Bible

 

Leviticus 8

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :

3 et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.

4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,

5 ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.

6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,

7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,

8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.

9 Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.

11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.

12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :

13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.

14 Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,

15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :

17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.

18 Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,

19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.

20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,

21 lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.

22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :

23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.

24 Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :

25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.

26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,

27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,

28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.

29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.

30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.

31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :

32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.

33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :

34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.

35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.

36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 617

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

617. "Et dixit mihi, Accipe et devora illum." - Quod significet ut legeret, periperet et exploraret Verbum quale est intra et quale est extra, constat ex significatione "Dixit mihi, Accipe libellum", quod sit facultas data percipiendi quale est Verbum, hoc est, qualis est intellectus Verbi nunc in ecclesia (de qua in articulo mox praecedente, n. 616); et ex significatione "devorare" seu comedere, quod sit conjungere et appropriare sibi; et quia Verbum conjungitur homini per lectionem et perceptionem, ideo hic per "devorare" seu cornedere significatur legere et percipere: quod etiam "devorare" hic significet explorare, est quia sequitur quod "libellus amaricaverit ventrem illius", et quod "in ore sentitus sit dulcis sicut mel", per quae exploratum est quale Verbum est quoad intellectum intra et quale est extra; intra significatur per "ventrem" et ejus americationem, et extra per "os" in quo sentitus dulcis sicut mel: ex his constare potest quod per "Dixit mihi, Accipe et devora libellum", significetur ut legeret, perciperet et exploraret Verbum quale est intra et quale est extra.

[2] Pluries in Verbo dicitur "edere" et "bibere"; et qui non aliquid de sensu spirituali novit, non aliter scire potest quam quod per illa significetur edere et bibere naturaliter; cum tamen per illa significatur nutrire se spiritualiter, proinde appropriare sibi bonum et verum; per "edere" appropriare sibi bonum, et per "bibere" appropriare sibi verum. Quisque scire potest qui credit quod Verbum etiam sit spirituale, quod nutritio spiritualis per "edere" et "bibere", sicut per "panem", "cibum", "vinum" et "potum", intelligatur; quae si non intelligerentur, foret Verbum mere naturale, et non simul spirituale, ita solum pro naturali homine et non pro spirituali, et minus pro angelis. Quod per "panem, "cibum", "vinum", et "potum", nutritio mentis in sensu spirituali intelligatur, supra passim ostensum est; et quoque quod Verbum ubivis sit spirituale, tametsi in sensu litterae naturale. Spiritualiter nutriri est instrui et imbui, proinde scire, intelligere et sapere; homo nisi hac nutritione simul cum nutritione corporis fruatur, non est homo sed est bestia; quae causa est quod illi qui omne jucundum ponunt in comessationibus et epulis, ac quotidie indulgent gulae, quoad spiritualia obesi sint, utcunque ratiocinari possunt de rebus mundi et corporis; unde post obitum ferinam potius quam humanam vitam agunt, nam loco intelligentiae et sapientiae est illis insania et stultitia. Haec dicta sunt, ut sciatur quod hic per "devorare" seu comedere "libellum", significetur legere, percipere et explorare Verbum; nam per "libellum", qui in manu angeli descendentis e caelo erat, intelligitur Verbum, ut supra dictum est. Praeterea nemo potest edere aut devorare aliquem libellum, sicut nec Verbum, naturaliter; ex quo etiam manifeste constare potest quod per "comedere" hic significetur spiritualiter nutriri.

[3] Quod per "comedere" et "bibere" in Verbo etiam significetur spiritualiter comedere et bibere, quod est instrui et per instructionem et vitam imbuere et appropriare sibi bonum et verum, proinde intelligentiam et sapientiam, constare potest ex sequentibus locis:

- Apud Jeremiam,

"Invenientur verba tua, ita ut comedam ea, et sit Verbum tuum mihi in gaudium et in laetitiam cordis mei" (15:16):

hic "comedere" manifeste pro spiritualiter comedere, quod est scire, percipere et sibi appropriare; nam dicitur, "ut comedam verba tua, et sit Verbum tuum mihi in gaudium et laetitiam cordis"; "verba" Dei significant praecepta seu Divina Vera. Hoc simile est cum illis quae Dominus dixit tentatori,

Quod homo non e pane solo vivat, "sed ex omni verbo quod exit ex ore Dei" (Matthaeus 4:3, 4; Luca 4:4; Deuteronomius 8:3);

tum,

"Ne Operemini cibum qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam" (Johannes 6:27);

simile etiam cum Domini verbis ad discipulos,

"Discipuli dicebant, Rabbi, ede; Ipse vero dixit, Cibum habeo quem edam, quem vos nescitis: dicebant discipuli ad se invicem, Num quis attulit Ipsi quod comederet? Dixit illis Jesus, Cibus meus est ut faciam voluntatem Ipsius qui misit Me, et perficiam Ipsius opus" (Johannes 4:31-34):

[4] ex his etiam patet quod "comedere" in sensu spirituali significet recipere voluntate et facere, unde conjunctio; nam Dominus per id quod fecerit Divinam voluntatem conjunxit Divinum quod in Ipso cum Humano suo, ita quod Divinum appropriavit suo Humano. Huc etiam referri potest

Quod Dominus cibaverit quinquiens mille viros praeter mulieres et pueros quinque panibus et duobus piscibus, et postquam comederant et saturati fuerant, sustulerint duodecim cophinos fragmentorum (Matthaeus 14:15-22; Johannes 6:5, 13, 23).

