Bible

 

Matthaeus 13

Studie

   

1 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.

2 Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore,

3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare.

4 Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.

5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ :

6 sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.

7 Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.

8 Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.

9 Qui habet aures audiendi, audiat.

10 Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?

11 Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum.

12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.

13 Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.

14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis : et videntes videbitis, et non videbitis.

15 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt : nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.

16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.

17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.

18 Vos ergo audite parabolam seminantis.

19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est.

20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud :

21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.

22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.

23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.

24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo :

25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.

26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.

27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ?

28 Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ?

29 Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.

30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.

31 Aliam parabolam proposuit eis dicens : Similis est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo :

32 quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.

33 Aliam parabolam locutus est eis : Similis est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.

34 Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis :

35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi.

36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.

37 Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.

38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.

39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.

40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sæculi.

41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem :

42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.

43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.

44 Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.

45 Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.

46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.

47 Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.

48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.

49 Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,

50 et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.

51 Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam.

52 Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

53 Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.

54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia hæc, et virtutes ?

55 Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ?

56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ?

57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.

58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 513

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

513. [Vers. 9.] "Et mortua est tertia pars creaturarum in mari habentium animas." - Quod significet quod inde, perierit omne scientificum vivum in naturali homine, constat ex significatione "mori", quod sit perire spiritualiter seu quoad vitam caeli; ex significatione "tertiae partis", quod sit omne (de qua supra, n. 506); ex significatione "creaturarum in mari", seu piscium, quod sint scientifica (de qua sequitur); et ex significatione "habere animas", quod sit vivum esse: inde per quod "mortua sit tertia pars creaturarum in mari habentium animas" significatur quod inde perierit omne scientificum vivum. Per scientificum vivum intelligitur scientificum quod trahit vitam ex spirituali affectione; nam haec affectio dat vitam veris, et inde vitam scientificis; scientifica enim sunt continentia veritatum spiritualium (videatur supra, n. 506, 507, 511).

[2] Quod "creaturae maris", seu pisces, significent scientifica, est quia "mare" significat naturalem hominem; inde "pisces in mari" significant ipsa scientifica quae sunt in naturali homine.

Quod "pisces" illa significent, est quoque ex correspondentia; spiritus enim qui non in spiritualibus veris sunt, sed modo in naturalibus, quae sunt scientifica, apparent in mundo spirituali in maribus, dum spectantur ab illis qui supra sunt, sicut pisces; sunt enim cogitationes, quae ex scientificis apud illos procedunt, quae tales apparent. Omnes enim ideae cogitationis angelorum et spirituum vertuntur in varia repraesentativa extra illos; dum in talia quae sunt regni vegetabilis, vertuntur in arbores et frutices varii generis, at dum in talia quae sunt regni animalis, vertuntur in animalia terrae ac in volatilia varii generis: ideae angelorum caeli, dum in animalia terrae, vertuntur in agnos, oves, capras, juvencos, equos, mulos, et in similia alia; dum autem in volatilia, vertuntur in turtures, columbas, et plures species volucrum quae pulchrae sunt: at vero ideae cogitationis illorum qui naturales sunt, et ex solis scientificis cogitant, vertuntur in formas piscium; apparent etiam inde in maribus plures species piscium, quas saepius videre etiam mihi datum est.

[3] Exinde est quod per "pisces" in Verbo significentur scientifica; ut in sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Per increpationem meam exsicco mare, pono fluvios in desertum, putrescet piscis eorum, eo quod non sit aqua et morietur siti" (50:2);

per "increpationem Jehovae" intelligitur interitus ecclesiae, qui est quando non aliqua cognitio veri et boni, seu non aliqua cognitio viva, quia non perceptio; per "exsiccare mare" significatur deprivare naturalem hominem scientificis veris et inde vita naturali ex spirituali; per "ponere fluvios in desertum" significatur rationalem hominem similiter, unde non amplius intelligentia; per "putrescet piscis eorum eo quod non sit aqua ac morietur siti significatur quod non scientificum vivum amplius, quia non verum; "piscis" est scientificum, "aqua" est verum, "putrescere" est emori quoad vitam spiritualem.

[4] Simile quod hic dicitur de mari, quod "tertia pars ejus facta sit sanguis", et quod "inde mortua sit tertia pars creaturarum inibi", etiam dicitur de Aegypto, quod ejus flumen, et omnes aquae factae sint sanguis, et quod inde pisces mortui fuerint, apud Mosen,

Dixit Moses ad Pharaonem, quod aquae fluminis Verterentur in sanguinem, et quod inde piscis moreretur, et numen feteret, usque ut defatigarentur Aegyptii bibere aquas ex flumine; quod etiam factum est cum omni aqua in Aegypto (Exod. v2:17-25);

de qua re etiam apud Davidem,

Vertit aquas eorum in sanguinem, et occidit piscem 1 eorum" (Psalmuss 105:29).

