Bible

 

Leviticus 8

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :

3 et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.

4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,

5 ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.

6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,

7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,

8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.

9 Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.

11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.

12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :

13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.

14 Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,

15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :

17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.

18 Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,

19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.

20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,

21 lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.

22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :

23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.

24 Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :

25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.

26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,

27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,

28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.

29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.

30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.

31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :

32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.

33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :

34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.

35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.

36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2187

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2187. ‘Et comederunt’: quod significet communicationem sic, constare potest a significatione ‘comedere’ quod sit communicari, tum conjungi, quod ex Verbo quoque patet 1 : quod ‘comederent sanctificata sacrificiorum, in loco sancto, Aharon, filii ejus, Levitae, tum populus’, nihil aliud significavit quam communicationem, conjunctionem, et appropriationem, ut dictum ad locum Lev. 6:9, 10, supra n. 2177; erat enim cibus caelestis et spiritualis qui significabatur per sanctificata quae comedebant, ita appropriatio ejus. Sanctificata erant ex sacrificiis quae non adolebantur super altari, et comedebantur vel a sacerdotibus, vel a populo qui obtulit, ut constare potest a pluribus locis, ubi de sacrificiis agitur; quae comederentur a sacerdotibus, Exod. 29:32, 33; Lev. 6:9, 19 [KJV 16, 26]; 7:6, 15, 16, 18; 8:31; 10:12, 13; Num. 18:9-11: quae comederentur a populo, Lev. 19:5, 6; Deut. 12:27; 27:7, et alibi: et quod immundi non comederent de illis, Lev. 7:19-21; 22:4-7 convivia illa fiebant in loco sancto, juxta altare, vel ad ostium, aut in atrio tentorii; nec aliud significabant quam communicationem, conjunctionem et appropriationem bonorum caelestium; nam per illa repraesentabatur cibus caelestis; quid cibus caelestis, videatur n.56-58, 680, 681, 1480, 1695; et dicebantur omnia illa ‘panis’, per quem quid significatur, videatur supra n. 2165; simile repraesentabatur per quod ‘Aharon et filii ejus comederent panes propositionis seu facierum in loco sancto’;

[2] Lev. 24:9;

lex pro naziraeo 2 lata quod

Ex omni quod ex uva, unde vinum, ab acinis usque ad cutem, diebus naziraeatus sui non comederet, Num. 6:4,

erat quia ‘naziraeus’ repraesentabat caelestem hominem, et caelestis homo talis est, ut spiritualia ne quidem nominare velit, ut in Parte Prima n. 202, 337, 880 ad fin., 1647 videatur; et quia ‘vinum’ et ‘uva’, tum quicquid ex uva significabat spirituale, inde naziraeo prohibitum fuit de illis comedere, hoc est, communicationem cum illis habere, se illis conjungere, ac sibi illa appropriare:

[3] simile per ‘comedere’ intelligitur apud Esaiam,

Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; et ite, emite absque argento, et absque pretio, vinum et lac: quare appenditis argentum pro non pane, et laborem pro non ad satietatem? audite audiendo ad Me, et comedite bonum, et deliciabitur in pinguedine anima vestra, 55:1, 2:

tum quoque quod apud Johannem, Qui vincit, dabo ut comedat de arbore vitae, quae est in medio Paradisi Dei, Apoc. 2:7;

‘arbor vitae’ est ipsum caeleste, et in supremo sensu Ipse Dominus quia ab Ipso omne caeleste, hoc est, omnis amor et charitas; ita ‘comedere de arbore vitae’ est idem ac manducare Dominum; et ‘manducare Dominum’ est donari amore et charitate, ita illis quae sunt vitae caelestis; sicut Ipse Dominus loquitur apud Johannem, Ego sum panis vivens, qui e caelo descendit, si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum; qui manducat Me, ille vivet per Me, 6:51, 57: sed dixerunt, Durus est hic sermo;... verum dixit Jesus, Verbo quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, ibid. Gen. 18:60, 63;

inde patet quid per ‘comedere’ intelligitur in Sacra Cena, Matth. 26:26-28; Marcus 14:22, 23; Luc. 22:19, 20, nempe communicationem habere, conjungi, et appropriare sibi.

[4] Inde 3 etiam liquet quid intelligitur 4 per quod Dominus dixit, Quod multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, Matth. 8:11;

non quod cum illis in regno Dei comesturi sint, sed quod fruituri bonis caelestibus, quae per ‘Abrahamum, Isacum et Jacobum’ significantur; nempe caelestibus amoris tam intimis, quae sunt ‘Abrahamus’, quam inferioribus quae sunt media, ut sunt rationalis, quae sunt ‘Isacus’, et adhuc inferioribus quae sunt caelestia naturalia, qualia sunt in primo caelo, quae per ‘Jacobum’ intellecta sunt; haec sunt sensus interni bonum verborum; quod haec ‘Abrahamus, Isacus et Jacobus’ sint, videatur n. 1893, et ubivis alibi ubi de illis agitur; nam sive dicatur, frui caelestibus illis, sive dicatur frui Domino, Qui per illos repraesentatur, idem est, nam a Domino omnia illa, et Dominus est Omne in omnibus illorum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has confirmari possit.

2. The Manuscript has naziraeis.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript has significatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.