Et quod cibaverit quater mille homines ex septem panibus et paucis piscibus (Matthaeus 15:32, seq.):

hoc miraculum factum est quia Dominus prius illos docuerat, et quia illi doctrinam Ipsius receperunt et sibi appropriaverunt; hoc erat quod spiritualiter comederint; inde naturalis esus sequebatur, nempe e caelo influebat apud illos sicut manna apud filios Israelis, illis nescientibus; nam Domino volente vertitur cibus spiritualis, qui etiam realis cibus est sed modo pro spiritibus et angelis, in naturalem, similiter ut in mannam quovis mane.

[5] Simile significatur per "comedere panem in regno Dei apud Lucam,

"Dispono Vobis regnum, .... ut comedatis et bibatis super mensa mea in regno meo" (22:27, 29, 30):

hic quoque per "comedere" et "bibere" significatur spiritualiter comedere et bibere; quare per "comedere" ibi significatur a Domino recipere, percipere et appropriare sibi bonum caeli; et per "bibere" significatur recipere, percipere et appropriare sibi verum illius boni; iam "comedere" dicitur de bono quia "panis" significat bonum amoris, et "bibere" dicitur de vero quia "aqua" et "villum" significant verum illius boni. Simile significatur alibi apud Lucam,

"Beatus qui comedit panem in regno Dei" (14:15):

inde est, quod Dominus ibi assimilaverit regnum Dei

Magnae cenae, ad quam invitati non venerunt, sed solum qui e plateis introducti sunt (vers. 16-24).

[6] Esus spiritualis, ex quo nutritur anima, etiam significatur per "edere" in sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"si volueritis et auscultaveritis, bonum.. comedetis" (1:19):

per "bonum comedere" hic significatur bonum spirituale; quare dicitur, "Si volueritis et auscultaveritis", hoc est, Si feceritis: bonum spirituale enim datur, conjungitur et appropriatur homini, per velle ejus et inde facere ejus.

Apud Davidem,

"Beatus omnis timens Jehovae, qui ambulat in viis Ipsius; laborem manuum tuarum comedes, beatus tu et bonum tibi" (Psalmuss 128:1, 2):

per "comedere laborem manuum suarum" significatur bonum caeleste quod homo per vitam secundum Divina vera a Domino recipit, et quasi suo labore et studio sibi acquirit; quare dicitur quod is comedet "qui timet Jehovae et ambulat in viis Ipsius"; et postea, "Beatus tu et bonum tibi."

[7] Apud Esaiam,

"Dicite justo quod bonum, quia fructum operum suorum comedent" (3:10):

per "fructum operum comedere" simile significatur quod per "comedere laborem manuum suarum", de quo nunc supra.

Apud Ezechielem,

"Similam, mel et coleum comedisti; unde pulchra facta es valde, et prosperata usque ad regnum" (Ezech. 16:13 1 ):

haec de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia, hic Ecclesia Antiqua, quae in veris et in bono spirituali et simul naturali fuit; per "similam" significatur verum, per "mel" bonum naturale seu externi hominis, et per "oleum" bonum spirituale seu interni hominis; illorum receptio, perceptio et appropriatio significatur per "comedere similam, mel et oleum"; quod ex illis intelligens facta sit, significatur per "unde pulchra facta es valde admodum" ("pulchritudo" significat intelligentiam); quod inde ex illis facta sit ecclesia, significatur per "Prosperata es usque ad regnum" ("regnum" significat ecclesiam).

[8] Apud Esaiam,

"Ecce virgo concipiet et pariet Filium, et vocabit nomen Ipsius Deus nobiscum: butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligert bonum; nam antequam scit puer reprobare malum et eligere bonum, deseretur terra quam tu fastidis a coram duobus regibus ejus" (7:14-16):

