Bible

 

Leviticus 8

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :

3 et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.

4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,

5 ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.

6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,

7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,

8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.

9 Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.

11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.

12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :

13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.

14 Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,

15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :

17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.

18 Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,

19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.

20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,

21 lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.

22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :

23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.

24 Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :

25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.

26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,

27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,

28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.

29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.

30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.

31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :

32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.

33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :

34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.

35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.

36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10019

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10019. ‘Et implebis manum Aharonis, et manum filiorum ejus’: quod significet inaugurationem ad repraesentandum Divinam Potentiam Domini per Divinum Verum ex Divino Bono, constat ex significatione ‘implere manum’ quod sit inaugurari ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Verum ex Divino Bono, et inde potentiam; duo erant per quae inauguratio in sacerdotium fiebat, unctio et impletio 1 manus; per unctionem fiebat inauguratio ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Bonum, oleum enim, per quod unctio fiebat, 2 significabat 3 bonum amoris, n. 10011, et per impletionem manus fiebat inauguratio ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Verum ex Divino Bono, et sic potentiam; per ‘manum’ enim significatur potentia, n. 878, 4931-4937, 5327, 5328, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8069, 8153, et manus praedicatur de vero quod ex bono, n. 3091, 3563, 4931, 8281, 9025; quoniam omnis potentia est veri ex bono, n. 5623, 6344, 4 6423, 6948, 8200, 8304, 9327, 9410, 9639, 9643; et quia caput ac totum corpus exercet potentiam suam per manus, ac potentia est activum vitae apud hominem, ideo per ‘manum’ etiam significatur quicquid est apud hominem, ita ipse homo quatenus agens, n. 9133; ex quibus constare potest quid significatur per ‘implere manum’; quod 5 soli Domino omnis potentia sit, et nulla omnino angelo, spiritui, et homini, nisi quae inde, videatur n. 8200, 8281, 9327, 9410, 9639; quod per duo illa, nempe per unctionem et impletionem manus inauguratio fieret in sacerdotium, erat causa quia omnia quaecumque sunt et existunt 6 in caelis et in terris, se referunt ad bonum et ad verum.

[2] Quomodo autem 7 impletio manus fiebat, describitur in hoc capite a vers. 9-36, et quoque in Lev. viii vers. 22-fin.; fiebat 8 per secundum arietem, qui ideo aries impletionum vocatur; processus impletionis erat quod aries ille mactaretur; de sanguine ejus daretur super auriculam auris dextrae, pollicem manus dextrae, pollicem pedis dextri, Aharonis et filiorum ejus; quod de sanguine ex altari, et de oleo unctionis, spargeretur super Aharonem et filios ejus, ac super vestes eorum; quod adeps, cauda, adeps super intestinis, reticulum jecoris, renes et eorum adeps, ac armus dexter, ex ariete illo; tum panis, placentae, et lagana 9 azymorum, ex 10 corbe, ponerentur super volis Aharonis et filiorum ejus, et agitarentur; ac postea adolerentur super holocausto ex primo ariete; quod pectus, postquam agitatum, et armus sinister, essent 11 Aharoni et filiis ejus, ac caro illa cocta in loco sancto, atque panis residuus 12 in corbe, ad ostium tentorii conventus ab illis comederentur; hic processus impletionum manus erat; quid autem singula significabant, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur.

[3] Divina Potentia Domini, quae repraesentabatur per impletionem manus Aharonis et filiorum ejus, est Divina Potentia salvandi genus humanum; et potentia salvandi genus humanum est potentia super caelos et super inferna; nam per illam potentiam Domini, et non per aliam, salvatur homo; influit enim omne bonum quod amoris et omne verum quod fidei per caelos a Domino; quae non possunt influere nisi removeantur inferna, nam ab infernis omne malum, et inde omne falsum; homo per remotionem malorum et inde falsorum ab infernis, et tunc per influxum boni amoris et veri fidei per caelum a Domino, salvatur; quod Dominus cum in mundo fuit, subjugaverit inferna ac redegerit in ordinem caelos, et acquisiverit sibi Divinam Potentiam super illa, videatur n. 9486, 9715, 9809, 9937, et citata n. 9528 fin. Haec potentia Domini est quae repraesentabatur per impletionem manus sacerdotum, nam per sacerdotium significabatur omne opus salvationis Domini, n. 9809.

[4] Quod Domino illa potentia sit, docet Ipse apertis verbis, apud Matthaeum, Data est Mihi omnis potestas in caelis et in terris, 28:18:

et apud Lucam, Jesus dixit ad septuaginta, dicentes quod daemonia illis oboediant; Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et super scorpios, et super omnem potestatem hostis, ut nihil quicquam vobis noceat: omnia Mihi tradita sunt a Patre Meo, 10:19, 22;

per haec describitur potestas Domini super inferna; ‘daemonia’ sunt qui in infernis, ‘serpentes et scorpii’ sunt mala et falsa mali, ‘calcare super illos’ est destruere illa; inferna etiam intelliguntur per ‘hostem’ super quem potestatem haberent 13 .