Quod simile in Aegypto factum sit, est quia per "Aegyptum" significatur naturalis homo quoad scientificum ejus, seu scientificum quod naturalis hominis; per "flumen Aegypti" significatur intelligentia comparata per scientifica; quod "flumen factum sit sanguis" significat quod illa ex meris falsis; et quod "piscis moreretur" significat quod scientifica vera perirent per falsa: scientifica enim vivunt per vera, at pereunt per falsa; causa est, quia omne spirituale verum est vivum; inde est omnis vita, vel sicut anima, quae scientificis inest; quare absque spirituali vero est scientificum mortuum.

[5] Apud Ezechielem,

"Ego contra te Pharao, rex Aegypti, cete magne, qui cubat in medio fluviorum suorum; qui dixit, Meus fluvius meus, et ego feci me: propterea dabo hamos in maxillas tuas, et adhaerere faciam piscem fluviorum tuorum squamis tuis, et faciam ascendere te e medio fluviorum tuorum, ut omnis piscis fluviorum tuorum in squamis [tuis] haereat; et derelinquam te in deserto, te et omnem piscem fluviorum tuorum" (29:3-5):

per "Pharaonem" significatur simile quod per "Aegyptum", simile enim per "regem" quod per "populum", nempe naturalis homo et scientificum ibi; quare etiam vocatur cetus magnus, per "cetum" enim seu "balaenam" significatur scientificum in communi; et ideo dicitur quod "extrahetur e flumine", et tunc "piscis adhaerebit squamis ejus", per quod significatur quod peritura sit omnis intelligentia, et quod scientia, quae loco ejus, erit in sensuali homine absque vita: in sensuali homine qui est infimus naturalis proxime exstans mundo, sunt fallaciae et inde falsa; hoc significatur per quod "piscis adhaerebit squamis" ceti: quod naturalis homo, et quod scientificum ibi absque vita ex aliqua intelligentia erit, significatur per "Derelinquam in deserto te et omnem piscem fluviorum tuorum"; quod talia fient quia naturalis homo sibi tribuit omnem intelligentiam, significatur per " 2 qui dixit, Meus fluvius meus, ego me feci"; "fluvius" est intelligentia.

[6] Apud Mosen,

Dicebant filii Israelis in deserto, "Recordamur piscis, quem comedimus in Aegypto gratis, et cucumerum, et cucurbitarum, et porri, et ceparum et alliorum; nunc anima nostra arida est, non quicquam nisi quod ad man oculi nostri." Postea "Ventus profectus a Jehovah, abripuit selav e mari, et demisit super castra": sed propter concupiscentiam "percussit Jehovah in 3 populo plagam magnam valde: unde vocabatur nomen loci illius, Sepulchra concupiscentiae" (Numeri 11:5, 6, 31, 33, 34):

per haec significabatur quod filii Israelis aversati fuerint spiritualia, et appetiverint naturalia; erant etiam illi mere naturales, et non spirituales; modo Spiritualem ecclesiam repraesentabant per externa: quod aversati spiritualia significatur per quod "anima nostra arida sit, non quicquam nisi quod ad man oculi nostri"; "man" significabat cibum spiritualem, qui est scientia, intelligentia et sapientia: quod appetiverint naturalia, significatur per quod concupiscerent "piscem in Aegypto, cucumeres, cucurbitas, porros, cepas et allia"; haec omnia significant talia quae sunt infimi naturalis, hoc est, sensualis corporei hominis: et quia rejecerunt spiritualia, et pro illis cupiverunt mere naturalia, ideo "percussi sunt plaga magna; et datum nomen loco, Sepulchra concupiscentiarum."