quod "Filius" quem virgo concipiet et pariet, et cujus nomen vocabitur "Deus nobiscum", sit Dominus quoad Humanum, constat: appropriatio Divini Boni spiritualis et naturaiis quoad Humanum, intelligitur per "butyrum et mel comedet"; Divinum Bonum spirituale per "butyrum", et Divinum Bonum naturale per "mel", et appropriatio per "comedere": et quia tantum scitur reprobare malum et eligere bonum, quantum appropriatur Divinum Bonum spirituale et naturale, ideo dicitur, "ut sciat reprobare malum et eligere bonum": quod ecclesia deserta et vastata fuerit quoad omne bonum et verum per scientifica false applicata et per ratiocinia inde, significatur per quod "tunc deseretur terra quam fastidient a coram duobus regibus ejus"; "terra" significat ecclesiam, desertio et vastatio ejus intelligitur per quod "deseretur et fastidietur", et "duo reges", qui sunt rex Aegypti et rex Assyriae, significant scientifica male applicata et inde ratiocinia; "rex Aegypti" scientifica illa, et "rex Assyriae" ratiocinia inde. Quod illi reges intelligantur, patet a mox sequentibus in versu 17 et 18, ubi Aegyptus et Assyria nominantur; haec quoque sunt quae praecipue ecclesiam vastant. Quod Dominus in mundum venerit quando in ecclesia amplius non verum et bonum esset, ita quando non aliquod ecclesiae superesset, supra aliquoties dictum est.

[9] Apud eundem,

"Fiet... prae multitudine faciendi lac comedet quisque butyrum, nam butyrum et [mel] comedet omnis residuus in. . terra" (7:22):

haec de nova ecclesia a Domino instauranda; et per "butyrum et mel" significatur bonum spirituale et bonum naturale, et per "comedere" illa significatur appropriare sibi (ut supra); per "lac" significatur spirituale a caelesti, ex quo bona illa.

[10] Apud eundem,

"Heu omnis sitiens, ite ad aquas; et cui non argentum, ite, emite et comedite: et ite et emite sine argento et sine pretio vinum et lac: quare appenditis argentum pro eo quod non panis, et laborem vestrum pro eo quod non ad satietatem? Attendite attendendo 2 ad Me, et comedite bonum, ut delicietur in pinguedine anima vestra" (55:1, 2):

quod "comedere" hic significet appropriare sibi a Domino, manifeste patet; nam dicitur, "Omnis sitiens, ite ad aquas; et cui non argentum, ite, emite et comedite", per quae significatur quod omnis qui desideret verum, cui non verum prius, comparet et appropriet id sibi a Domino; "sitiens" significat desiderantem, "aqua" verum, "argentum" verum boni, ibi cui non est verum boni; "ire" est ad Dominum, "emere" significat comparare sibi, et "comedere" appropriare sibi: "ite, emite sine argento et sine pretio vinum et lac", significat ut absque propria intelligentia comparetur Divinum Verum spirituale et Divinum Verum naturale; "vinum" significat Divinum Verum spirituale, et "lac" Divinum Verum spirituale naturale: "quare appenditis argentum pro eo quod non panis, et laborem vestrum [pro eo] quod non ad satietatem?" significat quod irritum sit ex proprio comparare sibi bonum amoris, et ex proprio id quod animam nutrit; per "argentum" hic significatur verum ex proprio seu propria intelligentia, similiter per "laborem"; per "panem" bonum amoris, per "satietatem" id quod nutrit animam, hic quod non nutrit: "attendite attendendo ad Me" significat quod illa solum a Domino; "et comedite bonum, ut delicietur in pinguedine anima vestra", significat ut approprient sibi bonum caeleste, ex quo omne jucundum vitae; "deliciari in pinguedine" significat jucundari ex bono, et "anima" significat vitam.

[11] Apud eundem,

"Habitantibus coram Jehovah erit mercatura" Tyri "ad comedendum ad satietatem, et tegenti se antiquo" (23:18):

per "mercaturam Tyri" significantur cognitiones boni et veri omnis generis; "habitare coram Jehovah" significat vivere a Domino, "comedere ad satietatem" significat cognitiones boni recipere, percipere et appropriare sibi quantum satis ad nutritionem animae: "tegere se antiquo" significat cognitiones genuini veri imbuere; "tegere" enim praedicatur de veris, quia "vestes" significant vera induentia bonum, et "antiquum" dicitur de genuino, quoniam genuina vera erant apud antiquos. Simile significatur apud Mosen,

Quod ederent ad satietatem, et quod ederent vetus vetustum (Leviticus 26:5, 10);

apud eundem,

Comedes et satiaberis in terra bona (Deuteronomius 11:15);

Tum quod ederent et non satiarentur (Leviticus 26:26);

[12] apud Esaiam,

"Aedificabunt domus et inhabitabu1t, et plantabunt "ineas et comedent fructum earum; non aedificabunt ut alius inhabitet, non plantabunt ut alius comedat" (65:21, 22):

quisque scit quid in sensu litterae per illa verba significatur; sed quia Verbum in sinu suo est spirituale, etiam per illa intelliguntur spiritualia, nempe talia quae caeli et ecclesiae sunt, nam haec sunt spiritualia: per "aedificare domos et inhabitare" significatur interiora mentis implere bonis caeli et ecclesiae, et per id frui vita caelesti; "domus" significant interiora mentis, et "inhabitare" significat vitam caelestem inde: per "plantare vineas et comedere fructum earum" significatur ditare se veris spiritualibus, et appropriare sibi bona inde; "vineae" sunt vera spiritualia, "fructus" sunt bona inde, et "comedere" est recipere, percipere et appropriare ~ibi; nam omne bonum appropriatur homini per vera, nempe per vitam secundum illa: ex dictis nunc patet quid significatur per "non aedificabunt ut alius inhabitet, non plantabunt ut alius comedat"; "alius" significat falsum et malum destruens verum et bonum, nam cum vera et bona pereunt apud hominem, intrant falsa et mala.

