Bible

 

Leviticus 8

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :

3 et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.

4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,

5 ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.

6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,

7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,

8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.

9 Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.

11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.

12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :

13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.

14 Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,

15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :

17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.

18 Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,

19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.

20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,

21 lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.

22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :

23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.

24 Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :

25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.

26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,

27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,

28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.

29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.

30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.

31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :

32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.

33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :

34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.

35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.

36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9229

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9229. ‘Et viri sanctitatis eritis Mihi’: quod significet statum vitae tunc ex bono, constat ex significatione ‘virorum sanctitatis’ quod sint qui a Domino ducuntur, nam Divinum a Domino procedens est ipsum sanctum, n. 6788, 7499, 8127 fin., 8302, 8806; inde qui id recipiunt fide et quoque amore, sancti vocantur; qui credit quod homo aliunde sanctus sit, et quod aliud apud ipsum sit sanctum, quam quod a Domino est et recipitur, maxime fallitur, 1 nam quod hominis est, et ejus proprium vocatur, id malum est; quod proprium hominis non sit nisi quam malum, videatur n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1047, 4328, 5660, 5786, 8480, 8944, et quod quantum homo detineri potest a suo proprio, tantum Dominus adesse possit, ita quod tantum homini sanctum sit, n. 1023, 1044, 1581, 2256, 2388, 2 2406, 2411, 8206, 8393, 3 8988 fin., 9014.

[2] Quod Dominus sit Solus Sanctus, et quod solum id sit sanctum quod procedit a Domino, ita id quod homo recipit a Domino, patet a Verbo ubivis, ut apud Johannem,

Ego sanctifico Meipsum ut etiam illi sint sanctificati in veritate, 17:19;

‘sanctificare Seipsum’ est Se Divinum facere ex propria potentia; inde sanctificati in veritate dicuntur qui recipiunt Divinum 4 Verum procedens ab Ipso fide et vita;

[3] quapropter etiam Dominus post resurrectionem loquens cum discipulis inspiravit et dixit illis, Accipite spiritum sanctum, 20:22; ‘inspiratio’ erat repraesentativum vivificationis per fidem et amorem, sicut etiam in Gen. ii,

Jehovah inspiravit in nares ejus spiraculum vitarum, et factus homo in animam viventem, vers. 7;

similiter alibi, ut Ps. 33:6; Ps. 104:29, 30; Hiob. 32:8, 33:4; Joh. 3:8; ex eo quoque Verbum dicitur inspiratum quia a 5 Domino, ac illi dicti inspirati qui Verbum scripserunt; quod respiratio, ita inspiratio, 6 correspondeat vitae fidei, videatur n. 97, 1119, 1120, 3883-3896; inde est quod spiritus in Verbo dicatur a vento, et quod sanctum a Domino dicatur ventus Jehovae, n. 8286, 7 et quod Spiritus sanctus sit sanctum procedens a Domino, n. 3704, 4673 fin., 5307, 6788, 6982, 6993, 8127 fin., 8302, 9199;

[4] sicut etiam apud Johannem quod Dominus baptizet Spiritu sancto, 1:33, et apud Lucam quod baptizet Spiritu sancto et igne, 3:16;

‘baptizare’ in sensu interno significat regenerare, n. 4255, 5120 fin., 8 9088, ‘baptizare Spiritu sancto’ 9 est regenerare per bonum fidei, et ‘baptizare igne’ est regenerare per bonum amoris; quod ‘ignis’ sit bonum amoris, videatur n. 934, 4906, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324:

apud Johannem, Quis non timeat Te, Domine, et non glorificet nomen Tuum, quia solus sanctus? Apoc. 10 15:4: ab angelo 11 de Domino apud Lucam, Nascetur ex te sanctum, 1:35

et apud Danielem,

Videns fui in visionibus capitis mei super cubili meo, et ecce vigil et sanctus de caelo descendit, 4:10 [KJV 13];

‘sanctum’ et ‘sanctus’ ibi pro Domino.

[5] Quia Dominus solus sanctus est, ideo Ipse vocatur Sanctus Israelis, Redemptor, Servator, Regenerator, in Vetere Testamento, ut Esai. 1:4, 5:19, 24, 10:20, 12:6, 17:7, Esai. 29:19 12 , 30:11, 12, 15, 31:1, 37:23, 41:14, 16, 20, 43:3, 14, 45:11, 47:4, 48:17, 49:7, 54:5, 55:5, 60:9, 14; Jer. 1 29, 51:5; Ezech. 39:7; Ps. 71:22; Ps. 78:41, 89:19 13 [KJV 18]. Et ideo 14 Dominus in caelo, et inde ipsum caelum, 15 vocatur habitaculum sanctitatis, 16 Jer. 25:30 17 , 31:23; Esai. 63:15; tum sanctuarium, Ezech. 11:16, 24:21; et quoque mons sanctitatis, Ps. 3:5 [KJV Ps. 3:4]; 18 ac ideo medium tentorii ubi arca in qua lex, dicta fuit sanctum sanctorum, Exod. 26:33, 34, nam 19 per legem in arca in medio tentorii repraesentabatur Dominus quoad Verbum, nam lex est Verbum, n. 6752, 20 7463.