[7] Apud Ezechielem,

Dixit ad me, "Aquae hae exeuntes ad terminum orientalem, ac descendunt in planitiem, ac veniunt versus mare, in mare emissae ut sanentur aquae; unde fit, omnis anima vivens, quae reptat, quocunque veniunt fluvii, vivet; unde fit piscis multus valde:.... fit ergo, stant super illo piscatores ab Engedi usque ad En-eglaim, expansione sagenarum adsunt, juxta speciem erit piscis eorum, sicut piscis maris magni multus valde: caenosa et paludes ejus, quae non sanantur, in salem abeunt" (47:1, 8-11):

agitur ibi de Domo Dei, per quam significatur caelum et ecclesia; et per "aquas quae exeunt e Domo Dei versus orientem", significatur Divinum Verum reformans et regenerans: per "planitiem" et per "mare" in quae descendunt aquae, significantur ultima caeli et ecclesiae, quae apud homines ecclesiae sunt illa quae sunt naturalis et sensualis hominis, per "planitiem" interiora ejus, et per "mare" exteriora ejus; quod tam cognitiones ex Verbo quam scientifica confirmantia vitam spiritualem per Divinum id Verum accipiant, significatur per quod "aquae maris sanentur " inde, et quod "vivet omnis anima quae reptat", et quod "erit piscis multus valde": quod inde omnis generis scientifica vera et viva sint, significatur per "Juxta speciem erit piscis eorum, piscis sicut maris magni multus valde": illi qui reformantur et inde intelligentes fiunt, intelliguntur per "piscatores ab En-gedi usque ad En-eglaim"; qui non reformari possunt quia in falsis mali sunt, significantur per "caenosa et paludes quae non sanantur, et abeunt in salem." Quod hic non intelligantur pisces, qui ex aquis exeuntibus e Domo Dei multiplicantur, quisque videre potest; sed quod per "pisces" intelligantur illa apud hominem quae reformari possunt; quoniam per "Domum Dei" intelligitur caelum et ecclesia, et per "aquas" inde exeuntes Divinum Verum reformans.

[8] In Verbo passim dicitur "bestia terrae", "avis caeli" et "piscis maris"; et qui non scit quod per "bestiam terrae" seu "agri" intelligatur voluntarium hominis, per "avem caeli" intellectuale ejus, et per "piscem maris" scientificum ejus, prorsus non scire potest quis illorum locorum sensus est; ut in sequentibus:

- Apud Hoscheam,

"Lis Jehovae cum habitatoribus terrae, quia non Veritas, non misericordia, et non cognitio Dei in terra;.... propterea lugebit terra, et contabescet omnis habitans in ea, inter bestiam agri, et inter avem caelorum, etiamque pisces maris colligentur" (4:1, 3);

apud Zephaniam,

"consumam hominem et bestiam, consumam avem caelorum, et pisces maris, et offendicula cum impiis" (1:3);

apud Ezechielem,

"In die quo veniet Gog super terram Israelis, .... erit terrae motus magnus super terra Israelis, et contremiscent coram Me pisces maris, et avis caelorum, et bestia agri" (38:18-20);

apud Hiobum,

"Quaere bestias et docebunt te, aut aves caeli et annuntiabunt tibi, aut virgultum terrae et docebit te, et narrabunt tibi pisces maris: quis non novit ex his omnibus, quod manus Jehovae faciat illud?" (12:7-9.)

In his locis per "bestiam agri" intelligitur voluntarium hominis, per "avem caeli" intellectuale ejus, et per "piscem maris" scientificum ejus. Quid alioqui foret quod "bestiae docerent te, aves caeli annuntiabunt tibi, et pisces maris narrabunt, quod manus Jehovae faciat illud"? Dicitur etiam, "Quis non novit ex his omnibus?"

[9] Similiter apud Davidem,

"Dominari Eum fecisti super opera manuum tuarum, omnia posuisti sub pedes Ejus, gregem et armenta omnia, bestias agrorum, avem caeli, et piscem maris, transeuntem vias marium" (Psalmuss 8:7-9 [B.A. 6-8]):

haec dicta sunt de Domino, ac de Ipsius dominio; quod dominium Ipsi sit in caelis super angelos et in terris super homines notum est ex Verbo, dicit enim Ipse quod Ipsi "omnis potestas data sit in caelo et in terra" (Matthaeus 28:18); quod autem dominium Ipsi datum sit super animalia, aves et pisces, non tanti est ut memoretur in Verbo, ubi omnia et singula spectant caelum et ecclesiam. Inde constare potest quod per "gregem et armenta, bestias agrorum, avem caeli et piscem maris", talia quae sunt caeli apud angelum et ecclesiae apud hominem intelligantur: per "gregem et armenta" significantur in genere spiritualia et naturalia, per "gregem" spiritualia et per "armenta" naturalia quae apud hominem, seu quae sunt mentis spiritualis et mentis naturalis apud illum; per "bestias agrorum" significantur voluntaria quae sunt affectionum; per "aves caeli" intellectualia quae sunt cogitationum; et per "pisces maris" scientifica, quae sunt naturalis hominis.