Apud Jeremiam,

"Aedificate domos et inhabitate, et plantate hortos et comedite fructum eorum" (29:5, 28);

haec similiter intelligenda sunt sicut illa quae nunc explicata sunt.

[13] Apud Mosen,

Dabuntur in terra urbes magnae et bonae quas non aedificaverunt, domus plenae omni bono quas non impleverunt, cisternae effossae quas non effodervnt, vineae et oliveta quae non plantaverunt, edent ad satietatem (Deutr. 6 [10,] 11):

haec naturalis homo non aliter intelligit quam secundum sensum litterae; sed si non spiritualis sensus singulis inesset, foret Verbum mere naturale et non spirituale, et sic crederetur quod foret modo opulentia et abundantia mundana quae spondetur illis qui secundum Divina praecepta vivunt; sed quid homini si lucraretur universum mundum, et jacturam animae faceret? videlicet quid homini si domus ei darentur plenae omni bono, similiter cisternae, et si ei vineae et oliveta, et ex illis ederet ad satietatem? Sed hae opes recellsitae sunt opes mundanae per quas intelliguntur opes spirituales, ex quibus homini vita aeterna; per "urbes magnas et bonas" quae dabuntur, significantur doctrinalia ex genuinis bollis et veris; per "domus plenas omni bono" significantur interiora mentis plena am ore et sapientia; per "cisternas effossas" significantur interiora mentis naturalis plena cognitionibus boni et veri; per "vineas et oliveta" significantur omnia ecclesiae, tam vera quam bona ejus; ("vinea" est ecclesia quoad verum, et "olivetum" ecclesia quoad bonum, nam "vinum" significat verum, et "oleum" bonum;) "edere ad satietatem" significat receptionem, perceptionem et appropriationem plenariam.

[14] Apud Esaiam,

Deliciabitur in Jehovah, "et equitare te faciam super excelsa terrae, et cibabo te hereditate Jacobi" (58:14):

per "equitare facere super excelsa terrae" significatur dare intellectum veritatum superiorum seu interiorum de rebus ecclesiae et caeli: et per "cibare hereditate Jacobi" significatur donare omnibus caeli et ecclesiae; per "hereditatem Jacobi" intelligitur terra Canaan, et per illam terram significatur ecclesia, et in superiori sensu caelum.

[15] Quoniam "comedere" significat appropriare sibi, constare potest quid significatur per

Comedere ex arbore vitae quae in medio Paradisi (Apocalypsis 2:7);

quod nempe sit appropriare sibi vitam caelestem: tum quid significatur per "comedere ex arbore scientiae" in Genesi,

"Praecepit Jehovah Deus homini, dicendo, De omni arbore horti comedendo comedes, at de arbore scientiae boni et mali, de hac non comedes, quia quo die comederis de ea, moriendo moriemini" (2:16, 17):

per "arborem scientiae boni et mali" significatur scientia rerum naturalium, per quam non licet intrare in caelestia et spiritualia quae caeli et ecclesiae sunt, proinde a naturali homine in spiritualem; quae via inversa est, et sic non ducit ad sapientiam, sed destruit illam. Per "Adamum et ejus uxorem" intelligitur Ecclesia Antiquissima, quae fuit ecclesia caelestis. Homines illius ecclesiae, quia in amore in Dominum fuerunt, habuerunt Divina Vera sibi inscripta, et inde ex influxu noverunt correspondentia in naturali homine, quae vocantur scientifica; verbo, erat apud illos influxus spiritualis, ita a spirituali mente in naturalem, et sic in illa quae ibi, quae viderunt qualia erant sicut in speculo ex correspondentia.

[16] Spiritualia apud illos prorsus distincta erant a naturalibus; spiritualia residebant in mente eorum spirituali, et naturalia in mente eorum naturali, et inde non aliquid spirituale immerserunt menti naturali, ut solent spirituales naturales homines: quapropter si spiritualia tradidissent memoriae naturali, et eo modo appropriavissent sibi illa, periisset insitum quod apud illos, et cepissent ex naturali homine ratiocinari de spiritualibus, et inde concludere illa, quod nusquam faciunt; id etiam foret ex propria intelligentia velle sapere, et non ex Divina, ut prius, et per id exstinxissent omnem vitam suam caelestem, ac cepissent naturales ideas etiam de spiritualibus. Hoc itaque significatur per quod "non comederent ex arbore scientiae boni et mali", et si comedissent, quod "moriendo morirentur." Similis res cum antiquissimis illis, qui per "Adamum" intelliguntur, fuit, quae cum illis qui in regno caelesti Domini sunt; hi si naturalem hominem et ejus memoriam imbuunt cognitionibus veri et boni spiritualis, et ex illis volunt sapere, fiunt stupidi; cum tamen sunt omnium sapientissimi in caelo. (sed de his videantur plura in opere De Caelo et Inferno 20-28, ubi actum est De Binis Regnis, caelesti et spiritual, in quae Caelum in communi distinctum est.)

