Bible

 

Matthaeus 12

Studie

   

1 In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.

2 Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.

3 At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :

4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?

5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?

6 Dico autem vobis, quia templo major est hic.

7 Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :

8 dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.

9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.

10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.

11 Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?

12 Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.

13 Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.

14 Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.

15 Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :

16 et præcepit eis ne manifestum eum facerent.

17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :

18 Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.

19 Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :

20 arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium :

21 et in nomine ejus gentes sperabunt.

22 Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.

23 Et stupebant omnes turbæ, et dicebant : Numquid hic est filius David ?

24 Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.

25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.

26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?

27 Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.

28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.

29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet.

30 Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mihi, spargit.

31 Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.

32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.

33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.

34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur.

35 Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.

36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.

37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.

38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre.

39 Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.

40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.

41 Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ. Et ecce plus quam Jonas hic.

42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.

43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.

44 Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.

45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.

46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foras, quærentes loqui ei.

47 Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.

48 At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ?

49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei.

50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9258

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9258. ‘Et cessaveris a removendo ei’: quod significet non receptionem veri, constat ex significatione ‘cessare a removendo’ quod sit non instruere et emendare, hic non posse instrui, ita non recipere verum, quia de falso dicitur quod non concordat cum bono Ecclesiae, id falsum tale est; quod ‘removere’ in sensu spirituali id sit, patet ex eo quia voces se applicant ad rem, 1 sic ‘removere’ 2 in sensu litterae ‘ad onus sub quo asinus cubat’, et 3 in sensu interno ad falsum quod non concordat cum bono Ecclesiae, quapropter in hoc sensu significatur non remotio a falso per emendationem, ita quoque non receptio veri per quod emendatio seu remotio. Sunt falsa quae concordant cum bono Ecclesiae, et sunt falsa quae non concordant cum illo; falsa quae concordant sunt in quibus bonum latet, et quae sic per bonum flecti possunt ad vera, at falsa quae non concordant cum bono Ecclesiae sunt in quibus malum latet, et quae sic non flecti possunt ad vera.

[2] Cum bono quod intus latet in veris genuinis aut in veris non genuinis, quae 4 nunc supra falsa dicta sunt, et cum malo quod intus in 5 falsis et quoque in veris, se habet sicut cum prolifico in semine fructus; cum fructus nascitur, tunc omnes fibrae ejus spectant versus prolificum seminis, et per sucum transmeantem alunt id et formant id, at cum formatum est, tunc recedunt fibrae et vehunt sucum a semine; inde caro fructus fatiscit et putrescit, et dein inservit prolifico pro humo; similiter se habet cum ipso semine cum prolificum ejus incohat e novo producere se in terra; prolificum in plantis correspondet bono in homine, ipsum semen correspondet internis 6 , et caro fructus circum semen correspondet externis; cum internum hominis e novo 7 formatur seu regeneratur, tunc scientifica et vera quae 8 externi hominis, sunt sicut fibrae fructus, per quas sucus transfertur ad internum, quae quoque postea cum homo regeneratus est, separantur et inserviunt pro humo; similiter fit cum interno hominis, cui 9 semen correspondet; tunc bonum quod ita formatum est producit novum hominem sicut 10 prolificum in semine novam arborem vel novam plantam; fiunt sic omnia nova, et 11 postea multiplicantur et fructificantur in aeternum; inde homo novus fit sicut hortus ac paradisus, cum quibus 12 etiam comparatur in Verbo.

[3] Hoc intelligitur per Domini Verba apud 13 Matthaeum,

Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo, quod minus est omnibus seminibus; quando autem excrevit, majus est oleribus, et fit arbor, ita ut veniant volatilia caeli et nidulentur in ramis ejus, Matth. 13:[31, ] 32.

14 Ex his 15 constare potest quomodo se habet cum 16 veris genuinis et non genuinis, in quibus intus est bonum, quod nempe, cum bonum formatum est, tunc producat talia vera quae concordant cum bono; quae tametsi non genuina vera sunt, usque tamen acceptantur sicut genuina quia sapiunt ex bono, nam inde essentiam et vitam suam trahunt; bonum enim prolificat et producit se per vera, et in productione in continuo conatu est novum bonum, in quo simile prolificum sit, parere; similiter ac facit prolificum seminis in planta aut arbore, dum e terra profert se 17 propter novos fructus et 18 nova semina; sed varietates 19 perpetuae sunt quae se habent secundum bona formata per vitam charitatis secundum praecepta fidei.

[4] Ex opposito videri potest quomodo se habet cum falsis in quibus malum, quod nempe sint sicut arbores quae malos fructus ferunt, quae exstirpandae et in ignem conjiciendae, secundum Domini verba apud Matthaeum,

Omnis arbor bona fructus bonos facit, putris autem arbor fructus malos facit; non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor putris fructus bonos facere; omnis arbor quae non facit fructum bonum exscinditur et in ignem conjicitur; quare ex fructibus eorum cognoscetis eos, 7:17-20, 20 12:33:

et apud Johannem,

Jesus dixit, Quemadmodum palmes non potest fructum ferre a seipso ni manserit in vite, ita neque vos nisi in Me 21 manseritis; Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam; nisi quis manserit in Me, ejicietur foras sicut palmes et arefiet, et colligunt illum et in ignem conjiciunt, comburiturque, 15:4-6;

inde patet quod omne bonum quod aliquem fructum feret sit ex Domino, et nisi ab Ipso, non sit bonum.

Poznámky pod čarou:

1. ita

2. The Manuscript places this after cubat.

3. The Manuscript places this after Ecclesiae.

4. hic falsa vocantur

5. veris aut falsis

6. The Manuscript inserts ejus.

7. nascitur, hoc est,

8. The Manuscript inserts sunt.

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts sic.

12. quoque

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts (in the margin) et apud Johannem: Nisi granum tritici cadens in terram moriatur id solum manet, si vero moriatur, multum fructumfert, 12:24.

15. The Manuscript inserts nunc.

16. falsis

17. The Manuscript inserts in novam arborem.

18. The Manuscript inserts propter.

19. sunt sicut varietates plantarium aut arborum, et earum fructuum varietates apud homines

20. The Manuscript inserts tum.

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.