[10] Similia significantur per haec in primo capite Geneseos,

"Dixit Deus, Faciamus hominem in imagine nostra, secundum similitudinem nostram, ut dominetur in piscem maris, et in avem caeli, .... et in omne animal repens super terra" (vers. 26, 28):

agitur in illo capite in sensu interno spirituali de instauratione Ecclesiae Antiquissimae, ita de nova creatione seu regeneratione hominum illius ecclesiae: quod datum sit illis percipere omnia suae affectionis quae voluntatis, ac videre omnia suae cogitationis quae intellectus, et sic regere illa, ne abirent in concupiscentias mali et in falsitates, intelligitur per "ut dominetur in piscem maris, avem caeli et omne animal terrae": et dominatur homo in illa quando Dominus dominatur super hominem; nam homo ex se non super aliquid apud se dominatur: quod per "piscem maris, avem caeli et bestiam agri" talia significentur, est quia correspondent. Correspondentiae interiorum hominis cum illis ad manifestum visum sistuntur in mundo spirituali, nam ibi apparent omnis generis bestiae, tum aves, ac in maribus pisces, quae tamen non aliud sunt quam ideae cogitationis profluentes ex affectionibus, quae sub talibus formis sistuntur quia correspondent.

[11] Quoniam per "pisces" significantur scientifica et cogitationes quae naturalis hominis, quae inserviunt spirituali homini pro mediis sapiendi, inde per "piscatores" in Verbo intelliguntur qui modo in cognitionibus sunt, ac qui cognitiones sibi comparant, tum qui alios docent, et per cognitiones reformant; opera eorum intelliguntur per "emissiones et expansiones retium"; ut in sequentibus locis:

- Apud Esaiam

"Lugebunt piscatores, et tristes erunt omnes projicientes in flumen hamum, et expandentes rete super facies aquarum languescent" (19:8):

hic per "piscatores projicientes in flumen hamum, et expandentes rete", intelliguntur qui sibi cognitiones, et per illas intelligentiam, volunt comparare: hic quod non possint, quia non alicubi cognitiones veri.

[12] Apud Jeremiam,

"Reducam" filios Israelis "super terram eorum; mittam ad piscatores multos qui piscabuntur illos; tum mittam ad multos venatores qui venabuntur eos desuper omni monte, et desuper omni colle, et ex foraminibus petrarum" (16 [15,] 16):

quod per "mittere ad piscatores qui piscabuntur illos, et ad venatores qui venabuntur illos", intelligatur convocare et instaurare ecclesiam apud illos qui in bono naturali et in bono spirituali sunt, videatur supra (n. 405 [c]).

[13] Apud Habakuk,

"Quare facis hominem sicut pisces maris, sicut reptile cui non dominans? 4 Omnes hamo extrahat et congreget eum in rete suum;.... ergone evacuabit rete suum, et jugiter occidere gentes non parcet?" (1:14, 15, 17):

haec dicta sunt de gente Chaldaea vastante et destruente ecclesiam: per "gentem Chaldaeam" significatur profanatio veri et vastatio ecclesiae: "facere homines sicut pisces maris, et sicut reptile cui non dominans", significat facere hominem ita naturalem ut ejus scientifica sint absque spirituali vero, et jucunda absque spirituali bono; in naturali enim homine sunt scientifica per quae cogitationes, et jucunda per quae affectiones, super quas si non dominatur spirituale, sunt tam cogitationes quam affectiones vagae; ita homo absque intelligentia quae ducet et reget: quod tunc omne falsum et malum illos in suas partes trahere possit, et sic prorsus perdere, significatur per quod " 5 omnes hamo extrahat et congreget in rete suum, et postea occidet"; "extrahere" est ex vero et bono; "in rete suum" est in falsum et malum, et "occidere" est perdere.

[14] Apud Amos,

"Dies venient quibus extrahent vos aculeis, et posteritatem vestram hamis piscatoriis" (4:2);

per quae significatur quod per acutas ratiocinationes ex falsis et fallaciis educturi sint et abalienaturi a veris; haec dicta sunt de illis qui abundant cognitionibus quia habent Verbum et prophetas; illi ibi intelliguntur per "vaccas Baschanis in monte Samariae."