[17] Apud Davidem,

"Qui comedit meum panem, sustulit super Me calcaneum suum" (Psalmuss 41:10 [B.A. 9]):

haec dicta sunt de Judaeis, apud quos erant Divina vera, quia habebant Verbum, ut constare potest apud Johannem (13:18), ubi illa verba Judaeis applicata sunt; quare per "comedere panem" Domini significatur appropriatio Divini Veri; ibi communicatio ejus, quia id eis non potuit appropriari: "panis" significat Verbum, ex quo nutritio spiritualis: "tollere calcaneum super Ipsum" significat pervertere sensum litterae Verbi usque ad negationem Domini et ad falsificationem omnis veri: nam Divinum Verum sistitur in imagine sicut Homo; unde caelum in toto complexu vocatur Maximus Homo, et correspondet omnibus hominis, caelum enim formatum est secundum Divinum Verum procedens a Domino; et quia Verbum est Divinum Verum, ideo etiam hoc coram Domino est in imagine sicut Divinus Homo; ideo ultimus ejus sensus, qui est mere sensus litterae, correspondet calcaneo: perversio Verbi seu Divini Veri per applicationem sensus litterae ad falsitates, quales fuerunt traditiones Judaeorum, significatur per "tollere super Dominum calcaneum." Quod universum caelum sit in imagine sicut Homo, et quod inde correspondeat omnibus hominis, et quod caelum tale sit quia creatum et formatum est a Domino per Divinum Verum procedens ab Ipso, quod est Verbum ex quo omnia facta sunt (Johannes 1:1-3), videatur in opere De Caelo et Inferno, (n. 59-102, tum n. 200-212).

[18] Apud Lucam,

"Incipient dicere, Edimus coram Te, et bibimus coram Te, et in plateis nostris docuisti; sed dicet Non novi vos unde estis; discedite... operarii iniquitatis" (13:26, 27):

quod dicturi sint, quando sistentur ad judicium, quod "ederint" et quod "biberint" coram Domino, significat quod legerint Verbum et hauserint cognitiones boni et veri inde, putantes quod ex eo salvarentur; quare sequitur, "In plateis nostris docuisti", per quod significatur quod instructi fuerint in veris ex Verbo, ita a Domino: sed quod legere Verbum, ac instrui ex illo, nihil faciat ad salutem nisi simul vivatur secundum illud, significatur per responsum, quod dicet "Non novi vos unde estis; discedite a Me, operarii iniquitatis"; nihil enim facit ad salutem ditare memoriam ex Verbo, et ex doctrinalibus ecclesiae, nisi illa mandentur vitae.

[19] Apud Matthaeum,

Dixit Rex iis a dextris, "Esurivi et dedistis Mihi quod ederem, sitivi et potastis Me." .... Et illis a sinistris, "Esurivi et non dedistis Mihi quod ederem, sitivi et non potastis Me" (25:35, 42):

per haec quoque spiritualis esuritio et sitis, tum spiritualis esus et potus significatur; spiritualis esuritio et sitis est affectio et desiderium ad bonum et verum, ac spiritualis esus et potus est instructio, receptio et appropriatio. De Domino ibi dicitur quod esuriat et sitiat, quia ex Divino Amore desiderat omnium salutem; et de homine, quod dederint quod ederet, et quod potaverint Ipsum, quod fit quando ex affectione a Domino recipiunt et percipiunt bonum et verum, et illa sibi per vitam appropriant. Similiter dicetur de homine qui ex corde amat hominem instruere, et vult salvationem ejus; est itaque charitas, seu affectio veri spiritualis, quae per illa verba et reliqua etiam describitur.

[20] Ex dictis nunc constare potest quid in spirituali sensu per comedere panem et bibere vinum in Sacra Cena, Matthaeus 26:26; Marcus 14:22, significatur; ubi etiam dicitur quod "panis sit corpus Ipsius", et "vinum, sanguis"; quod per "panem" ibi significetur bonum amoris, et. per "vinum" verum ex illo bono, quod etiam est bonum fidei, et quod simile per "carnem et Sanguinem", tum quod per "manducationem" significetur appropriatio et conjunctio cum Domino, constare potest ex illis quae in Doctrina Novae Hierosolymae (n.210-222) dicta et ostensa sunt. Quod talia significentur per "panem et vinum", perque "corpus et sanguinem", tum per "manducationem", adhuc evidentius constare potest ex Domini verbis apud Johannem,

