde verum doctrinae, at in opposito sensu Verbum falsificatum et inde falsum doctrinae, ac "abyssus" ac "profundum maris" significat infernum: quod significet infernum ubi illi qui falsificaverunt vera Verbi applicando ad mala vitae, est quia illa inferna apparent illis qui supra sunt sicut maria, ac illi ibi in fundis eorum. Illa maria seu inferna etiam mihi visa sunt, et quoque visi qui in fundis; et inde quoque mecum locuti sunt, qui dixerunt quod non in aquis sint, sed in sicco: inde patuit quod aquae illorum marium sint apparentiae correspondentes falsis in quibus sunt; aquae illorum marium sunt crassiores et densiores secundum falsificationes, et quoque profunditates variae secundum mala quae falsificaverunt.

[2] Sed de significatione "abyssi" in Verbo dicetur infra.

Quod "aperire puteum abyssi" significet communicationem et conjunctionem cum talibus infernis, est quia inferna non aperiuntur nisi quando intrant spiritus mali, quod fit cum tempus in mundo spirituum egerunt: non enim licet alicui malo spiritui ex inferno exire postquam semel illuc conjectus est; si exit, usque illuc actutum relabitur. At unusquisque homo conjunctus est spiritibus qui in mundo spirituum sunt, talibus qualis ipse est; quare homo qui falsificat Verbum, applicando ad mala vitae et ad falsa confirmantia illa; conjungitur similibus spiritibus, et per illos conjungitur infernis quae in similibus falsis sunt. Unusquisque homo post mortem fit spiritus, et tunc alligatur statim vel societatibus infernalibus vel societatibus caelestibus, secundum vitam suam in mundo; et omnes spiritus, antequam in infernum dejiciuntur vel in caelum elevantur, sunt primum in mundo spirituum, et tunc apud homines qui in mundo vivunt; mali spiritus apud malos, ac boni apud bonos: per hos habet homo communicationem et conjunctionem vel cum infernis vel cum caelis. Inde patet quod per "aperire puteum" non significetur aperire infernum, sed communicationem, et per communicationem habere conjunctionem cum inferno. Ex singulis infernis etiam exhalantur falsa mali in multa copia, in quibus sunt spiritus qui in mundo Spirituum sunt, et simul homines qui in similibus falsis in nostro mundo sunt: non alibi potest spiritus et homo esse quam ubi ejus vitae amor est; quod enim homo amat hoc vult, hoc cogitat, et hoc spirat. (Quid mundus spirituum, videatur in opere De Caelo et Inferno 421-431, seq.)

[3] Quod "puteus" significet Verbum et verum doctrinae, et in opposito sensu Verbum falsificatum et inde falSum doctrinae, est quia putei continent aquas; et "aquae" significant vera, et in opposito sensu falsa, ut supra (n. 71, 483, 518) ostensum est.

Quod "puteus" haec et illa significet, constare potest ex sequentibus locis in Verbo: Apud Mosen,

"Profecti sunt in Beer; hic puteus de quo dixit Jehovah Mosi, Collige populum et dabo 1 illis aquas. Tunc cecinit Israel canticum hoc, Ascende, putee, respondete ex eo: puteum foderunt eum principes, effoderunt spontanei populi per Legislatorem baculis suis" (Numeri 21:16-18):

quod hic "puteus" significet verum doctrinae ex Verbo, constare potest ex cantico quod Israel de eo cecinit; quod "ascenderet puteus", et "responderent ex eo", significat quod doctrina ex Verbo doceret verum, et quod illi reciperent id; evocatio veri significatur per "Ascende, putee"; ac receptio et instructio per "Respondete ex eo": "puteum foderunt principes, effoderunt spontanei populi per Legislatorem baculis suis", significat quod illi qui in veris et in bonis veri sunt illustrentur a Domino, et ex Ipso per Verbum pervestigent et colligant doctrinam; "principes" significant illos qui in veris sunt, "spontanei populi" illos qui in bonis veri; "fodere" significat pervestigare et colligere; "Legislator" significat Dominum quoad Verbum et quoad doctrinam ex Verbo, et "baculi" significant potentiam et vires mentis; hic a Domino per Verbum, quia dicitur "per Legislatorem": inde patet quid "puteus" ibi significat. Quod de eo cecinerit Israel canticum, erat quia Beer in lingua originali significat puteum, et "puteus" in spirituali sensu significat Verbum et doctrinam ex Verbo; similiter "Beerscheba", quae in historicis Verbi pluries nominatur.

