Bible

 

Leviticus 8

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :

3 et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.

4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,

5 ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.

6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,

7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,

8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.

9 Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.

11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.

12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :

13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.

14 Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,

15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :

17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.

18 Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,

19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.

20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,

21 lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.

22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :

23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.

24 Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :

25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.

26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,

27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,

28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.

29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.

30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.

31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :

32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.

33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :

34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.

35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.

36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 316

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

316. "Habentem cornua septem." - Quod significet cui omnipotentia, constat ex significatione " 1 cornus", quod sit potentia veri contra falsum, at cum de Domino, quod sit omnis potentia seu omnipotentia; quod Agnus visus sit habere cornua numero "septem", erat quia per "septem" significantur omnia, et praedicantur de sancto (videatur supra, n. 257).

Quod "cornu" et "cornua" significent potentiam, est quia potentia animalium cornutorum, ut boum, arietum, hircorum, et aliorum, in cornibus consistit.

Quod "cornu" seu "cornua" significent potentiam veri contra falsum, ac in supremo sensu, ubi de Domino, omnipotentiam, ac in opposito sensu potentiam falsi contra verum, constat ex pluribus locis in Verbo; et quia inde patet quid significant "cornua" in Verbo, quorum mentio toties fit apud Danielem, et quoque in Apocalypsi, et quia adhuc in usu sunt in coronatione regum, velim illa in medium afferre:-

[2] Apud Ezechielem,

"In die illo crescere faciam cornu domui Israelis, et tibi dabo apertionem oris in medio eorum, ut cognoscant quod Ego Jehovah" (29:21);

"crescere faciam cornu domui Israelis", significat verum in abundantia; "domus Israelis" est ecclesia; quia id significatur per "cornu" et ejus crescentiam, ideo etiam dicitur, "Et tibi dabo apertionem oris", per quod intelligitur praedicatio veri.

[3] In Libro Primo Samuelis,

"Exaltavit se cornu in Jehovah, dilatatum est os meum contra inimico meos, quia laetata sum in salute tua. .... Dabit robur 2 Regi suo, et exaltabit cornu Uncti sui" (2:1, 10);

propheticum Channae: per "Exaltavit se cornu in Jehovah" significatur quod illam impleverit Divinum Verum, et id potens reddiderit contra falsa: et quia id significatur, ideo dicitur "Dilatatum est os meum contra inimicos meos"; "dilatatio oris" est praedicatio veri cum potentia, et "inimici" sunt falsa quae Divinum Verum dispergunt: per "dabit robur 3 Regi suo, et exaltabit cornu Uncti sui", significatur omnipotentia Domini ex Divino Bono per Divinum Verum, nam "robur" in Verbo dicitur de potentia boni, et "cornu" de potentia veri, et "Unctus Jehovae" est Dominus quoad Divinum Humanum cui omnipotentia (videatur n. 3008, 3009, 9954).

[4] Apud Davidem,

Jehovah "exaltavit cornu populi sui, laudem omnibus sanctis suis, filiis Israelis, populo propinquo suo" (Psalmuss 148:14);

per "Exaltavit cornu populi sui", significatur quod impleverit Divinis veris: quare dicitur, "laudem sanctis suis, filiis Israelis, et populo propinquo suo"; "sancti" enim dicuntur qui in Divinis veris sunt, quoniam Divinum Verum est quod vocatur "sanctum" (videatur supra, n. 204); "Israel" est ecclesia quae in veris, "filii ejus" sunt vera, ac "populus" etiam praedicatur de illis qui in veris sunt, et "propinquus" dicitur qui per illa conjunctus est Domino.

[5] Apud eundem,

"Jehovah Deus Zebaoth, .... decus fortitudinis eorum Tu, et per beneplacitum tuum exaltabis cornu nostrum" (8, 17]);

"exaltare cornu" etiam hic significat implere Divino Vero et per id potentia facere contra falsa; quare dicitur, "Jehovah Deus Zebaoth, ... decus fortitudinis eorum Tu"; "decus" etiam in Verbo dicitur de ecclesia et de doctrina veri ibi.

[6] Apud eundem,

"Bonus vir miserans et mutuo dans;.... justitia ejus stat in perpetuum, cornu ejus exaltabitur cum gloria" (Psalmuss 112:5, 9);

quod "cornu" significet Divinum Verum, patet ex eo, quod dicatur "Justitia ejus stat in perpetuum, et cornu ejus exaltabitur cum gloria"; "justitia" in Verbo dicitur de bono, quare "cornu" de vero, nam in singulis Verbi est conjugium boni et veri; etiam "gloria" significat Divinum Verum.