"Patres 3 vestri comederunt mannam in deserto, et mortui sunt. Hic est panis qui e caelo descendit;.... si quis comederit ex hoc pane, vivet in saeculum; panis vero quem Ego dabo caro mea est, quam Ego dabo pro mundi vita. .... Amen dico vobis, nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis; qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et resuscitabo eum extremo die: .... qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in Me manet et Ego in illo. .... Hic est panis qui e caelo descendit; .... qui manducat hunc panem, vivet in aeternum (6:49-58):

quod non caro nec sanguis, tum non panis nec vinum, hic intelligatur, sed Divinum procedens a Domino, nullus non, qui facultate interius cogitandi gaudet, videre potest; est enim Divinum procedens, quod est Divinum Bonum et Divinum Verum, quae homini dant vitam aeternam, ac faciunt ut Dominus in homine et homo in Domino maneat, quoniam Dominus in homine est in suo Divino, et non in proprio hominis; hoc enim non est nisi quam malum; et Dominus in homine est, et homo in Domino, quando Divinum procedens per justam receptionem appropriatur homini: ipsa appropriatio significatur per "manducationem"; Divinum Bonum procedens, per "carnem" et per "panem"; et Divinum Verum procedens, per "sanguinem" et per "vinum": similiter quod in sacrificiis, in quibus "caro" et "mincha", quae erat panis, significabant bonum amoris; ac "sanguis" et "vinum", quod erat libamen, significabant verum ex illo bono; utrumque a Domino. Quoniam per "carnem" et "panem" significatur Divillum Bonum procedens, ac per "sanguinem" et "villum" Divinum Verum procedens, ideo per "carnem" et "panem" intelligitur Ipse Dominus quoad Divinum Bonum, ac per "Sanguinem" et "vinum" Ipse Dominus quoad Divinum Verum: quod Ipse Dominus intelligatur per illa, est quia Divinum procedens est Ipse Dominus in caelo et in ecclesia; quare dicit Dominus de Se, "Hic est panis qui e caelo descendit"; tum, "Qui comedit et bibit illa, in Me manet et Ego in illo."

[21] Quoniam "panis" significat Dominum quoad Divinum Bonum, et "comedere" illum significat appropriationem et conjunctionem, ideo

Cum Dominus Se coram discipulis post mortem manifestavit, quando panem fregit et dedit illis, "aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt Ipsum" (Luca 24:30, 31):

ex eo etiam patet quod "comedere panem" datum a Domino significet conjunctionem cum Ipso; ex qua illustrati cognoverunt Ipsum; nam "oculi" in Verbo correspondent intellectui, et inde significant illum; et hic est qui illustratur, et inde "oculi aperiuntur": per "frangere panem" in Verbo significatur communicare suum bonum cum altero.

[22] Quod Dominus cum publicanis et peccatoribus comederit,

De quo Judaei murmurabant et scandalizabantur (Marcus 2:15, 16; Luca 5:29, 30; 7:33-35),

est quia gentes, quae intelliguntur per "publicanos et peccatores", receperunt Dominum, hauserunt praecepta Ipsius, et vixerunt secundum illa; per quae Dominus appropriavit illis bona caeli, quod in sensu spirituali significatur per "comedere cum illis."

[23] Quoniam per "comedere" significabatur appropriari, ideo concessum est filiis Israelis comedere ex sanctificatis, seu ex sacrificiis; nam per "sacrificia" significabantur Divina caelestia et spiritualia, et inde per "comessationem" ex illis significabatur appropriatio illorum; et quia appropriatio sanctorum significabatur per comessationem illam, ideo plures leges latae sunt, quinam et ubinam comederent, et ex quibus sacrificiis; sic

Quid Aharon et filii ejus ex sacrificiis acciperent et comederent (Exodus 29:31-33; Leviticus 6:9-1116-18] ; cap. 7:6, 7; 8:31-33; 10:13-15);

Quod illi panes propositionis comederent in loco sancto (Leviticus 24:5 [ -9]);

Quod filia sacerdotis nupta alienigenae non comederet ex sanctificatis; sed filia sacerdotis vidua aut repudiata, cui non proles, reversa ad domum patris comederet (Leviticus 22:12, 13);

Quinam ex populo comederent (Numeri 18:10, 11, 13, 19);

Quod alienus, inquilinus, mercenarius sacerdotis, non comederent ex illis, sed quod emptus argento comederet (Leviticus 22:10-12);

Quod immundus non comederet (Leviticus 7:19-21; 21:16 ad fin. ; cap. 22:2-8);

Quod nihil ederent ex holocaustis, sed quod ex sacrificiis eucharisticis ederent et laetarentur coram Jehovah (Deuteronomius 12:27; 27:7).

In his et in pluribus aliis statutis et legibus de comessatione ex sanctificatis, continentur arcana appropriationis Divini Boni et Divini Veri, et inde conjunctionis cum Domino; sed singula evolvere, non hujus loci est; modo ex allatis sciatur quod "comedere" significet appropriari et conjungi. Quare etiam

Cum filii Israelis conjuncti fuerunt Domino per sanguinem foederis, et postquam Moses legerat Librum Legis coram illis, et mox viderunt Deum Israelis, dicitur quod comederint et biberint (Exodus 24:6-11).

