Bible

 

Leviticus 8

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :

3 et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.

4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,

5 ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.

6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,

7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,

8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.

9 Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.

11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.

12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :

13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.

14 Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,

15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :

17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.

18 Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,

19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.

20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,

21 lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.

22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :

23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.

24 Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :

25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.

26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,

27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,

28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.

29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.

30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.

31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :

32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.

33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :

34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.

35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.

36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3147

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3147. ‘Et aquam ad lavandum pedes ejus’: quod significet purificationem ibi, constat ex significatione ‘aquae ad lavandum’ seu ‘lavare aqua’ quod sit purificare, de qua sequitur; et a significatione ‘pedum’ quod sint naturalia, seu quod idem, illa quae sunt in naturali homine, de qua n. 2162. In Ecclesia Repraesentativa sollemne fuit aqua ‘lavare pedes’, et per id significare quod sordes naturalis hominis abluerentur; sordes naturalis hominis sunt omnia illa quae sunt amoris sui et amoris mundi, quae sordes cum ablutae sunt, tunc bona et vera influunt, sunt enim unice illae quae impediunt influxum boni et veri a Domino;

[2] bonum enim continue a Domino influit, sed cum per internum seu spiritualem hominem ad ejus externum seu naturalem venit, illud ibi vel pervertitur, vel reflectitur, vel suffocatur; at vero cum removentur illa quae amoris sui et mundi sunt, tunc bonum ibi recipitur, et ibi fructificatur, nam tunc homo opera charitatis exercet; ut constare a multis potest, ut cum modo sopiuntur illa quae sunt externi seu naturalis hominis, ut in infortuniis, miseriis et morbis, tunc homo ilico incipit pie cogitare et bonum velle, et quoque pietatis opera exercere quantum potest; at mutato statu etiam haec mutantur:

[3] haec per ‘lavationes’ significabantur in Ecclesia Antiqua; et eadem repraesentabantur in Ecclesia Judaica; quod illa in Ecclesia Antiqua significarentur, sed in Ecclesia Judaica repraesentarentur, erat quia homo Ecclesiae Antiquae spectabat illum ritum ut quoddam externum in cultu, nec credebat, quod per lavationem purificaretur, sed per ablutionem sordium naturalis hominis, quae, ut dictum, sunt illa quae sunt amoris sui et mundi; at homo Ecclesiae Judaicae credebat quod per lavationem purificaretur, nesciens nec scire volens quod significaretur purificatio interiorum.

[4] Quod per lavationem significetur ablutio a sordibus illis, constat apud Esaiam,

Lavate vos, purificate vos, removete malum operum vestrorum a coram oculis Meis; cessate malum facere, 1:16;

ubi ‘lavare se’ quod sit purificare se et removere mala, patet:

apud eundem,

Cum laverit Dominus excrementum filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae abluerit e medio ejus, in spiritu judicii, et in spiritu expurgationis, 4:4;

ubi ‘lavare excrementum filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae abluere’ pro purificare a malis et falsis:

apud Jeremiam,

Ablue a malitia cor tuum, Hierosolyma, propterea ut salveris. Quamdiu commorabuntur in medio tui cogitationes iniquitatis tuae? 4:14:

[5] apud Ezechielem,

Lavi te aquis, et ablui sanguines a super te, et unxi te oleo, 16:9;

de ‘Hierosolyma’ per quam ibi intelligitur Ecclesia Antiqua; ‘lavare aquis’ pro purificare a falsis, ‘abluere sanguines’ pro purgare a malis, ‘ungere oleo’ pro implere bono tunc:

apud Davidem,

Lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me; expiabis me hyssopo, et mundabor, lavabis me, et prae nive albus ero, Ps. 51 [4], 9 [KJV 2, 7];

[6] ‘lavari’ manifeste pro purificari a malis et falsis inde. Haec erant quae significabantur per ‘lavare’ in Ecclesia Repraesentativa; mandatum ibi repraesentationis causa ut lavarent cutem, manus, pedes, et quoque vestes, quando immundi facti ac mundarentur, per quae omnia significabantur illa quae naturalis hominis sunt; etiam lavacra, quae omnia, ponebantur extra Templum, nempe ‘mare aeneum, et labra decem aenea’, 1 Reg. 7:23-39;

ac labrum aeris ex quo se lavarent Aharon et filii ejus, positum erat inter Tentorium conventus et Altare, ita quoque extra Tentorium Exod. 30:18, 19, 21, quo etiam 1 significatum, quod solum externa seu naturalia purificarentur; quae nisi purificata sint, hoc est, inde remota quae amoris sui et mundi sunt, nusquam possunt interna quae sunt amoris in Dominum et erga proximum, influere, ut supra dictum;

[7] ut ‘melius’ sciatur quomodo haec se habeant, nempe quod externa purificanda sint, sint exemplo et illustrationi bona opera, seu quod idem, bona charitatis quae hodie fructus fidei vocantur, haec sunt externa quia exercitia; bona opera sunt mala opera nisi removeantur illa quae sunt amoris sui et mundi, nam opera cum fiunt antequam haec remota sunt, apparent extus bona, sed sunt intus mala, fiunt enim vel propter famam, vel propter lucrum, vel propter sui honorem, vel propter remunerationem, 2 ita sunt vel meritoria vel hypocritica, illa enim quae sunt amoris sui et mundi faciunt opera illa talia; at vero cum removentur mala haec, tunc opera fiunt bona, ac sunt bona charitatis, nempe in illis non respectus sui, mundi, famae, remunerationis, ita 3 illa non meritoria nec hypocritica, influit enim tunc amor caelestis et amor spiritualis a Domino in opera, et faciunt haec ut sint amor et charitas actu; ac tunc Dominus per illa quoque purificat naturalem seu externum hominem, ac eum in ordinem disponit ut recipiat correspondenter caelestia et spiritualia quae influunt;