[7] Apud Habakuk,

"Splendor" Jehovae Dei "sicut lux erit, cornua e manu Ipsius Ipsi, et ibi occultatio roboris Ipsius" (3:4);

quia "cornua" significant Divinum Verum cum potentia, ideo dicitur "Splendor" Jehovae Dei "sicut lux, et in cornibus occultatio roboris Ipsius"; per "splendorem" Jehovae et "lucem" significatur Divinum Verum; et per "occultationem roboris Ipsius in cornibus" significatur omnipotentia Divini Boni per Divinum Verum, nam omnis potentia boni est per verum, et in Divino Vero latet omnipotentia quae est Divini Boni.

[8] Apud Davidem,

"Inveni Davidem servum meum, oleo sanctitatis unxi eum, cum quo manus mea firma erit, et brachium meum corroborabit Eum:.... veritas et misericordia mea cum Illo et in nomine meo exaltabitur cornu Ejus " (Psalmuss 89:21, 22, 25 [B.A. 20, 21, 24]);

per "Davidem" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum (videatur supra, n. 205); et per "exaltabitur cornu Ipsius" intelligitur Ipsius Divina potentia quae Ipsi est per Divinum Verum ex Divino Bono; quare dicitur, "Veritas et misericordia mea cum Illo"; "misericordia" in Verbo, cum de Jehovah seu Domino, significat Divinum Bonum Divini Amoris: quia per "Davidem" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum procedens ex Divino Humano Ipsius, ideo dicitur, "David servus meus"; per "servum" in Verbo non intelligitur servus in communi sensu, sed quicquid inservit, ac praedicatur de Vero quia inservit bono ad usum, hic ad potentiam.

[9] Apud eundem,

"Germinare faciam cornu Davidi, disponam lucernam Uncto meo" (Psalmuss 132:17);

etiam hic per "Davidem" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, et quoque per "Unctum"; per "germinare facere cornu Ipsi", significatur multiplicatio Divini Veri in caelis et in terris ab Ipso; quapropter etiam dicitur", Disponam lucernam Uncto meo", per quod simile intelligitur: quod Dominus quoad Divinum Verum procedens ex Divino Bono Ipsius dicatur "Lucerna", videatur supra (n. 62).

[10] Apud eundem,

"Jehovah robur meum, .... petra mea, propugnaculum meum, .... Deus rupes mea in qua confido, scutum meum et cornu salutis meae" (Psalmuss 18:2, 3 [B.A. 1, 2] ; 2 Sam. 22 [2,] 3);

"robur" et "petra", cum de Jehovah seu Domino, ut hic, significant omnipotentiam; "propugnaculum" et "rupes" in qua confidit, significant tutelam; "scutum" et "cornu salutis" significant salvationem inde: "robur", "propugnaculum" et "scutum" in Verbo praedicantur de Divino Bono; "petra", "rupes" et "cornu" praedicantur de Divino Vero; inde per illa significatur omnipotentia, tutela et salvatio quae sunt Divino Bono per Divinum Verum.

[11] Apud Lucam,

"Benedictus" Dominus Deus Israelis, quod inviserit et redemerit populum suum, et erexerit cornu salutis in domo Davidis.... ; ut servaret nos ex inimicis nostris" (1:68, 69, 71 4 );

propheticum Zachariae de Domino et Ipsius adventu: "cornu salutis in domo Davidis" significat omnipotentiam salvandi per Divinum Verum ex Divino Bono; "cornu" est illa omnipotentia, "domus Davidis" est ecclesia Domini: "inimici", ex quibus servaret, sunt falsa mali; sunt enim haec inimici ex quibus Dominus servat illos qui Ipsum recipiunt; quod non alii inimici fuerint a quibus Dominus servavit illos qui ibi intelliguntur per populum Ipsius, notum est.

[12] Apud Micham,

"Surge et tritura, filia Zionis, quia cornu tuum faciam ferrum, et ungulas tuas faciam aes, ut comminuas populos multos" (4:13):

"Surge et tritura, filia Zionis", significat dissipationem mali apud illos qui ab ecclesia ("triturare" est dissipare, et "filia Zionis" est ecclesia quae in affectione boni); "cornu tuum faciam ferrum", significat Divinum Verum validum et potens: simile significat "ungulas tuas faciam aes"; "ungulae" sunt vera in ultimis: "ut comminuas populos multos", significat ut dispergas falsa, "populi" enim praedicantur de veris, et in opposito sensu de falsis.