[15] Ex his nunc constare potest quid per "piscatores", per "pisces" et per "retia"; quae toties memorantur in Novo Testamento, intelligitur; ut in his sequentibus: -

"Jesus.. videns duos fratres, Simonem dictum Petrum, et Andream fratrem ejus, jacientes rete in mare, erant enim piscatores; et dixit illis, Venite post Me, et faciam vos piscatores hominum" (Matthaeus 4:18, 19; Marcus 1:16, 17);

et alibi,

Jesus ingressus in navigium Simonis, et docebat turbam; et postea dixit Simoni ut emitteret retia sua in captum, et concluserunt piscium multitudinem ingentem, ut navigia implerentur, et minarentur mergi; et stupor apprehendit omnes super captum piscium, dixit ad Simonem, Ne timeto, ex nunc homines eris capiens (Luca 5:3-10):

his quoque similis sensus spiritualis inest sicut reliquis Verbi: quod Dominus elegerit illos piscatores, et dixerit quod "piscatores hominum fierent", significabat quod congregarent ad ecclesiam: per "retia quae expanderent, et quibus concluserunt ingentem multitudinem piscium, ut navigia minarentur mergi", significabatur reformatio ecclesiae per illos; nam per "pisces" ibi significantur cognitiones veri et boni per quas reformatio, tum multitudo hominum qui reformarentur.

[16] Similia quoque significantur per capturam piscium a discipulis post resurrectionem Domini, de qua re ita apud Johannem,

Dixit Jesus, dum manifestavit Se discipulis qui piscabantur, ut mitterent rete in dextras partes navigii: et acceperunt ut non amplius trahere valerent rete prae multitudine piscium. Postquam descenderunt in terram, vident focum positum, et pisciculum superjacentem, et panem, et dedit illis Jesus panem et pisciculum similiter (21:2-13):

quod Dominus manifestaverit Se dum piscabantur, erat causa quia "piscari" significabat docere cognitiones veri et boni, et sic reformare; quod jusserit "ut emitterent rete in dextras partes navigii" significabat quod ex bono amoris et charitatis omnia, "dextrum" enim significat bonum illud ex quo; cognitiones enim quantum ex bono trahunt, tantum vivunt et tantum multiplicantur; dicebant etiam quod "tota nocte laboraverint et nihil acceperint", per quod significabatur quod a semet seu proprio nihil, sed a Domino omnia: simile etiam significabatur per "focum super quo pisciculus" et per "panem"; per "panem" enim significabatur Dominus et bonum amoris ab Ipso, et per "pisciculum super focum" cognitio veri ex bono; per "pisciculum" cognitio veri, per "focum" seu "ignem" bonum. Eo tempore non erant aliqui spirituales homines, quia ecclesia prorSus vastata fuit, sed omnes naturales; horum reformatio repraesentabatur per piscaturam illam, et quoque per piscem super foco. Qui credit quod piscis super foco et panis, qui dati discipulis ad comedendum, non significativum alicujus rei superioris fuerit, maxime fallitur; singula enim quae Dominus egit, et quae locutus est, significativa Divinorum caelestium fuerunt, quae unice patent per sensum spiritualem.

Quod "focus" et "ignis" sit bonum amoris, et quod "panis" sit Dominus quoad id bonum, supra ostensum est; et quod "piscis" sit cognitio veri et scientificum quod naturalis hominis, ex dictis et ostensis in hoc articulo patet.

[17] Dicit etiam Dominus quod

"Regnum caelorum simile sit sagenae jactae in mare; et ex omni genere piscium contrahenti, quae postquam impleta est, subduxit in litus, et collegit bonos in vasa, et malos foras ejecit; sic erit in consummatione saeculi" (Matthaeus 13:47-49):

separatio bonorum et malorum assimilatur hic "sagenae missae in mare contrahenti ex omni genere piscium", ex causa quia "pisces significant naturales homines quoad scientifica et cognitiones, et illi in consummatione saeculi seu tempore ultimi judicii separantur ab invicem; sunt enim naturales boni et naturales mali: horum separatio apparet in mundo spirituali sicut rete seu sagena emissa in mare contrahens et subducens in litus pisces; haec apparentia etiam est ex correspondentia; quare a Domino assimilatur regnum caelorum "sagenae contrahenti pisces"; quod separatio bonorum a malis ita appareat, etiam mihi visum est.

