Bible

 

Malachias 1

Studie

1 Onus verbi Domini ad Israël in manu Malachiæ.

2 Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Jacob ? dicit Dominus : et dilexi Jacob,

3 Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti.

4 Quod si dixerit Idumæa : Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt : hæc dicit Dominus exercituum : Isti ædificabunt, et ego destruam : et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum.

5 Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israël.

6 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ?

7 Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis : In quo polluimus te ? in eo quod dicitis : Mensa Domini despecta est.

8 Si afferatis cæcum ad immolandum, nonne malum est ? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est ? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum.

9 Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum.

10 Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito ? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.

11 Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur : et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.

12 Et vos polluistis illud in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat.

13 Et dixistis : Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum : et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus : numquid suscipiam illud de manu vestra ? dicit Dominus.

14 Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et, votum faciens, immolat debile Domino : quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.

Komentář

 

Honor

  

'Honor, virtue, and might,' as mentioned in Revelation 7:12, signify divine celestial things of the Lord. 'To honor thy father and thy mother,' as mentioned in Exodus 20:12, in a spiritual sense, signifies revering and loving God and the church. (True Christian Religion 306) In a celestial sense 'father' means our Lord Jesus Christ, and 'mother' means the new church. 'Honor' signifies the good of love. 'To honor,' as mentioned in Isaiah 24:15, signifies worship and adoration. 'Honor' refers to worship from good, and 'fear' refers to worship from truth, as mentioned in Malachi 1:6. 'To be honored above all,' as mentioned in Genesis 34:19, signifies what is primary. 'The honor of Carmel and Sharon,' as mentioned in Isaiah 35:1, 2, signifies divine good that the Gentiles should receive.

(Odkazy: Arcana Coelestia 8897)