[5] Quod Dominus Sibi illam potestatem 14 acquisiverit cum in mundo 15 fuit, constat apud Esaiam,

Quis Hic Qui venit ex Edom, incedens in multitudine roboris Sui, magnus ad salvandum? salutem praestitit Mihi bracchium Meum; ideo factus est illis in Salvatorem, 63:1-10;

quod illa de Domino dicantur, notum est in Ecclesia 16 :

pariter quae alibi apud eundem,

Salutem praestitit Ipsi bracchium Suum, et justitia Sua suscitavit Ipsum; inde induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput Suum; et venit Zioni Redemptor 17 , 59:16-21:

et apud Davidem,

Dictum Jehovae ad dominum meum, Sede ad dextram Meam usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum: sceptrum roboris tui mittet Jehovah e Zione; dominare in medio hostium; Dominus ad dextram tuam, Ps. 110:1 seq.;

quod haec de Domino dicta sint, docet 18 Ipse Dominus apud Matthaeum 22:42 19 [KJV 44]; describitur ibi dominium Ipsius super inferna per ‘sedere ad dextram’, nam per ‘dextram’ significatur potentia quae est Divino Vero ex Divino Bono; inferna et inde mala et falsa sunt inimici qui ponerentur 20 scabellum pedum Ipsius, et quoque hostes in quorum medio dominaretur.

[6] Quod ‘dextra Jehovae’ sit Divina potentia, patet a pluribus locis in Verbo, ut apud Moschen, Dextra Tua, Jehovah, magnifica est robore, dextra Tua, Jehovah, confringit hostem, Exod. 15:6:

apud Davidem,

Deus, das mihi scutum salutis, et dextra Tua sustentat me, Ps. 18:36 [KJV Ps. 18:35]:

apud eundem,

Bracchium eorum non servavit eos, sed dextra Tua, et bracchium Tuum, et lux facierum Tuarum, Ps. 44:4 [KJV Ps. 44:3];

dicitur ‘dextra Tua, et bracchium Tuum, et lux facierum’, quia ‘dextra’ est potentia, ‘bracchium’ est robur 21 , et ‘lux facierum’ est Divinum Verum ex Divino Bono; quod ‘bracchium’ sit robur 22 , videatur n. 4932, 4934, 4935, 7205, quod ‘lux’ sit Divinum Verum, n. 9548, 9684, et quod ‘facies Jehovae’ sit Divinum Bonum, n. 222, 5585, 9306:

apud eundem,

Deus, me sustentat dextra Tua, Ps. 63:9 [KJV Ps. 63:8]:

apud eundem,

Jehovah, Tibi bracchium cum virtute, fortis est manus Tua, exaltabitur dextra Tua, Ps. 89:14 [KJV Ps. 89:13]:

apud Esaiam,

Juravit Jehovah per dextram 23 Suam, per bracchium roboris Sui, 62:8:

et apud Davidem,

Jehovah, sit manus Tua pro viro dextrae Tuae; pro filio hominis confortasti Tibi; tunc non recedemus a Te, Ps. 80:18, 19 [KJV Ps. 80:17, 18].

Ex his nunc constare potest quid intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Jesus dixit, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem a dextris potentiae, 26:64:

et apud Lucam, Ex nunc erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei, 22:69;

quod ‘Filius hominis’ sit Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 9807, at 24 quod ‘dextra’ sit Divina Potentia, constat ex illis quae 25 nunc ostensa sunt; ideo quoque dicitur ‘dextra potentiae’ et ‘dextra virtutis’. Ex his 26 nunc patet quid repraesentatum est per unctionem Aharonis et filiorum ejus, et quid per impletionem manus eorum, quod nempe per unctionem Divinum Bonum Divini Amoris in Domino, n. 9954 ad fin., et per impletionem manus eorum Divinum Verum et inde Divina Potentia; quod omnis potentia sit Divino Bono per Divinum Verum, et quod illa 27 soli Domino, videantur loca supra citata; ideo quoque Dominus in Verbo Veteris Testamenti vocatur Heros, Vir belli, et quoque Jehovah Zebaoth seu Exercituum.

Poznámky pod čarou:

1. manum

2. significat, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

3. id Bonum

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. tam in coelo quam in mundo

7. itaque

8. The Manuscript inserts enim.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. in

11. esset

12. qui

13. The Manuscript inserts a Domino.

14. potentiam

15. The Manuscript places this after fuit.

16. unicuivis patet

17. The Manuscript inserts et recedentibus a praevaricatione in Jacobo.

18. The Manuscript places this after Dominus.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The Manuscript inserts ad.

21. brachium est potentia

22. potentia

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. et

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. inde

27. The Manuscript inserts sit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.