[4] Simile significat

Puteus Jacobi, ad quem Dominus consedit, et locutus est cum muliere Samaritide, et dixit, "Si scires donum Dei, et quis sit qui dicit tibi, .... tu peteres ab Eo" aquam, "et daret aquam viventem quae fiet.. fons aquae salientis in vitam aeternam" (Johannes 4:6-15):

quod Dominus ibi locutus sit cum muliere Samaritide ad illum puteum, erat quia per "mulierem Samaritidem" intelligebatur ecclesia instauranda apud gentes; et per "Samaritas", qui etiam alibi memorantur, intelliguntur gentes quae recepturae doctrinam ab Ipso et de Ipso: per "puteum" illum significatur doctrina ex Verbo, per "aquam" verum doctrinae, et per "Dominum sedentem ad illum "puteum" Verbum seu Divinum Verum: quod per Divinum Verum ex Verbo a Domino sit salus, significatur per quod "aqua quam Ipse daret, fiet fons aquae salientis in vitam aeternam."

[5] Simile quod per "puteum Jacobi", etiam significatur per

Puteos quos foderunt servi Abrahami et servi Isaci, de quibus rixati sunt cum servis Abimelechi (Genesis 21:25; 26:15, 18-22, 25, 32):

per "puteos" quos foderunt servi Abrahami et servi Isaci significantur vera doctrinae, quia per "Abrahamum", "Isacum" et "Jacobum" in Verbo intelligitur Dominus; per "Abimelechum" autem, regem Geraris seu Philisthaeorum, intelliguntur qui in solis veris absque bono vitae ponunt salutem, similiter ac faciunt hodie qui in sola fide. Et quia omne verum est ex bono, seu omne fidei est ex charitate, et illi qui separant et excludunt bonum a vero, seu charitatem a fide, non aliquod verum genuinum doctrinae possident, sed est omne verum Verbi apud illos sicut sensus vocum absque perceptione rei, ita sicut putamen absque nucleo, ideo de veris fidei rixantur: hoc repraesentatum et significatum est per rixationes servorum Abimelechi cum servis Abrahami et Isaci de puteis. Sensus internus spiritualis est aeque in historicis Verbi ac in propheticis ejus, ut constare potest ex Arcanis Caelestibus, ubi historica, quae continentur in Genesi et in Exodo, quoad sensum internum spiritualem explicata sunt, etiam de puteis Abrahami et Isaci, quae videantur. Ad quid alioqui historica de puteis in Verbo?

[6] Apud Lucam,

"Cujus vestrum aut asinus aut bos in puteum incidit, quem non statim extrahitis in die Sabbathi?" (14:5):

quod hoc statutum fuerit apud gentem Israeliticam et Judaicam, erat propter sensum spiritualem qui illi inest; omnia enim statuta, judicia et praecepta data filiis Israelis significabant spiritualia quae sunt caeli et ecclesiae; hoc itaque statutum significabat quod si aliquis labitur in falsum et in malum, educendus sit per verum quod docetur die Sabbathi a Domino: per "puteum" ibi significatur falsum et malum falsi; per "asinum" et "bovem" significatur verum et bonum naturalis hominis; per "incidere in puteum" significatur in falsum et in malum falsi; per "extrahi in die Sabbathi" significatur instrui et sic ab illis educi: "dies" enim "Sabbathi" significat ibi Dominum quoad instructionem et doctrinam; quare Se vocat "Dominum Sabbathi."

(Quod "asinus" significet verum naturalis hominis, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 2781, 5741; et quod "bos" significet bonum naturalis hominis, n. 2180, 2566, 2 9134, ibi.)

[7] Similem paene sensum spiritualem continent haec apud Mosen,

"Cum aperuerit vir foveam, vel cum foderit vir foveam et non operuerit eam, et ceciderit in illam bos aut asinus, dominus foveae rependet, argentum reddet 3 domino ejus, et mortuum erit sibi" (Exodus 21:33, 34):

"cum aperuerit vir foveam" significat si quis falsum, quod apud se, propalaverit; "vel cum foderit vir foveam" significat si vel falsum finxerit aut excluserit; "et ceciderit illuc bos vel asinus" significat quod pervertit bonum et verum in naturali quod apud alterum; "dominus foveae rependet" significat quod is a quo falsum emendabit; "argentum reddet 4 domino ejus" significat per verum apud illum cujus et verum et bonum in naturali perversum est; "et mortuum erit sibi" significat quod malum aut falsum apud eum maneat: (sed haec plenius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 9084-9089): hic "fovea" simile significat quo "puteus."