[8] quod manifeste constare potest ab illis quae Dominus docuit, cum lavit pedes discipulorum;

apud Johannem, Venit ad Simonem Petrum, qui dicit Ipsi, Domine, Tune meos lavas pedes? respondit Jesus et dixit illi, Quod Ego facio, tu non scis adhuc, cognosces vero post haec; dicit Ipsi Petrus, Non lavabis pedes meos in aeternum; respondit illi Jesus, Si non lavero te, non habes partem Mecum; dicit Ipsi Simon Petrus, Domine, non pedes meos tantum, sed et manus et caput; dicit illi Jesus, Qui lotus est, non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, sed mundus est totus; jam vos mundi estis, non tamen omnes, 13:4-17;

'qui lotus est, non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur' significat quod qui reformatus est, modo opus habeat mundari quoad naturalia, hoc est, ut inde removeantur mala et falsa, omnia tunc disponuntur in ordinem per influxum spiritualium a Domino: 4 praeterea ‘lavare pedes’ erat charitatis, quod nempe non 5 reflecteret super mala alterius; et quoque erat humiliationis, quod nempe alterum a malis, quasi a sordibus, mundaret, ut quoque a Domini verbis ibi vers. 12 constare potest, etiam Luc. 7:37, 38, 44, 46; Joh. 11:2; 1 Sam. 25:41.

[9] Quisque videre potest quod lavare 6 se non aliquem purificet a malis et falsis, sed solum a sordibus quae eis adhaerent; at quia inter ritus in Ecclesia mandatos fuit, sequitur quod involvat aliquid 7 peculiare, nempe lavationem spiritualem, hoc est, purificationem ab illis sordibus quae intus adhaerent homini: qui itaque inter illos noverunt haec, et cogitarunt de purificatione cordis, seu remotione malorum amoris sui et mundi e naturali homini, et omni studio hoc conabantur facere, illi obierunt ritum lavationis ut cultum externum ex mandato; at qui non noverunt hoc, nec voluerunt nosse, sed cogitarunt quod solus ritus lavandi vestes, cutem, manus, pedes purificaret eos, et modo talia fecerint, liceret eis in avaritia, in odiis, vindictis, immisericordia, saevitiis, quae sunt sordes spirituales, vivere, illi ritum hunc coluerunt ut idololatricum; at usque per illum repraesentare potuerunt, et per repraesentationem aliquid Ecclesiae sistere per quod conjunctio aliqua esset caeli cum homine antequam venit Dominus, sed talis conjunctio ut hominem 8 ipsius Ecclesiae parum vel nihil afficeret;

[10] Judaei et Israelitae tales erant ut nihil prorsus cogitarent de interno homine, nec aliquid de illo scire vellent, ita nihil prorsus de caelestibus et spiritualibus quae sunt vitae post mortem, sed usque ne periret omnis communicatio cum caelo, et sic cum Domino, obstringebantur ad ritus externos per quos significabantur interna; omnes illorum captivitates et plagae erant in genere ob illum finem, ut externa rite observarentur repraesentationis causa: inde nunc erat, Quod Moses Aharonem et filios ejus ad ostium tentorii lavaret aquis, ut sanctificarentur, Exod. 29:4; 40:12; Lev.

8:6;

Quod Aharon et filii ejus lavarent manus et pedes, antequam intrarent in tentorium conventus, et accederent ad altare ad ministrandum, ut non morerentur, et quod hoc esset illis statutum saeculi, Exod. 30:18-21; 40:30, 31;

Quod Aharon, antequam indueret vestes ministerii, lavaret carnem suam, Lev. 16:4, 24;

Quod Levitae purificarentur, per quod aspergerentur aqua expiationis, quodque transire facerent novaculam super carnem suam, et lavarent vestes suas et sic puri essent, Num. 8:6,

7;

Qui comederet cadaver bestiae mundae, aut discerptum, quod lavaret vestes suas et ablueret se aquis; et si non lavaverit se, et carnem suam abluerit, quod portaret iniquitatem suam, Lev. 17:15, 16;

Qui tetigerit cubile fluxu affecti, aut qui sederit super vase, super quo ille sederat, quique tetigerit carnem ejus, lavaret vestes, et ablueret se aquis, et immundus esset ad vesperam, Lev. 15:5-7, 10-12, seq.;

Qui emisit 9 hircum in azazel, lavaret carnem suam, Lev.

16:26;

Cum mundatus esset leprosus, quod lavaret vestes, raderet omnem pilum suum, et lavaret se aquis, ac mundus esset, Lev.

14:8, 9;

Immo quod ipsa vasa quae immunda facta per contactum immundorum, transigerentur per aquas, et immunda essent ad vesperam, Lev. 11:32.

Ex 10 his constare potest, quod nullus per ritum lavationis quoad interna mundus seu purus fieret, sed modo purum seu spiritualiter mundum repraesentaret, ob causam de qua supra; quod ita sit, Dominus manifeste docet apud Matth. 15:1-20 11 ; Marcus 7:1-23.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has significabatur

2. The Manuscript has quare

3. The Manuscript has nec

4. The Manuscript inserts et.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript has pedes

7. The Manuscript has singulare

8. The Manuscript has illius

9. The KJV (1611) translates by ‘scapegoat’, the Revised Version (1881-1885) by ‘goat for Azazel’. In n. 9937[1]

10. The Manuscript has quibus

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.