[13] Apud Sachariam,

"Vidi et ecce quatuor cornua, .... quae disperserunt Jehudam, Israelem et Hierosolymam. Ostendit mihi...quatuor fabros, ...et dixit, Ista cornua quae disperserunt Jehudam, sicut vir non tollit caput suum, venerunt hi ad terrendum illos, ad dejiciendum cornua gentium, attollentium cornu contra terram Jehudae, ad dispergendum eam" (2:1-4 [B.A. 1:18-21]);

describitur per illa vastatio ecclesiae, et dein restauratio ejus: per "Jehudam, Israelem et Hierosolymam" significatur ecclesia et ejus doctrina; "cornua" quae disperserunt illos, significant falsa mali quae ecclesiam vastarunt; "fabri" significant similia quae ferrum, nempe verum in ultimis quod validum et potens, ita similia quae "cornu ferreum"; quare dicitur de illis, "Venerunt hi...ad dejiciendum cornua gentium, attollentium cornu contra terram Jehudae"; "cornua gentium" sunt falsa mali quae vastarunt ecclesiam, quae dissipanda sunt ut restauretur.

[14] In Threnis,

"Dominus.... destruxit in excandescentia sua munimenta filiae Jehudae, projecit in terram, profanavit regnum et principes ejus, abscidit in excandescentia irae omne cornu Israelis" (Threnis 2:2, 3);

agitur ibi de vastatione ecclesiae totali: ultimum tempus quando devastata est, significatur per "excandescentiam irae Domini"; et vastatio ejus totalis describitur per quod "destruxerit munimenta filiae Jehudae, projecerit in terram, profanaverit regnum et principes ejus"; "filia Jehudae" est ecclesia, "munimenta" ejus sunt vera ex bono, "regnum et principes" sunt vera doctrinae ejus: inde patet quid significatur per "abscidit omne cornu Israelis", quod nempe omnem potentiam veri ecclesiae resistendi contra falsa mali.

[15] Apud Danielem,

Danieli visae in somnio "quatuor bestiae ascendentes ex mari;".... quarta robusta valde, cui dentes ferri, comedit et contrivit, .... et decem cornua illi: "et attendi, et ecce aliud cornu parvum ascendit inter ea, et tria de cornibus prioribus eradicata sunt coram eo; oculi sicut oculi hominis in cornu hoc, et os loquens magna:.... vidi quod cornu hoc faceret bellum cum sanctis, et praevaluisset eis, .... et quod verba contra Altissimum loqueretur:.... quoad cornua decem, sunt decem reges et tres reges humiliabit" (7:3, 7, 8, 20, 21, 23, [25,] 30):

quod per "cornua" hic intelligantur falsa quae destruunt vera ecclesiae, seu potentia falsorum contra vera, patet; per "bestiam ascendentem ex mari" significatur amor sui, ex quo omnia mala; hic, amor imperandi super caelum et terram, cui inserviunt sancta pro mediis; qualis amor est qui intelligitur per "Babylonem" in Apocalypsi.

Quod "ex mari" visa sit ascendere, est quia per "mare" significatur naturalis homo separatus a spirituali, ille enim tunc talis est ut nihil plus cupiat quam imperare omnibus, et imperium confirmare ex sensu litterae Verbi; "decem cornua" significant falsa omnis generis, nam "decem" sunt omnia; quare etiam dicitur quod "decem cornua decem reges sint", "reges" enim significant vera, et in opposito sensu, ut hic, falsa. "Cornu parvum" quod ascendit inter ea, coram quo tria de cornibus prioribus eradicata. sunt, significat plenariam perversionem Verbi per applicationem sensus litterae ejus ad confirmandum amorem dominii. Hoc cornu dicitur "parvum", quia non apparet quod pervertatur Verbum; et quod non apparet coram visu spiritus hominis seu coram intellectu ejus, hoc animadvertitur vel sicut nullum vel sicut parvum; in mundo spirituali talis apparentia est non apprehensibilium nisi a paucis. "Cornua tria" quae coram illo eradicata sunt, significant vera Verbi ibi, quae sic per falsificationes destructa sunt; illa vera etiam significantur per "tres reges" quos humiliavit; per "tria" non significantur tria sed plenarium, ita quod vera plane destructa sint. Quia cornu illud significat perversionem Verbi quoad sensum litterae ejus, et hic sensus apparet coram oculis hominum sicut ita et non aliter intelligendus, ita a nemine contradicendus, ideo dicitur de cornu hoc, quod "oculi sicut oculi hominis in illo, et os loquens magna"; "oculi" significant intellectum, et "oculi sicut oculi hominis" intellectum sicut veri, et "os" significat inde cogitationem et loquelam. Ex his nunc videri potest quid per omnia et singula ibi intelligitur, ut quid per quod "bestia ascendens ex mari, cui decem cornua et dentes ferri, comederit et contriverit", per quod "cornu parvum ascenderit inter illa, coram quo tria de cornibus eradicata sunt, in quo oculi sicut oculi hominis, et os loquens magna", et per quod "faceret bellum cum sanctis et praevaluisset eis", et quod "loqueretur verba contra Altissimum", et quod "cornua" totidem essent "reges."