[8] Similiter apud Matthaeum,

"Duces caeci caecorum; quando caecus caecum ducit, ambo in foveam incidunt" (15:14; Luca 6:39):

haec Dominus dixit ad Scribas et Pharisaeos, qui tametsi habebant Verbum, ubi omnia Divina vera sunt, usque nihil veri intellexerunt; et quia docebant falsa, et quoque a populo credebantur falsa, vocantur "duces caeci caecorum": " in Verbo dicuntur qui non intelligunt verum; et quia "fovea" significat falsum, dicitur quod ambo in illam incidant.

[9] Apud Davidem,

"Eripe me e luto ne submergar; eripiar ab osoribus meis, et e profunditatibus aquarum; ne obruat me fluctus aquarum, neque absorbeat me profunditas, nec claudat super me puteus os suum" (Psalmuss 69:15, 16 [B.A. 14, 15]):

quod "puteus" significet infernum ubi et unde falsa, hic manifeste patet; nam dicitur "ne claudat super me puteus os suum", hoc est, ne infernum unde falsa, seu ne falsa ab inferno me totum occupet, ut non evadam: per "eripere e luto ne submergar" significatur e malo falsi ne peream: "eripiar ab osoribus, et e profunditatibus aquarum", significat liberari a malis et falsis quae ab infernis; "osores" sunt mala inde, et "profunditas aquarum" sunt falsa inde: "ne absorbeat me profunditas" significat ne infernum ubi falsa mali, seu ne falsa mali quae ab inferno.

[10] Apud eundem,

"Blandum faciunt ut butyra os suum, et cum appropinquat cor cujusvis, mollia sunt verba ejus prae oleo, cum illa stricti gladii;.... et Tu, Deus, dejicies eos in puteum foveae" (Ps. 55:22-24 5 21, 23]):

haec dicta sunt de illis qui simulant affectiones bonas, dum loquuntur falsa per quae seducunt: "blandum facere sicut butyra os suum" significat simulatum bonum per affectiones; "butyra" significat bonum affectionis externae: "mollia sunt verba ejus prae oleo" significant similia; "oleum" est bonum affectionis internae: "cum illa stricti gladii" significant cum tamen sunt falsa destruentia bonum et verum; "gladii stricti" sunt falsa destruentia: "Tu, Deus, dejicies eos in puteum foveae", significat in infernum ubi falsa destructiva illius generis.

[11] Quoniam "foveae" in Verbo paene similia cum "puteis" significant, sunt enim sicut putei, velim aliqua loca etiam de illis adducere: Apud Jeremiam,

"Magnates illorum miserunt minorennes suos ad aquas; Venerunt ad foveas, non invenerunt aquas, reversi sunt vasis suis vacuis" (14:3)

per "magnates" intelliguntur qui alios ducunt et docent, per "minorennes" qui ducuntur et docentur, et per "aquas" vera; inde constat quid significatur per quod "magnates illorum miserint minorennes ad aquas": per "foveas in quibus non aquae" significantur doctrinalia in quibus non vera; inde constat quid significatur per quod "venerint ad foveas, non invenerunt aquas": quod illis non aliqua scientia nec intellectus veri, significatur per quod "reversi sint vasis suis vacuis"; "vasa" in Verbo significant recipientia veri, et inde scientifica et intellectualia.

[12] Apud Sachariam,

"Per sanguinem foederis tui emittam vinctos e fovea, in qua non aqua" (9:11):

haec dicta sunt de liberatione fidelium a Domino, qui in terra inferiore usque ad adventum Ipsius detenti sunt; et quoque de illustratione gentium quae in falsis ex ignorantia fuerunt: per "sanguinem foederis tui" significatur Divinum Verum procedens a Domino, ita Verbum; hoc "foedus" vocatur quia per id est conjunctio; "foedus" significat conjunctionem: per "vinctos in fovea in qua non aqua" intelliguntur illi qui in falsis ex ignorantia sunt; "fovea" est doctrina non veri, et quoque est terra inferior ubi illi qui in falsis ex ignorantia usque ad adventum Domini detenti fuerunt; "ubi non aqua" est ubi non verum; illi "vincti" dicuntur quia a falsis non liberari potuerunt quam a Domino.

