Bible

 

Leviticus 8

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :

3 et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.

4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,

5 ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.

6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,

7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,

8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.

9 Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.

11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.

12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :

13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.

14 Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,

15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :

17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.

18 Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,

19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.

20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,

21 lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.

22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :

23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.

24 Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :

25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.

26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,

27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,

28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.

29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.

30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.

31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :

32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.

33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :

34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.

35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.

36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 279

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

279. "Et secundum Animal simile vitulo."Quod significet apparentiam in ultimis Divini Boni quoad tutelam, constat ex significatione" seu "juvenci", quod sit bonum naturalis hominis, in specie bonum innocentiae et charitatis ejus; et quia est bonum naturalis hominis, etiam est bonum caeli ultimi, hoc enim caelum est spirituale naturale (videatur in opere De Caelo et Inferno 29-31); et quia hoc bonum ibi est, ideo est custodia seu tutela ne caeli superiores adeantur nisi per bonum amoris et charitatis: inde est quod unus cherubus similis esset vitulo. Quod haec apparentia fuerit in ultimis, videatur mox supra (n. 278(a)).

Quod "vitulus" seu "juvencus" significet bonum naturalis hominis, est quia illa quae ex armento erant significabant affectiones boni et veri in externo seu naturali homine, et illa quae ex grege affectiones boni et veri in interno seu spirituali homine: quae ex grege; erant agni, caprae, oves, arietes, hirci; et quae ex armento, erant boves, juvenci, vituli.

[2] Quod "juvenci" et "vituli" bonum naturalis hominis significent, constat ex locis in Verbo ubi nominantur: - Primum ex descriptione cheruborum quoad pedes, apud Ezechielem,

"Pes rectus eorum, et vola pedum eorum, tanquam vola pedis vituli, iique micantes sicut species aeris levigati" (1:7);

quod ita visus sit "pes rectus" eorum, erat causa quia cherubi repraesentabant Divinam Domini custodiam, ac pedes et volae pedum illam in ultimis seu in spirituali naturali caelo et in naturali mundo; per "pedes" enim in genere significatur naturale, per "pedem rectum" naturale quoad bonum, per "volam pedum" ultimum ibi, et per "aes levigatum" similiter significatur bonum in naturali: inde patet quod bonum in naturali significetur per "vitulum", et quod ibi sit ultimum bonum quod custodit et tutatur ne adeantur caeli nisi per bonum amoris et charitatis.

(Quod "pedes" significent naturale, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328; quod id quod ad dextrum significet bonum ex quo verum, n. 9604, 9736, 10061; inde "pes rectus" naturale quoad bonum; quod "volae", "plantae" et "ungulae" significent ultima in naturali, n. 4938, 7729:

quod "aes levigatum" significet bonum naturale, supra, n. 70.)

[3] Apud Hoscheam,

"Revertimini ad Jehovam, dicite ad Ipsum, Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et rependemus juvencos labiorum nostrorum" (14:3 (B.A.2]);

quid sit "rependere juvencos labiorum", nemo scire potest, nisi sciat quid significant "juvenci" et quid "labia"; quod sit confessio et gratiarum actio ex bono corde, patet; sed ita dicitur quia "juvenci" significant bonum externum, et "labia" significant doctrinam; inde per "rependere juvencos labiorum" significatur confiteri et gratias agere ex bonis doctrinae.

(Quod "labia" significent doctrinam, videatur n. 1286, 1288.)

[4] Apud Amos,

"Attrahitis habitationem violentiae: cubant super lectis eboris, .... et edunt agnos de grege, et vitulos e medio saginarii" (6:3, 4);

agitur ibi de illis qui in abundantia cognitionum boni et veri sunt, et usque male vivunt; "edere agnos de grege", significat haurire cognitiones boni interni seu spiritualis hominis; et "edere vitulos e medio saginarii" significat haurire cognitiones boni externi seu naturalis hominis; et "attrahere habitationem violentiae" est vitam contrariam charitati vivere.

[5] Apud Malachiam,

"Exorietur vobis, timentes nominis mei, sol justitiae et sanitas in alis, ut exeatis et crescatis sicut vituli saginati" (3:20 [B.A. 4:2]);

"sol justitiae", qui exorietur timentibus nominis Jehovae, significat bonum amoris; et "sanitas in alis" significat verum fidei; inde "exire et crescere sicut vituli saginati", significat incrementum omnis boni; "saginatum" et "pingue" etiam significat bonum.

[6] Apud Lucam,

Pater de filio prodigo, qui reversus paenitentiam cordis egit, dixit, "Efferte stolam primariam et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceos super pede, et adducite vitulum saginatum, mactate, ut comedentes laetemur" (15:22, 23);

qui modo sensum litterae scit, credit quod non altiora hic lateant, quam quae in eo sensu exstant; cum tamen singula involvunt caelestia; sicut quod "induerent illum stola primaria", quod "darent annulum in manum ejus, et calceos super pede, et adducerent vitulum saginatum, ut comedentes laetarentur": per "filium prodigum" intelliguntur qui divitias spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni, prodigunt; per "reditum ad patrem et confessionem quod non dignus esset vocari filius ejus, significatur paenitentia cordis et humiliatio; per "stolam primariam" qua indueretur, significantur communia et primaria vera; per "annulum super manum" significatur conjunctio veri et boni in interno seu spirituali homine; per "calceos super pede" significatur eadem in externo seu naturali homine; per utrumque hoc regeneratio; per "vitulum saginatum", bonum amoris et charitatis; et per "comedere et laetari", consociatio et gaudium caeleste.