[16] Apud eundem,

"Vidi in visione.... arietem unum, .... cui duo cornua, et cornua alta, unum tamen altius altero, sed altum ascenderat posterius; feriebat versus occidentem, septentrionem et meridiem. .... Tunc ecce hircus caprarum venit ab occidente super facies omnis terrae: .... huic cornu aspectus inter oculos ejus:.... hic cucurrit cum ariete in furore roboris sui, .... et fregit duo cornua ejus et projecit eum in terram, et conculcavit eum:.... sed fractum est cornu magnum hirci, et ascenderunt quatuor loco ejus, juxta quatuor ventos caelorum: mox ex uno de illis exivit cornu unum de exiguo, et crevit valde versus meridiem, et versus ortum et versus decus, et crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, .... et conculcavit ea, immo usque ad Principem exercitus se extulit;.... et projectum est habitaculum sanctuarii Ejus, quia projecit veritatem in terram" (8 5 21221, 25):

hic describitur alterum quod vastat ecclesiam, nempe sola fides. Per "arietem" significatur bonum charitatis et inde fides, et per "hircum" fides separata a charitate, seu sola fides, seu quod idem, illi qui in eis sunt: per "cornua" eorum significantur vera ex bono et falsa ex malo, pugnantia; vera ex bono per "cornua arietis", et falsa ex malo per "cornua hirci": per quod arieti fuerint "duo cornua alta, unum altius altero, et altius ascendens posterius", significatur verum fidei ex bono charitatis; et hoc visum est secundum influxum boni et veri apud hominem et spiritum, omne enim bonum recipitur posterius, et omne verum anterius, quoniam cerebellum formatum est ad recipiendum bonum quod voluntatis, ac cerebrum ad recipiendum verum quod intellectus: per "occidentem, septentrionem et meridiem" quo feriebat, significantur bona et vera quae recipiunt illi qui in charitate et inde fide sunt, per quae dispergunt mala et falsa: per "hircum caprarum", quod "venerit [ab occidente] super facies omnis terrae", significatur fides separata a charitate oriunda a malo vitae; "hircus caprarum" est illa fides, "occidens" est malum vitae, et "terra" est ecclesia: quod "ei cornu aspectus inter oculos", significat quod ex propria intelligentia: quod "cucurrerit cum ariete in furore roboris sui, et fregerit duo cornua ejus, et projecerit eum in terram, et conculcaverit eum", significat quod prorsus destruxerit charitatem et inde fidem, destructa enim charitate etiam destruitur fides, quoniam haec ex illa est: quod "fractum sit cornu magnum hirci", et quod "ascenderint quatuor loco ejus, juxta quatuor ventos caelorum", significat omnia falsa conjuncta malis inde; "cornua" significant falsa mali, "quatuor" conjunctionem illorum, et "quatuor venti caelorum" omnia tam falsa quam mala: quod "ex uno de illis exiverit cornu unum de exiguo", significat justificationem per illam, haec enim nascitur a principio de sola fide; "de exiguo" dicitur quia hoc non apparet sicut falsum: quod hoc cornu "creverit valde versus meridiem, et versus ortum et versus decus, et creverit usque ad exercitum caelorum, et dejecerit in terram de exercitu, et conculcaverit ea", significat quod destruxerit omnia vera et bona ecclesiae; "meridies" est ubi verum est in luce, "ortus et decus" sunt ubi bonum est in claro per verum, "exercitus caelorum" sunt omnia vera et bona caeli et ecclesiae, "dejicere exercitum in terram, et conculcare ea", significat prorsus destruere: quod usque "ad Principem exercitus se extulerit", et quod "projectum sit habitaculum sanctuarii Ejus", significat negationem Divini Humani Domini, et inde ecclesiae vastationem; "Princeps exercitus" est Dominus quoad Divinum Humanum, quia ex illo procedunt omnia vera et bona quae faciunt ecclesiam; "habitaculum sanctuarii" est ecclesia ubi illa sunt; quod sint vera, quae intelliguntur, destructa a falsis, patet, nam dicitur, "Projecit veritatem in terram." Quod talia significentur per "arietem" et "hircum" et per eorum "cornua", patet manifeste ex apparentiis in mundo spirituali; nam quando tales ibi qui se confirmaverunt in doctrina de sola fide, et de justificatione per illam, disceptant cum illis qui in doctrina de charitate et inde fide sunt, tunc 6 aliis qui e longinquo stant apparent hirci aut hircus cum similibus cornibus, et cum simili insultu et furore contra arietes seu arietem, et quoque apparet quod stellas sub pedibus suis conculcet; haec visa quoque mihi sunt, et simul astantibus, qui inde confirmati sunt quod talia intelligantur apud Danielem; et quoque quod similia intelligantur