[24] Quod "comedere carnem et bibere sanguinem" significet appropriationem spiritualis boni et veri, constare potest apud Ezechielem,

"Sic dixit Dominus Jehovih, .... Congregate vos a circuitu super sacrificium meum quod Ego sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem et bibatis sanguinem, carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis;.... et comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sanguinem ad ebrietatem, de sacrificio meo quod sacrifico vobis: satiabimini super mensa mea equo et curru, forti et omni viro belli.... : sic dabo gloriam meam inter gentes" (39:17-21):

agitur ibi de convocatione omnium ad regnum Domini, et in specie de instauratione ecclesiae apud gentes; nam dicitur, "Sic dabo gloriam meam inter gentes" per "comedere carnem et bibere sanguinem" intelligitur quod appropriarent sibi Divinum Bonum et Divinum Verum; "caro" significat bonum amoris, et "sanguis" verum illius bolli: per "fortes" seu boves significantur affectiones boni, per "principes terrae" affectiones veri: plenaria fruitio eorum significatur per "comedere adipem ad satietatem, et bibere sanguinem ad ebrietatem"; per "adipem" significantur interiora bona, et per "Sanguinem" interiora vera, quae manifestata sunt a Domino quando in mundu1n venit, et appropriata illis qui Ipsum receperunt:

[25] ante adventum Ipsius in mundum prohibitum fuit edere adipem et bibere sanguinem, ex causa quia filii Israelis solum in externis fuerunt; erant naturales sensuales homines, et prorsus non in internis seu spiritualibus; quare si licuisset eis edere adipem et sanguinem, per quae significabatur appropriare sibi interiora bona et vera, profanavissent illa; ideo per "comedere" illa significabatur profanatio: similia significantur per "satiari super mensa" Domini "equo, curru, forti et omni viro belli": per "equum" significatur intellectus Verbi, per "currum" doctrina ex Verbo, per "fortem et virum belli" bonum et verum pugnans cum malo et falso et destruens illa; per "montes Israelis", super quibus comederent, significatur ecclesia spiritualis, in qua bonum charitatis est eSsentiale. Ex his manifeste patet quod per "comedere" significetur appropriare sibi; ac quod per "carnem", "sanguinem", "fortem", "principes terrae" "equum", "currum", "virum belli", significentur spiritualia quae approprianda; et nequaquam naturalia, nam naturaliter illa edere foret nefarium et diabolicum. Similia significantur per

Comedere carnes regum, chiliarchorum, equorum, et sedentium super illis, liberorum et servorum (Apoc. 19:18 4 ).

[26] Quoniam pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque "comedere" et "bibere"; et in eo sensu significant appropriare sibi malum et falsum, et inde conjungi inferno; ut constare potest ex sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Vocabit Dominus Jehovih in die illo ad fletum et ad planctum, et ad calvitiem et ad induendum saccum; ecce laetitia et gaudium occidere bovem et mactare pecudem, comedere carnem et bibere vinum; comedendum et bibendum est, cras enim moriemur" (22:12, 13):

vastatio ecclesiae, et lamentatio super ea, describitur per "vocari in die illo ad fletum, planctum, calvitiem et induitionem sacci"; lamentatio quod verum deperditum sit significatur per "fletum", quod bonum per "planctum", quod omnis affectio boni per "calvitiem", quod affectio veri per "saccum": per "occidere bovem et mactare pecudem" significatur exstinguere bonum naturale et bonum spirituale: per "comedere carnem et bibere vinum" significatur appropriare sibi malum et falsum; "caro" hic significat malum, "vinum" falsum mali, ac "comedere et bibere" illa appropriare sibi.

[27] Apud Ezechielem,

Dictum est Prophetae ut comederet cibum pondere et cum sollicitudine, et quod biberet aquam in mensura et cum stupore; et quod comederet placentam hordeorum factam cum stercore: quod sic comedent filii Israelis panem suum immundum inter gentes quo depellentur, et carebunt pane et aqua, et desolabuntur vir et frater ejus, et contabescent propter iniquitatem (4:10-17):

per haec apud Prophetam repraesentabatur adulteratio Divini Veri seu Verbi apud gentem Judaicam: "placenta hordeorum facta cum stercore" significat adulterationem illam, "placenta hordeorum" bonum et verum naturale, quale Verbum est in sensu litterae, "stercus" malum infernale; quare dicitur quod "filii Israelis sic comedent panem suum immundum"; "panis immundus" significat bonum conspurcatum malo, seu adulteratum: quod "carituri pane et aqua inter gentes quo depellentur", significat quod non illis bonum et verum amplius, quia in malis et falsis; "gentes" significant mala et falsa, "depelli" illuc est tradi illis: per "virum et fratrem", qui desolabuntur, significatur fides et charitas; "vir" significat verum fidei, et "frater" bonum charitatis, et "desolari" plenariam exstinctionem utriusque: quoniam illa significantur per "comedere panem et bibere aquam", ideo dicitur quod "contabescent propter iniquitatem"; "contabescere" dicitur de vita spirituali quando perit.

