Bible

 

Leviticus 8

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :

3 et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.

4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,

5 ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.

6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,

7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,

8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.

9 Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.

11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.

12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :

13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.

14 Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,

15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :

17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.

18 Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,

19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.

20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,

21 lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.

22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :

23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.

24 Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :

25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.

26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,

27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,

28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.

29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.

30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.

31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :

32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.

33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :

34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.

35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.

36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 378

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

378. "Et laverunt stolas suas;" significat et qui mundaverunt religiosa sua a malis falsi. - Per "lavare" in Verbo, significatur mundare se a malis et falsis; et per "stolas" significantur communia vera (328); communia vera sunt cognitiones boni et veri ex Sensu literae Verbi, secundum quas vixerunt, et inde sunt religiosa; et quia omne religio sum se refert ad bonum et verum, ideo stolae bis nominantur, nempe, "laverunt stolas" et "dealbaverunt stolas" "Stolae" seu religiosa mundantur solum apud illos qui pugnant contra mala, et sic rejiciunt falsa, ita per tentationes, quae significantur per "afflictionem magnam (377). Quod "lavari" significet mundari a malis et falsis, et sic reformari et regenerari, constare potest a sequentibus locis:

"Cum Laverit Dominus excrementum filiarum Sionis, et sanguines Hierosolymae abluerit in spiritu judicii et in spiritu expurgationis," (Esaias 4:4);

"Lavate vos, mundate vos, removete malum operum vestrorum ab oculis Meis, cessate malum facere," (Esaias 1:16);

"Lava a malitia cor tuum, Hierosolyma, ut salveris," (Jeremias 4:14);

"Lava me ab iniquitate mea, et prae nive albus ero," (Psalm. 51:4, 9 (B.A. 2, 7));

"Si Laveris te nitro, et multiplicaveris tibi smegma, usque maculas retinebit iniquitas tua," (Jeremias 2:22);

"Si Lavero me in aquis nivis, et mundavero smegmate manus meas, usque abominabuntur me vestes meae," (Hiob 9:30-31);

"Qui Lavit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum," (Genesis 49:11);

hoc de Ecclesia Caelesti, ex qua sunt qui in amore in Dominum, et in supremo Sensu de Domino; "vinum" et "sanguis uvarum" est Divinum Verum spirituale et caeleste.

"Lavi te aquis, et Ablui sanguines a super te," (Ezechiel 16:9);

hoc de Hierosolyma; "aquae" sunt vera, et "sanguines" sunt adulterationes veri. Ex his constare potest quid repraesentatum est et inde significatum per "lavationes" in Ecclesia Israelitica, ut Quod Aharon Lavaret se antequam indueret vestes ministerii, (Leviticus 16:4, 24);

Et antequam accederet ad Altare ad ministrandum, (Exodus 30:18-21; 40:30-31);

Similiter Levitae, (Numeri 8:6-7);

Similiter alii, qui per peccata immundi facti sunt: imo quod Laverint vasa, (Leviticus 11:32; 14:8-9; 15:5-13; 1 17:15-16; Matthaeus 23:25-26); 2

Quod sanctificati sint per Lavationes, (Exodus 29:4; 3 40:12; Leviticus 8:6);

Quod Naaman e Syria Laverit se in Jordane, (2 Regnum 5:10, 14);

Quare ut se Lavarent, Mare aeneum et plura Lavacra posita fuerunt juxta Templum, (1 Regnum 7:23-39);

Quodque Dominus Laverit pedes discipulorum, (Johannes 13:5-10); 4

Et dixerit ad Caecum quod Lavaret se in lacu Siloah, (Johannes 9:6-7, 11, 15).

Ex his constare potest quod "lavatio" apud filios Israelis repraesentaverit lavationem spiritualem, quae est mundatio a malis et falsis, et inde reformatio et regeneratio. Ex supradictis etiam patet, quid significatum est per Baptismum in Jordane a Johanne, (Matthaeus 3; Marcus 1:4-13);

et quid per haec Johannis verba de Domino, quod "Baptizet Spiritu Sancto et Igne," ((Matthaeus 3:11) Luca 3:16; Johannes 1:33);

et de se, quod Baptizet aqua, (Johannes 1:26);

quorum intellectus est, quod Dominus lavet seu purificet hominem per Divinum Verum et Divinum Bonum, et quod Johannes per suum baptismum repraesentaverit illa; nam "Spiritus Sanctus" est Divinum Verum, "Ignis" est Divinum Bonum, et "aqua" est repraesentativum illorum; "aqua,' enim significat Verum Verbi, quod fit Bonum per vitam secundum illud (50).

Poznámky pod čarou:

1. 13 pro "12"

2. 25, 26 pro "26, 27"

3. 29:4 pro "24:9"

4. 5-10 pro "10"

  
/ 962