[7] Apud Jeremiam,

"Dabo viros transgressos foedus meum, qui non stabiliverunt verba foederis quod ferierunt coram Me, vituli quem conciderunt in duas ut transirent inter partes ejus, principes Jehudae et principes Hierosolymae, ministros regios et sacerdotes, et omnem populum terrae, transeuntes inter partes vituli, et dabo illos in manum hostium eorum ut sit cadaver eorum in cibum avi caelorum" (34:18-20);

quid sit "foedus vituli", et quid sit transire inter partes ejus, nemo scire potest nisi sciat quid significat "foedus", quid "vitulus", quid "sectio ejus in duas partes", tum quid "principes Jehudae et Hierosolymae", "ministri regii", "sacerdotes", et "populus terrae"; patet quod arcanum caeleste sit: hoc usque intelligi potest cum scitur quod "foedus" sit conjunctio, "vitulus" bonum, "vitulus sectus in duas partes" bonum procedens a Domino ab una parte et bonum receptum ab homine ab altera, unde conjunctio; et quod "principes Jehudae et Hierosolymae, ministri regii, sacerdotes, et populus terrae", sint bona et vera quae ecclesiae; et quod "transire inter partes" sit conjungere: ex his cognitis sciri potest quod sensus internus horum verborum sit, quod nulla esset conjunctio per bona et vera ecclesiae apud illam gentem, sed disjunctio.

[8] Simile involvit "foedus vituli" cum Abramo, de quo in Libro Geneseos,

Jehovah dixit ad Abramum, "Accipetibi.... vitulum triennem, et capram triennem, et arietem triennem, et turturem et pullum; et accepit sibi omnia illa, et partitus est illa in medium, et dedit quamvis partem suam obviam alteri, et volucrem non partitus: et descendit volatile super corpora, et abegit illa Abram: et fuit sol ad occidendum, et sopor cecidit super Abramum, et ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum:.... et in die illo pepigit Jehovah foedus cum Abramo" (15:9-12, 18);

"terror tenebrarum magnarum cadens super Abramum" significabat statum gentis Judaicae, quod in maximis tenebris essent quoad vera et bona ecclesiae; hic status gentis illius est qui per "foedus vituli", quem "conciderunt in duas partes, inter quas transiverunt", apud, Prophetam descriptus est.

(b.) Quoniam per "vitulum" significatur bonum naturalis hominis ac verum ejus, quod est scientificum, et quoque naturalis homo et ejus scientificum significatur per "Aegyptum", ideo Aegyptus in Verbo dicitur "vitula" et "vitulus"; quare etiam, postquam applicuerunt scientifica ecclesiae ad magica et idololatrica, verterunt vitulum in idolum; exinde traxerunt filii Israelis quod in deserto fecerint sibi vitulum et illum coluerint, et exinde quoque fuit illis vitulus in Samaria.

[9] Quod Aegyptus dictus sit "vitula" et "vitulus", patet apud Jeremiam,

"Vitula pulcherrima Aegyptus; excidium a septentrione venit, et mercenarii ejus in medio ejus sicut vituli saginarii" (46:20, 21).

De vitulo quem filii Israelis sibi fecerunt in deserto, videatur Exod. 32: et de "vitulo Samariae" (1 Reg. 12:28-32),

de quo ita apud Hoscheam,

"Regem fecerunt et non a Me, principes fecerunt et non novi, argentum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut excidatur; deservit vitulus tuus, Samaria;.... nam ex Israel ille: faber fecit eum, non Deus; in frusta fiet vitulus Samariae" (8:4-6);

agitur ibi de prava explicatione Verbi, cujus sensus litterae trahitur ad favorem suorum amorum et principiorum religionis inde captis; "regem facere et non a Me, et principes facere et non novi", significat doctrinalia ex propria intelligentia quae in se sunt falsa, sed faciunt ut sint sicut vera; "rex" enim est verum et in opposito sensu falsum, et "principes" sunt primaria vera aut falsa, quae principia religionis vocantur: "argentum et aurum suum facere idola", significat vera et bona ecclesiae pervertere, et usque illa ut sancta colere, tametsi, quia ex propria intelligentia, absque vita sunt; "argentum" est verum et "aurum" est bonum quae a Domino; "idola" significant cultum ex doctrina quae ex propria intelligentia; "Faber fecit et non Deus", significat ex proprio et non ex Divino; "in frusta fieri", significat dissipari: inde patet quid "vitulus Samariae." Quia "vituli" significabant bonum naturalis hominis, ideo etiam vituli sacrificabantur (De quo Exodus 29:11, 12, seq.: Leviticus 4:3, seq., 13, seq.; cap. 8:15, seq.; cap. 9:2; 16:3; 23:18; Numeri 8:8; seq.; cap. 15:24; 28:19, 20; Judicum 6:25-29:1 Samuelis 1:25; 16:2:1 Regnum 18:23-26, 33): omnia enim animalia quae sacrificabantur, significabant varia genera bonorum ecclesiae.

  
/ 1232