[28] Quia "bestiae" significant affectiones, quaedam affectiones bonas et quaedam affectiones malas, ideo leges latae sunt pro filiis Israelis, apud quos erat ecclesia repraesentativa, quaenam bestiae comederentur, et quaenam non comederentur (Leviticus 11:1 ad fin. ); per quae significabatur quaenam bestiae repraesentabant affectiones bonas quae appropriarentur, et quaenam malas quae non appropriarentur, quoniam affectiones bonae mundum reddunt hominem, at affectiones malae immundum. Omnia quae in eo capite sunt, quoad singulas bestias et aves, et quoad illarum ungulas, pedes et rumen, per quae distinguuntur munda ab immundis, significativa sunt.

[29]); per haec describitur exstinctio boni per falsum, ac veri per malum; exstinctio omnis boni et veri, utcunque inquiruntur, significatur per "Si deciderit ad dextram, esuriet tamen et si comederit ad sinistram, non saturabuntur"; " 5 caedere" et "comedere" ad illas est inquirere, "esurire et non saturari" est non inveniri, et si invenitur usque non posse recipi; "vir carnem brachii sui comedent" significat quod falsum consumet bonum ac malum verum in naturali homine; "Menascheh Ephraimum et Ephraimus Menaschen", significat quod voluntas mali consumet intellectum veri, et quod intellectus falsi conSumet voluntatem boni. (Sed haec videantur etiam supra, n.386 [b] et 600 [b] , explicata.)

[30] Consumptio omnis veri et boni etiam significatur

Per quod ederent carnem filiorum et filiarum (Leviticus 26:29);

Tum per quod "patres comedent filios..., et filii comedent patres" (Ezechiel 5:10):

"patres" significant bona ecclesiae, et in opposito sensu mala ejus; "filii" vera ecclesiae, et in opposito sensu falsa ejus; et "filiae" affectiones veri et boni, et in opposito sensu cupiditates falsi et mali: consumptio et exstinctio eorum mutua significatur per "comedere" illos. Exinde patet quod haec aliter quam secundum litteram intelligenda sint.

[31] Apud Matthaeum,

In consummatione saeculi erit sicut ante diluvium, "edentes et bibentes, contrahentes matrimonium et nuptui dantes" (24:38; Luc. 17:26-28 6 ):

per "edere et bibere", perque "contrahere matrimonium et nuptui dare", hic non intelligitur edere et bibere, nec contrahere matrimonium et nuptui dare; sed per "edere" significatur appropriare sibi malum, per "bibere" appropriare sibi falsum, per "contrahere matrimonium et nuptui dare" significatur conjungere falsum malo et malum falso; nam agitur ibi de statu ecclesiae quando instat ultimum judicium, hoc enim significatur per "consummationem saeculi": quod tunc esuri et bibituri sint tam boni quam mali, quia in edere et bibere nihil mali inest, patet; et quoque quod similiter fecerint ante diluvium, et quod ideo non perierint, sed quod malum et falSum Sibi appropriaverint, et quod illa apud se conjunxerint; haec itaque sunt quae ibi per "edere et bibere", perque "contrahere matrimonium et nuptui dare", significantur.

[32] Apud Lucam,

Dives dixit animae suae, "Anima, habes multa bona reposita in annos multos; requiesce, ede, bibe" (12:19);

apud eundem,

"Si dixerit servus corde suo, Moratur Dominus venire, et coeperit verberare servos..., edere, bibere, inebriari.... ." (12:45):

tum per "comessationem" et "ebrietatem", apud eundem,

Jesus dixit, "Cavete vobis, ne graventur corda vestra comessatione et ebrietate" (21:34):

apparet sicut per "edere et bibere", et per "comessationem", bin illis locis intelligatur luxuria et intemperantia, quales sunt illis qui solum genio indulgent; verum is sensus est sensus naturalis litteralis istorum verborum, at sensus spiritualis illorum est appropriare sibi malum et falsum; ut constare potest ex locis supra allatis, ubi "edere" et "bibere" talia significant; et ex eo, quod Verbum in littera sit naturale, ac interius spirituale, hoc pro angelis, et illud pro hominibus.

[33] Praeter haec loca e Verbo etiam perplura alia possunt adduci, testantia et confirmantia quod "comedere" significet recipere, percipere et appropriare sibi talia quibus nutritur anima; "edere" enim spiritualiter non aliud est quam imbuere mentem suo victu, qui est velle scire, intelligere et sapere talia quae vitae aeternae sunt: quod "comedere" illa significet, constare etiam pot est ex significatione "panis" et "cibi", tum ex significatione "famis" et "esuritionis", ut et "vini" et "aquae", de quibus supra in suis locis actum est. Quoniam "comedere" significat percipere quale est, et hoc percipitur per saporem, inde ex correspondentia est quod in linguis humanis "sapor" et "sapere" etiam praedicetur de perceptione rei; unde quoque dicitur "sapientia."

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232