[6] Ex his constare potest unde est quod angeli dicantur sancti, Matth. 25:31; Marcus 8:38; Luc. 9:26; Ps. 149:1; Dan. 8:13; et quoque prophetae, Luc. 1:70; ut et apostoli, Apoc. 18:20; non quod sancti sint ex se sed ex Domino, Qui Solus Sanctus est, et a Quo Solo sanctum; per ‘angelos’ enim significantur vera quia sunt receptiones veri a Domino, n. 1925, 4085, 4295, 4402, 7268, 7873, 8192, 8301, per ‘prophetas’ doctrina veri quod per Verbum a Domino, n. 2534, 7269, et per ‘apostolos’ omnia in complexu vera et bona fidei quae a Domino, n. 3488, 3858 fin., 6397.

[7] Sanctificationes apud populum Israeliticum et Judaicum erant ut repraesentaretur Dominus qui Solus Sanctus, ac ut 21 repraesentaretur sanctum quod ab Ipso Solo; inde sanctificatio Aharonis et filiorum ejus, Exod. 29:1 seq.; Lev. 8:10, 11, 13, 30; sanctificatio vestium illorum, 22 ibid.vers. 21seq.; sanctificatio altaris ut esset sanctitas sanctitatum, ibid.Exod. 22:37seq.; sanctificatio tentorii conventus, arcae testimonii, mensae, omnium vasorum, altaris suffimenti, altaris holocausti, et vasorum ejus, et labri ac basis ejus, Exod. 30:26 seq.

[8] Quod Dominus sit ipsum Sanctum quod repraesentabatur, etiam patet a Domini verbis in sensu interno spectatis, apud Matthaeum,

Stulti et caeci, utrum majus est, aurum an templum quod sanctificat aurum? et utrum majus est, munus an altare quod sanctificat munus? 23:[17, ] 18, 19; per ‘templum’ repraesentabatur Ipse Dominus, et quoque per ‘altare’; 23 et per ‘aurum’ significabatur bonum quod a Domino, et per ‘munus’ seu sacrificium 24 significabantur quae fidei et charitatis sunt a Domino; quod Dominus per ‘templum’ repraesentatus sit, videatur n. 2777, 3720, et 25 quod per ‘altare’, n. 2777, 2811, 4489, 8935, 8940; quod per ‘aurum’ significatum sit bonum a Domino, n. 1551, 1552, 5658, et 26 per 27 sacrificium cultus ex fide et charitate quae a Domino, n. 922, 923, 2805, 2807, 2830, 6905, 8680, 8682, 8936.

[9] Ex his nunc patet unde est quod filii Israelis populus sanctus vocati sint, 28 Deut. 26:19 29 , et alibi; atque hic, viri sanctitatis, quod nempe ex eo quod in singulis cultus eorum repraesentata sint Divina Domini, ac caelestia et spiritualia regni et Ecclesiae Ipsius; quapropter dicti sunt sancti in sensu repraesentativo; 30 ipsi non ideo sancti erant, quia repraesentativa spectabant sancta quae repraesentabantur, et non personam quae repraesentabat, videatur n. 665, 1097 fin., 1361, 3147, 3881 fin., 4208, 4281, 4288, 31 4293, 4307, 4444, 4500, 6304, 7048, 7439, 8588, 8788, 8806.

[10] Inde quoque 32 est quod Hierosolyma 33 vocata sit sancta, et Zion 34 mons sanctitatis, Sach. 8:3, et alibi: tum apud Matthaeum,

Et monumenta aperta sunt, et multa corpora mortuorum sanctorum suscitata sunt, et exeuntes e monumentis suis post resurrectionem 35 Domini ingressi sunt in sanctam urbem et apparuerunt multis, 27:[52,] 53;

36 Hierosolyma ibi ‘urbs sancta’ vocatur, cum tamen potius profana fuit, quia Dominus tunc ibi crucifixus est; et ideo vocatur ‘Sodoma et Aegyptus’ apud Johannem,

Corpora illorum super platea urbis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi etiam Dominus noster crucifixus est, Apoc. 11:8;

sed sancta vocatur ex eo quod significet regnum Domini et Ecclesiam, n. 402, 2117, 3654; quod mortui sancti apparuerint ibi, quod factum est quibusdam in visione, significabat salvationem eorum qui fuerunt ab Ecclesia spirituali, ac elevationem eorum in 37 Sanctam Hierosolymam, quae est caelum, qui usque ad illud tempus detenti fuerunt in terra inferiore, de quibus n. 6854, 6914, 7091, 7828, 7932, 38 8049, 8054, 8159, 8321.

Poznámky pod čarou:

1. quod in homine

2. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. Ipsius fide et amore

5. Divino

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. spiritus sanctus est

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts et igne, in the Second Latin Edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts ad Mariam.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts quoque.

15. The Manuscript inserts et quoque Ecclesiam.

16. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. per medium tentorii, ubi arca in quo lex,

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. i. e. Exod. xxix

23. at

24. significabatur cultus ex fide et charitate quae

25. The Manuscript inserts quoque.

26. The Manuscript inserts quod.

27. The Manuscript inserts munus seu.

28. The Manuscript inserts ut.

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. The Manuscript inserts sed.

314292 altered to 4293 in the Manuscript, 4292, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

32. erat

33. vocabatur

34. The Manuscript inserts ibi.

35. Ipsius

36. The Manuscript inserts urbs.

37. coelum with sanctam Hierosolymam written above it.

38. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.