Bible

 

Leviticus 8

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :

3 et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.

4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,

5 ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.

6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,

7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,

8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.

9 Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.

11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.

12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :

13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.

14 Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,

15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :

17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.

18 Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,

19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.

20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,

21 lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.

22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :

23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.

24 Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :

25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.

26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,

27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,

28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.

29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.

30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.

31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :

32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.

33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :

34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.

35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.

36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2830

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2830. ‘Et ecce aries’: quod significet spirituales ex humano genere, constat ex significatione ‘arietis’, de qua sequitur: notum est intra Ecclesiam quod holocausta et sacrificia in Ecclesia repraesentativa Judaica et Israelitica significaverint Divinum Humanum Domini, sed aliud holocausta et sacrificia ex agnis, aliud ex ovibus et capris, etiam aliud ex 1 haedis, arietibus, hircis, ex bovibus, juvencis, vitulis, et ex turturibus et pullis columbarum, similiter minhae et libamina; 2 in genere significarunt 3 Divina caelestia, Divina spiritualia, et Divina naturalia, quae Domino, et inde 4 significarunt caelestia, spiritualia, et naturalia, ‘quae ab Ipso’ in regno Ipsius, consequenter in unoquovis qui est regnum Domini; quod etiam constare potest a Sancta Cena, quae holocaustis et sacrificiis successit, ibi panis et vinum 5 significant Divinum Humanum Domini, ‘Panis’ Divinum caeleste, ‘Vinum’ Divinum spirituale Ipsius, 6 consequenter significant amorem Ipsius erga universum genus humanum, et vicissim amorem generis humani in Dominum, n. 2343, 2359; inde patet quod holocausta et sacrificia involverint cultum caelestem ex amore in Dominum, et cultum spiritualem ex charitate erga proximum, et inde ex fide in 7 Dominum, n. 922, 923, 1823, 2180. 8 Quid caeleste et quid spirituale, seu quid caelestes et spirituales in regno Domini seu in Ecclesia Ipsius, saepius dictum est, videatur n. 1155, 1577, 1824, 2048, 2088, 2184, 2227, 2669, 2708, 2715.

[2] Quod nunc ‘aries’ significet Divinum Spirituale Domini, et consequenter spirituale 9 apud hominem, seu quod idem'; spirituales 10 ex genere humano, constare potest ex holocaustis et sacrificiis, quae fiebant ex arietibus;

Ut cum Aharon et filii ejus sanctificarentur ad fungendum: ministerio, seu cum inaugurarentur, quod offerrent juvencum unum in peccatum, cujus sanguis spargeretur super cornua altaris et reliquum ad fundamentum ejus; tum quod aries unus mactaretur, et ejus sanguis spargeretur circum altare, et dein aries adoleretur totus in holocaustum; et alterius arietis mactati sanguis spargeretur super auriculam, et pollicem manus et pedis Aharonis, et postquam is agitatus esset, adoleretur super holocausto, Exod. 29:1-35; Lev. 8:1-fin.; 9:2 seq. Quod omnes hi ritus sancti fuissent, constat, sed sancti inde qui: sancta repraesentabant et significabant; alioquin mactare juvencum, spargere sanguinem ejus super cornua, et reliquum ad fundamentum altaris; et mactare arietem unum, et ejus sanguinem spargere circum altare, et dein illum adolere, et alterius arietis sanguinem spargere super auriculam et pollicem manus et pedis Aharonis, tum agitare illum, et adolere super 11 holocausto, omnia haec fuissent nullius sanctitatis, ita nullius cultus, nisi sancta repraesentavissent; quid autem singula repraesentaverint, nemini constare potest nisi ex sensu interno; quod ‘juvencus qui in peccatum’ significaverit Divinum Naturale Domini, et ‘aries’ Divinum Spirituale, et quod quoque spirituales ex genere humano, ex significatione ‘juvenci et arietis’ in Verbo, constare potest; inaugurationes in sacerdotium fiebant per spiritualia, nam per spiritualia introducitur homo in caelestia, seu quod idem, per vera fidei in bonum amoris: similiter Cum Aharon intraret in Sanctum, offerret juvencum in peccatum, et arietem in holocaustum, Lev. 16:2, 3

[3] Quod Naziraeus, cum implerentur dies naziraeatus ejus, offerret agnum filium anni integrum unum in holocaustum, et agnam unam filiam anni integram in peccatum, et arietem unum integrum in pacifica, Num. 6:13, 14, 16, 17; erat quia ‘Naziraeus’ repraesentabat caelestem hominem, qui est similitudo Domini, n. 51, 52, 1013; caelestis homo talis est quod sit in caelesti amore, hoc est, in amore in Dominum, et inde in caelesti vero, n. 202, 337, 2069, 2715, 2718, ideo sacrificare debebat ‘agnum et agnam’ per quae significabatur caeleste; tum ‘arietem’ per quem significabatur spirituale. In festis sacrificabantur juvenci, arietes et agni, Ut in primo die festi azymorum, duo juvenci, unus aries, et septem agni, cum minha eorum, in holocaustum, Num.