[18] Quod naturales homines per "pisces" significentur, constat ex hoc Domini miraculo:

"Accesserunt qui didrachma acciperent": Jesus dixit ad Simonem, "Reges terrae a quibus accipiunt tributum et censum? a filiis suis, an ab alienis? Dixit Ipsi Petrus, Ab alienis: dixit illi Jesus, Ergo liberi sunt filii: verum ne simus illis offendiculo, abi ad mare, et mitte hamum, et extractum primo piscem tolle, et aperi os ejus, et invenies staterem; eum accipe, da illis pro Me et pro te" (Matthaeus 17:24-27):

per "dare tributum et censum", significabatur subjectus esse et servire; quare alienis, qui non erant ex filiis Israelis, imponebantur tributa, ut patet ex historicis Verbi; per "filios Israelis", apud quos erat ecclesia, significabantur spirituales, et per "alienos" naturales; et naturale est subjectum spirituali, et ei servit; est enim spiritualis homo sicut dominus, et naturalis homo sicut servus: et quia naturales sunt servi, et inde intelliguntur per "tributarios", ideo factum est quod non Dominus nec Petrus darent tributum, sed "piscis", per quem significatur naturalis homo.

[19] Quod Dominus glorificaverit Humanum suum usque ad ultimum ejus, quod naturale et sensuale vocatur, significatur per haec,

Jesus discipulis manifestatus dixit, "Videte manus meas et pedes meos, quod Ego sim; palpate Me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere; et.... ostendit illis manus et pedes:.... et dixit illis, Habetisne aliquid edulii hic? Illi dederunt Ipsi piscis assi partem, et de favo apiario, quae accipiens coram illis comedit" (Luca 24:38-43):

quod Dominus glorificaverit Humanum suum usque ad ultimum ejus, quod vocatur naturale et sensuale, manifestavit per quod ostenderit manus et pedes, et per quod discipuli palpaverint illa, et per quod dixerit quod spiritus non carnem et ossa habeat sicut Ipse; et quod ederit de pisce asso et de favo apiario; per "manus et pedes" significantur ultima hominis, similiter per "carnem et ossa"; et per "piscem assum" significatur naturale quoad verum ex bono, et per "mel" significatur naturale quoad bonum ex quo verum: haec comedebantur in praesentia discipulorum, quia correspondebant naturali homini, et inde illum significabant; nam "piscis", ut in hoc articulo ostensum est, ex correspondentia significat naturale quoad scientificum; quapropter etiam piscis in Verbo significat scientificum et cognitivum quod est naturalis hominis et "piscis assus" scientificum quod ex bono naturali; apud Dominum autem significabat Divinum Naturale quoad verum ex bono; et quod "mel" significet bonum naturale, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 5620, 6 6857, 10137, 10530). Qui non scit quod in singulis Verbi sit sensus spiritualis, et quod sensus litterae, qui est sensus naturalis, consistat ex correspondentiis cum spiritualibus, non scire potest arcanum cur Dominus in praesentia discipulorum comedit de pisce asso et de favo apiario, tum supra cur dedit discipulis piscem assum et panem; cum tamen omnia et singula quae Dominus locutus est et egit Divina fuerunt, quae interius latent in singulis quae scripta Sunt in Verbo.

[20] Ex his nunc constare potest quid significatur per quod "mortua sit tertia pars creaturarum in mari habentium animas", quod nempe perierit omne scientificum vivum in naturali homine, seu quod idem, quod naturalis homo quoad scientifica ibi mortuus sit: ille dicitur mortuus quando non vivificatur e spirituali homine, hoc est, per influxum e caelo a Domino per spiritualem hominem; nam Dominus influit per spiritualem hominem in naturalem: quare cum non amplius aliquod verum caeli agnoscitur, et non aliquod bonum caeli afficit, tunc spiritualis mens, quae vocatur spiritualis homo, clausa est, et naturalis mens recipit mere falsa ex malo; et falsa ex malo sunt spiritualiter mortua, sunt enim vera ex bono spiritualiter viva.

[21] Dicitur "tertia pars creaturarum", quia per "creaturas" et "animalia" in Verbo significantur affectiones et inde cogitationes apud hominem; proinde intelliguntur ipsi homines quoad illas. Similiter per "creaturas" apud Marcum, Jesus dixit discipulis,

"Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae" (16:15);

et quoque supra in Apocalypsi,

"Et omnis creatura, quae est in caelo, et in terra, et sub terra, et in mari quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes, Sedenti super throno et Agno benedictio et honor et gloria, et robur in saecula saeculorum" (cap. 5:13):

quod ibi per "omnem creaturam" intelligantur tam angeli quam homines, patet; nam dicitur quod "audiverit illos dicentes." (videatur supra, n. 342-346, ubi illa explicata sunt.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232