[13] Apud Jeremiam,

"Duo mala fecit populus meus; Me deseruerunt, fontem aquarum Vivarum, ad excidendum sibi foveas, foveas fractas quae non continere possunt aquas" (2:13):

per "excidere foveas, foveas fractas quae non continent aquas", significatur excludere doctrinalia ex propria intelligentia, quae quia ex proprio sunt, falsa sunt; nam proprium hominis non est nisi quam malum; et quia est malum, ex eo etiam producitur falsum, malum enim non producere potest nisi quam falsum; sed haec videantur explicata supra (n. 483 [b]).

[14] Apud eundem,

"Jehovah, .... qui ascendere fecit nos e terra Aegypti, qui duxit nos in deserto, in terra solitudinis et foveae, in terra siccitatis et umbrae densae, per quam non transiit vir nec habitavit homo" (2:6):

quod per "desertum", in quo ducti sunt filii Israelis, repraesentatus et significatus sit primus status ecclesiae instaurandae apud illos qui in mera ignorantia boni et veri sunt, ostensum est in Arcanis Caelestibus, in quibus explicata est Exodus; et quia ille status per errores illorum in deserto repraesentatus et significatus est, ideo dicitur quod "Jehovah duxerit illos in terra solitudinis et foveae, in terra siccitatis et umbrae densae": per "terram solitudinis et siccitatis" intelligitur hic ut alibi in Verbo status non perceptionis boni; et per "terram foveae et umbrae densae" intelligitur status ignorantiae veri, et inde falsitatis: "per quam vir non transiit, neque homo habitavit", significat ubi non aliquis intellectus veri nec aliqua perceptio boni; per "virum" in Verbo significatur intellectus veri, et per "hominem" perceptio boni, et per utrumque non ecclesia quoad verum nec quoad bonum.

[15] Apud Esaiam,

"Festinabit educens ut aperiatur; non autem moriatur in fovea, nec deficiat panis ejus" (51:14):

hic de Domino; adventus Ipsius intelligitur per "festinabit educens"; liberatio a falsis ex ignorantia significatur per "ne moriatur in fovea"; quare simile per "foveam" hic intelligitur quod supra per "foveam in qua vincti": quod non deficiet instructio et nutritio spiritualis, significatur per "ne deficiat panis ejus"; per "panem" enim intelligitur omnis cibus spiritualis, et per cibum spiritualem intelligitur instructio in veris et bonis, unde intelligentia et sapientia.

[16] Apud Ezechielem,

"Ecce Ego adducens super te alienos, violentos gentium, qui evaginabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et profanabunt splendorem tuum, in foveam demittent te, et morieris mortibus confossorum in corde marium" (28:7, 8):

haec de principe Tyri, per quem intelliguntur illi qui ex propria intelligentia excludunt falsa, per quae cognitiones veri et boni destruuntur; illorum interitus per sua falsa significatur per "Ecce Ego adducens super te alienos violentos gentium"; "alieni" significant falsa quae destruunt vera, et "violenti gentium" mala quae destruunt bona: quod destruentur per sua falsa quae ex propria intelligentia, significatur per quod "illi evanginabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et profanabunt splendorem tuum"; "gladii" sunt falsa destruentia vera: [ 6 immersio illorum in falsa infernalia, ac interitus et damnatio per falsa in inferno, significatur per] "in foveam demittent te, et morieris mortibus confossorum in corde marium"; "fovea" significat falsum infernale, simile quod "puteus"; "confossi" significant illos qui pereunt per falsa, et "cor marium" significat infernum ubi et unde illa falsa, simile quod "abyssus."

[17] Per "foveam"

In quam demiserunt Jeremiam prophetam, et e qua Ebed-melech et viri cum illo per veteramenta extractorum et veteramenta detritorum extraxerunt illum (Jeremias 38:6-13),

significatur verum doctrinae falsificatum; per "prophetam" verum doctrinae, et per "demitti in foveam" falsificari: per "veteramenta extractorum et veteramenta detritorum", quibus extraxerunt illum, significatur vindicatio veri doctrinae et restitutio per talia bona et vera sensus litterae Verbi quae non percepta et intellecta sunt, et ideo neglecta et rejecta; haec per "veteramenta" illa significantur; quid alioqui foret quod in Verbo Divino memoraretur quod per talia extractus sit? Ex his paucis constare potest quid per "puteum" et per "foveam" in Verbo significatur; quod nempe Verbum ac verum doctrinae, ac in opposito sensu Verbum falsificatum et inde falsum doctrinae. Aliquibus in locis etiam simile significatur per "puteum" et "foveam" quod per "fontem", de cujus significatione in utroque sensu videatur supra (n. 483).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232