28:18-20: In die primitiarum, etiam duo juvenci, unus aries, et agni septem, cum minha eorum, in holocaustum, Num. xxviii

26-28: In noviluniis, juvenci duo, aries unus, et agni septem, cum minha eorum, in holocaustum, Num. 28:11, 12: in mense septimo, in primo mensis, juvencus unus, aries unus, agni septem, cum minha eorum: in decimo quinto die mensis septimi, juvenci tredecim, arietes duo, agni quatuordecim; et sic porro, videatur Num. 29 [1, 2], 12-14, 17, 18, 20-24, 26-36; ‘juvenci et 12 arietes’ significabant spiritualia, ‘agni’ vero caelestia; nam in festis sanctificari debebant, et per spiritualia introduci 13 .

[4] Quia ‘arietes’ 14 significabant Divinum Spirituale Divini Humani Domini, 15 tum spiritualia apud hominem, ideo ubi agitur de Novo Templo et de Nova Hierosolyma hoc est, de regno spirituali Domini, dicitur apud Ezechielem,

Cum ibi absolveris expiare altare, offerrent juvencum peccatum, et arietem in holocaustum, et quod septem diebus facerent hircum peccati in die, et juvencum et arietem, 43:23-25:

et quod Princeps in die hoc pro omni populo faceret juvencum peccatum et septem diebus festi septem juvencos, et septem arietes, cum minha, in holocaustum 45:22-24:

Et in die sabbati, faceret sex agnos et arietem, 46:4, 6.

[5] Quod per ‘Novum Templum’ et ‘Novam Hierosolymam’ in sensu universali significetur regnum Domini, videatur n. 402, 940, in specie nova Ecclesia, n. 2117, quod ibi non holocausta et sacrificia, cuivis notum esse potest; inde patet quod per illa significentur caelestia quae sunt amoris, et spiritualia quae sunt fidei, nam haec sunt regni Domini ita hic 16 similia per juvencos, arietes, agnos; quod ‘juvenci et arietes’ significent spiritualia, constat ex singulis ibi in sensu interno, genere ex eo quod per ‘Novum Templum’ et ‘Novam Hierosolymam’ significetur in specie regnum spirituale Domini, per ‘Zionem’ autem regnum caeleste.

[6] Quod ‘aries’ significet spirituale, seu quod idem est spirituales, patet etiam apud Danielem,

Quod illi visus aries, stans ante flumen, cui duo cornua;... dein hircus caprarum, ... qui illum percussit, fregit cornua ejus, et conculcavit, 8:3, 4 seq.;

ubi per ‘arietem’ non aliud intelligitur quam Ecclesia spiritualis per ‘hircum caprarum’ illi qui sunt in fide separata a charitate, in vero separato a bono, qui successive se extollunt contra bonum et demum contra Dominum, quod etiam describitur:

apud Samuelem, Samuel dixit ad Shaulem, Num complacet Jehovae in holocaustis et sacrificiis, sicut auscultando voci Jehovae?

ecce auscultare prae sacrificio bonum, et oboedire prae adipe arietum, 1 Sam. 15:22;

ubi quia agitur de oboedientia, ita de vero quod est spirituale, et illa erant ad regem per quem etiam verum significatur, n. 1672, 2015, 2069, ideo non dicitur prae adipe boum seu agnorum, sed ‘prae adipe arietum’:

[7] apud Davidem,

Cum exiret Israel ex Aegypto, domus Jacobi e barbarico, factus est Jehudah in sanctuarium ejus, Israel dominia ejus; mare vidit et fugit, et Jordan avertit se retrorsum, montes saltaverunt sicut arietes, colles sicut filii gregis. Quid tibi mare quod fugias, Jordan avertas te retrorsum? Montes saltetis sicut arietes, colles sicut filii gregis? A coram Domino parturis terra, a coram Deo Jacobi, Qui convertit petram in lacum aquarum, et silicem in fontem 17 ejus aquarum, Ps. 114:1-fin.;

agitur ibi in sensu interno de bono spirituali post regenerationem, et describitur quale est, ejus caeleste spirituale per ‘montes quod saltaverint sicut arietes’, et caeleste naturale per quod ‘colles sicut filii gregis’; quod ‘montes’ sint caelestia quae amoris, videatur n. 795, 1430; 18 quisque scire potest quod in his, sicut in ceteris Davidis, sancta sint, sed in sensu interno, et quod aliquid significet, quod ‘montes saltaverint sicut arietes, et colles sicut filii gregis’, et quod ‘coram Domino parturiat terra’, quae absque sensu interno sunt voces nullius rei:

[8] similiter etiam haec, apud Mosen,

Equitare faciet eum super excelsis terrae, et comedere faciet proventus terrae, et sugere faciet mel e rupe, et oleum e silice petrae, butyrum armenti, et lac gregis, cum adipe agnorum, et arietum filiorum Bashanis, et hircorum, cum adipe renum tritici, et sanguinem uvarum bibes merum, Deut. 32:13-15; ‘arietes filii Bashanis’ pro caelestibus spiritualibus; quid caelestia spiritualia, videatur n. 1824:

apud Davidem,

Holocausta medullatorum offeram Tibi cum suffitu arietum, faciam bovem cum hircis, Ps. 66:15;

‘holocausta medullatorum’ pro caelestibus quae sunt amoris, ‘suffitus arietum’ pro spiritualibus quae sunt fidei:

[9] apud Ezechielem,

Arabia et omnes principes Kedar, hi negotiatores manus tuae, in agnis, in arietibus et hircis, 27:21;

ubi de ‘Tyro’, per quam significantur illi qui in cognitionibus boni et veri sunt, n. 1201; ‘Arabia’ pro sapientia eorum, ‘principes Kedar’ pro intelligentia eorundem, ‘agni’ pro caelestibus, ‘arietes’ pro spiritualibus, ‘hirci’ pro naturalibus, quae ordine succedunt:

apud Esaiam,

Omnis grex Kedar congregabuntur Tibi, arietes Nebaioth ministrabunt Tibi, ascendent ad beneplacitum altare Meum, et domum decoris Mei decorabo, 60:7;

ibi de Domini Divino Humano; ‘grex Kedar’ pro Divinis caelestibus ‘arietes Nebaioth’ pro Divinis spiritualibus. Ex his omnibus nunc constare potest quod ‘aries’ in sensu interno significet Divinum Spirituale Domini, et inde spirituale apud hominem, seu quod idem, spirituales ex genere humano.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has capris, haedis, ex arietibus, ex hircus, ex bovibus, ex juvencis, ex vitulis, et aliud

2. The Manuscript inserts quid autem in Domino significaverint, constare potest ex animalium illorum significatione 'in Verbo,

3. The Manuscript inserts in Divino Humano Domini.

4. The Manuscript has significabant

5. The Manuscript has nihil aliud significant quam

6. The Manuscript has et quia Ipsum, etiam

7. The Manuscript has Ipsum

8. The Manuscript inserts Quid autem unumquodvis animal in specie significaverit, hujus non loci est exponere, hic solum quid aries, qui in holocaustum oblatus locoJischaki, quod aries significaverit Divinum spirituale in Humano Domini, et consequenter spirituale apud hominem, seu quod idem, spirituales ex humano genere, videbitur;

9. The Manuscript has ab Ipso, ita

10. The Manuscript has in

11. The Manuscript has priori

12. The Manuscript deletes arietes aries.

13. The Manuscript inserts etiam anima quae per errorem peccavit, adduceret reatum suum Jehovae arietem; et qui fecit contra aliquod praeceptorum, et non noverit, etiamadduceret reatum arietem, Lev. 5:32; 18:21-25; Cap. 19:20, 21, 22; Num. 5:8, causa erat, quia peccatum spirituale est error, sunt enim spirituales in obscuro de bonis et veris respective, Arcana Coelestia 1043, 2708, 2715, 2716.

14. The Manuscript inserts in sacrificiis.

15. The Manuscript has et

16. The Manuscript places this after agnos.

17. Elsewhere Swedenborg omits ejus

18. The Manuscript inserts colles similiter sed in inferiori gradu, ideo caelestia amoris in naturali.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.