per "oves a dextris" et per "hircos a sinistris" (Matthaeus 25:32 ad fin. ):

nempe per "oves" illi qui in bono charitatis sunt, et per "hircos" qui in sola fide. Ab his quae ex Daniele allata sunt, aliquatenus constare potest quid significatur in Apocalypsi, per

Quod draco visus sit habere cornua decem (12:3);

Quod bestia e mari ascendens visa sit quoque habere cornua decem (13:1);

Et quod visa sit mulier insidens bestiae coccineae habenti capita septem et cornua decem; de qua dixit angelus", Decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt" (17:3, 7, 12);

sed de his in explicatione eorum in sequentibus.

[17] Quod potentia falsi contra verum significetur per "cornu" et "cornua", etiam patet a sequentibus his locis:

Apud Jeremiam,

"Excisum est cornu Moabi, et brachium ejus fractum est" (48:25);

per "Moabum" significantur qui in bonis spuriis et inde in veris falsificatis, quae in se sunt falsa; destructio horum falsorum significatur per "excisum est cornu Moabi", et destructio illorum malorum per "brachium ejus est fractum."

[18] In Threnis,

Jehovah "laetificavit super te hostem, exaltavit cornu inimicorum tuorum" (2:17 7 );

per "hostem" intelligitur malum, et per "inimicos" falsa mali; "exaltare cornu inimicorum" est ut falsa valeant super vera et destruant ea.

[19] Apud Ezechielem,

"Latere et humero impellitis, cornibus vestris feritis omnes oves infirmatas, donec disperseritis eas foras" (34:21);

"latere et humero impellere", est omni vi et conatu; "cornibus ferire oves infirmatas donec disperseritis eas foras", significat per falsa destruere probos qui nondum in veris ex bono sunt, at usque desiderant esse.

[20] Apud Amos,

"Die quo visitaturus sum praevaricationes Israelis super illum, visitabo super altaria Bethelis, ut exscindantur cornua altaris, et cadant in terram" (3:14);

per "altaria Bethelis" significatur cultus ex malo, et per "cornua altaris" significantur falsa ejus mali; quae quod destruenda significatur per quod "cornua exscindentur, et cadent in terram."

[21] Apud eundem,

"Qui laetantur super non re; qui dicunt, Nonne per fortitudinem nostram sumpsimus nobis cornua?" (6:13);

per "fortitudinem nostram sumere cornua", significat per vires propriae intelligentiae assumere falsa per quae destruentur vera.

[22] Apud Davidem,

"Dixi gloriabundis, Ne gloriemini, et impiis, Ne attollite cornu, ne attollite in altum cornu vestrum, ne loquimini collo duro: .... omnia cornua impiorum amputabo; exaltabuntur cornua justi" (Psalmuss 75:5, 6, 11 [B.A. 4, 5, 10]);

per "attollere cornu in altum", significatur fortiter defendere falsum contra verum; quare etiam dicitur, "Ne loquimini collo duro"; per "amputare cornua eorum", significatur falsa eorum destruere; et per "exaltare cornua justi" significatur potentia et valida reddere vera boni.

