Bible

 

Leviticus 8

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :

3 et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.

4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,

5 ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.

6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,

7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,

8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.

9 Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.

11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.

12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :

13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.

14 Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,

15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :

17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.

18 Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,

19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.

20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,

21 lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.

22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :

23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.

24 Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :

25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.

26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,

27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,

28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.

29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.

30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.

31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :

32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.

33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :

34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.

35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.

36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9930

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9930. ‘Et facies bracteam auri puri’: quod significet illustrationem ex Divino Bono Domini, constat ex significatione ‘bracteae’ quod sit illustratio 1 , et ex significatione ‘auri’ quod sit bonum amoris, hic Divinum Bonum Domini, quia ei inscripta fuit Sanctitas Jehovae; quod ‘aurum’ sit bonum amoris, 2 videatur n. 113, 3 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, 4 9490, 9510, 9874, 9881. Quod ‘bractea’ sit illustratio, erat ex splendore, splendebat enim ex auro super fronte Aharonis, et omnis splendor significat illustrationem, qualis est in caelis a Domino ut Sole; illustratio ibi est sapientia et intelligentia ex Divino Vero procedente a Domino inde, 5 nam hoc illustrat interiora 6 eorum; interiora eorum correspondent intellectuali apud hominem, quod illustratur a Domino cum 7 verum et bonum Ecclesiae 8 et caeli 9 percipitur, 10 intellectuale enim est subjectum recipiens, 11 nam absque subjecto nulla receptio. Quod bractea illa sit illustratio a 12 Divino Bono Domini, est quia ei inscripta fuit Sanctitas Jehovae, ac posita super fronte cidaris quae super capite Aharonis; sanctitas 13 quae a Jehovah est Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini, n. 6788, 8302, 8330, 9229, 9680, 9820; ut hoc repraesentaret 14 exsplendescentiam 15 seu illustrationem, e qua sapientia et intelligentia, alligabatur fronti cidaris.

[2] Quia per bracteam 16 significabatur illustratio ex Divino Bono Domini, ideo quoque illa vocabatur bractea 17 coronae sanctitatis, tum quoque Corona sanctitatis, nam corona est repraesentativum Divini Boni, et sanctitas est Divinum Verum inde procedens, ut supra dictum est; quod dicta 18 sit bractea coronae sanctitatis, patet in sequentibus hujus Libri Exodi, Tandem fecerunt bracteam coronae sanctitatis ex auro puro, et scripserunt super ea scriptura sculpturarum sigilli, Sanctitas Jehovae, 39:30: quod etiam dicta sit corona sanctitatis, alibi in Exodo, Pones cidarim super caput ejus, et dabis coronam sanctitatis super 19 cidarim, 29:6: et in Levitico, Posuit cidarim super caput ejus, et posuit super 19 cidarim contra facies ejus bracteam auri, coronam sanctitatis, 8:9.

[3] Quod corona repraesentaverit Divinum Bonum ex quo Divinum Verum, constat ex coronis regum, reges enim repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, videatur n. 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, inde illis corona super capite, et sceptrum in manu; regimen enim ex Divino Bono repraesentabatur per coronam, et regimen 20 ex Divino Vero per sceptrum.

Quod ‘corona’ id sit, constat ex sequentibus locis:

apud Davidem,

[4] Germinare faciam cornu Davidi, disponam lucernam Uncto Meo, hostes ejus induam pudore, sed super Ipso florebit corona Ipsius, Ps. 132:17, 18 21 ;

‘David’ ibi est Dominus, n. 1888, etiam ‘Unctus’, n. 3008, 22 3009, ‘cornu’ Ipsius 23 potentia, n. 2832, 9081, ‘lucerna’ est Divinum Verum ex quo intelligentia, n. 9548, 9783, 24 ‘corona’ est Divinum Bonum 25 ex quo sapientia, ex quo etiam regimen Ipsius; ‘florere’ dicitur corona, quae est sapientia, per id quod sibi quoad Humanum acquisivit in mundo per pugnas et victorias contra inferna, n. 26 8273, 9528 fin., quae sunt hostes qui induentur pudore:

[5] apud eundem,

Iram exerces cum Uncto Tuo, damnasti in terram usque coronam Ipsius, Ps. 89:[39,] 40 [KJV 38, 39];

ibi etiam ‘Unctus’ pro Domino, ‘ira’ pro statu tentationum, qui fuit cum in pugnis cum infernis; lamentatio tunc describitur per iram et damnationem, ultimum enim tentationis est sicut damnatio, prout ultima Domini in cruce quod desereretur, crux enim erat ultimum 27 tentationum seu pugnarum cum infernis, 28 et post ultimam illam induit Divinum Bonum, et sic univit Divinum Humanum Suum ipsi Divino quod in Ipso:

[6] apud Esaiam,

In die illo erit Jehovah Zebaoth in coronam ornatus, et in cidarim decoris 29 reliquiis populi Sui, 28:5;

‘corona ornatus’ pro sapientia quae est boni a Divino, ‘cidaris decoris’ pro intelligentia quae est veri ex illo bono; 30 praedicatur de Divinis apud populum, 'populus' ibi est 31 Ecclesia, quia ibi erat:

[7] apud eundem,

Propter Zionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor justitia ejus, et salus ejus sicut lampas ardeat; et eris corona decoris in manu Jehovae, et cidaris regni in manu Dei tui, 62:1, 3;

per ‘Zionem’ et ‘Hierosolymam’ intelligitur Ecclesia, per ‘Zionem’ Ecclesia caelestis et per ‘Hierosolymam’ Ecclesia spiritualis 32 inde; ‘corona decoris’ est sapientia quae boni, et ‘cidaris regni’ est intelligentia quae veri; et quia per ‘coronam’ significatur sapientia quae boni, ideo dicitur ‘in manu Jehovae’, et quia per ‘cidarim’ significatur intelligentia, quae veri, ideo dicitur ‘in manu Dei’, nam ubi agitur de bono, dicitur Jehovah, et ubi de vero, dicitur Deus, n. 2586, 2769, 6905:

[8] apud Jeremiam,

Dic regi et dominae, Dimittite vos, sedete, quia descendit ornamentum capitis vestri, corona decoris vestri, 13:18;

‘corona decoris’ pro sapientia quae boni ex Divino Vero, ‘decus’ enim est Divinum Verum Ecclesiae, n. 9815:

apud eundem,

Cessavit gaudium cordis nostri, conversa est in luctum chorea nostra, cecidit corona capitis nostri, Threni 5:[15,] 16;

'corona capitis' pro sapientia quae illis qui ab Ecclesia ex Divino Vero, ex qua illis excellentia prae reliquis populis, et inde quasi regimen:

[9] apud Ezechielem,

33 Dedi monile super nasum tuum, et inaures super aures tuas, et coronam ornatus 34 in caput tuum, 16:12;

agitur ibi de instauratione Ecclesiae; ‘monile super nasum’ pro perceptione boni, ‘inaures super aures’ pro perceptione veri, ac oboedientia, corona ornatus super caput pro sapientia inde:

apud Hiobum,

Gloriam a me abstraxit, et removit coronam capitis mei, 19:9;

‘gloria’ pro intelligentia quae Divini Veri, n. 9429, ‘corona capitis’ 35 pro sapientia inde:

[10] in Apocalypsi,

Super thronis vidi viginti quattuor seniores sedentes indutos vestibus albis, qui habebant super capitibus suis coronas aureas: cadebant ante sedentem super throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, et projiciebant coronas suas ante thronum, 36 4:4, 10;

‘viginti quattuor seniores’ significant omnes illos qui in bono ex veris, et in sensu abstracto omnia bona ex veris, n. 37 6524, 9404, ‘throni’ sunt vera a Divino, n. 5313, 6397, 8625, 9039, ‘coronae aureae super capitibus’ sunt repraesentativa sapientiae ex Divino, et quia ex Divino, ideo projiciebant illas ante sedentem super throno.

[11] Quoniam bonum sapientiae acquiritur per pugnas tentationum, quae fiunt per vera fidei, 38 inde illis qui pugnabant contra mala et falsa, et vincebant, assignabantur coronae, 39 ideo quoque coronae martyrii erant insignia imperii a Domino super mala; quod coronae sint praemia victoriae super mala, 40 et quod ideo sint bona sapientiae 41 ex causa quia haec sunt praemia, constat etiam ex Apocalypsi,

Vidi cum ecce equus albus et sedens super illo habens arcum, cui data est corona; hic exivit vincens et ut vinceret, 42 6:2;

‘equus albus et sedens super illo’ est Dominus quoad Verbum, n. 2760-2762, ‘arcus’ est doctrina veri, per quam pugnatur, n. 2686, 2709; inde patet quod ‘corona’, quia de Domino, sit Divinum Bonum, quod victoriae praemium:

[12] et alibi,

Postea vidi, cum ecce nubes alba, et super nube sedens similis Filio hominis, habens super capite Suo coronam auream, et in manu Sua 43 falcem acutam, 14:14;

'nubes alba' pro Verbi sensu litterali, n. 4060, 44 4391, 5922, 6343 fin., 6752, 45 8781, ‘Filius hominis’ pro Divino Vero quod a Domino, n. 9807, ‘corona aurea’ pro Divino Bono ex quo Divinum Verum, ‘falx acuta’ pro dissipatione mali et falsi: alibi, Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae, 2:10: et alibi, Ecce venio cito; tene quod habes, ut nemo 46 accipiat coronam tuam, 3:11;

‘corona’ pro bono ex veris, ita pro sapientia, nam haec est boni amoris ex veris fidei. Ex his nunc constare potest quid significatur per coronam, et inde quid per coronam sanctitatis, quae fuit bractea auri, cui insculpta Sanctitas Jehovae.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts, de qua sequitur.

2. de qua

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

6. angelorum

7. The Manuscript inserts is.

8. seu

9. percipit

10. nam intellectuale

11. The Manuscript deletes nam, and inserts et.

12. Domino

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. ac

16. The Manuscript inserts illam.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. fuerit

19. cidari, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

20. The Manuscript inserts inde.

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. The Manuscript inserts est.

24. The Manuscript inserts et.

25. ex quo (deletes)sapientia, quod florere dicitur quum sibi id

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. tentationis seu pugnae

28. post quam pugnam

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. The Manuscript inserts nam.

31. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

32. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

33. Dedit in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

34. super, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

35. etiam ibi pro sapientia quae boni

36. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

37. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

38. ideo

39. inde

40. ita quod

41. nam

42. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

43. falx acuta

44. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

45. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

46. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.