[23] Quia per "alta reddere" et per "exaltare cornua" significatur implere veris, et ea potentia et valida reddere contra falsa, ideo etiam illa vera vocata sunt "cornua monocerotis", ex causa quia haec alta sunt:

-Ut apud Mosen,

"Primogenito bovis ejus honor illi, et cornua monocerotis cornua ejus; his populos feriet una ad fines terrae; et hi myriades Ephraimi et chiliades Menascheh" (Deuteronomius 33:17);

haec de Josepho, per quem in supremo sensu repraesentatur Dominus quoad Divinum spirituale, seu quoad Divinum Verum in caelo; inde per "Josephum" etiam significantur qui in regno spirituali Domini sunt (videatur n. 3969, 3971, 4669, 6417): "primogenitum bovis honor illi", significat bonum amoris spiritualis; "cornua monocerotis cornua ejus", significant vera in sua plenitudine et in sua potentia inde; "ferire populos ad fines terrae", significat instruere veris omnes qui ab ecclesia, et per illa dissipare falsa; per "myriades Ephraimi et chiliades Menascheh", significatur copia et abundantia veri ac inde sapientiae, et copia et abundantia boni et inde amoris; "Ephraim" in Verbo significat intellectuale ecclesiae quod est veri, et "Menascheh" significat voluntarium ecclesiae quod est boni (videatur n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, 6296), et per "myriades et chiliades" significantur plurima, ita copia et abundantia.

[24] Apud Davidem,

"Serva me ex ore leonis, et ex cornibus monocerotum exaudi me" (Psalmuss 22:22 [B.A. 21]);

per "leonem" significatur falsum fortiter destruens verum; et per "cornua monocerotum" significantur vera quae praevalent contra falsa.

[25] Apud eundem,

"Sicut monocerotis cornu meum" (Psalmuss 92:11 [B.A. 10]);

"sicut monocerotis cornu" significat verum quoad plenitudinem et potentiam.

[26] In Apocalypsi,

"Et sextus angelus clanxit, et audivi vocem ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est in conspectu Dei" (9:13):

altare suffitus, quod etiam vocabatur "altare aureum", erat repraesentativum auditionis et receptionis omnium cultus, quae ex amore et charitate a Domino, ita repraesentativum talium cultus quae elevantur a Domino; cornua altaris repraesentabant vera procedentia ex bono amoris; inde patet, cur audita est vox ex quatuor cornibus altaris, vera enim sunt per quae bonum agit et loquitur.

[27] Quoniam altaria repraesentabant cultum Domini ex bono amoris, et omnis cultus qui vere cultus fit ex bono amoris per vera, ideo altaribus erant cornua. Quod altari suffitus, constat apud Mosen:

Facies quatuor cornua super altari suffitus, ex illo erunt, et obduces illa auro (Exodus 30:2, 3, 10; 37:25, 26);

et quod altari holocausti, alibi apud eundem,

"Facies cornua super quatuor angulis" altaris holocausti, "ex ipso erunt cornua ejus" (Exodus 27:2; 38:2):

quod cornua ex ipso altari essent, significabat quod vera, quae cornua repraesentabant, procedent ex bono amoris quod ipsum altare repraesentabat, omne enim verum est ex bono; quod essent quatuor et in singulis angulis, significabat quod essent pro quatuor plagis in caelo, per quas significantur omnia veri ex bono.

[28] Quoniam omnes expiationes et purificationes fiunt per vera ex bono, ideo expiabatur super cornibus altarium,

Super cornibus altaris suffimenti (Exodus 30:10; Leviticus 4:7);

Et super cornibus altaris holocausti (Leviticus 4:25, 30, 34; 8:15; 9:9; 16:18).

Et quia omnis Divina tutela est per vera ex bono,

Ideo etiam qui fecerunt mala, et timuerunt mortem, apprehenderunt cornua altaris, et servati sunt (1 Regnum 1:50, 51, 53);

Sed qui meditato et ex voluntate malum fecerunt, non servati sunt (1 Regnum 2:28-31).

Porro quia "cornua" significabant vera ex bono, ideo etiam, cum ungebantur reges, fiebat hoc per oleum ex cornu:

Quod ita unctus sit David, videatur 1 Samuelis 16:1, 13;

Et quod ita Salomo, 1 Regnum 1:39;

"oleum" significabat bonum amoris. Ex hac significatione cornuum, quam antiqui noverunt, receptum fuit facere cornua germinantia et fragrantia; inde vox "cornucopia."

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232