Bible

 

Leviticus 6

Studie

   

1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,

3 sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,

4 convicta delicti,

5 reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.

6 Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti :

7 qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit.

8 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

9 Præcipe Aaron et filiis ejus : Hæc est lex holocausti : cremabitur in altari tota nocte usque mane : ignis ex eodem altari erit.

10 Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis : tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare,

11 spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet.

12 Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.

13 Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.

14 Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.

15 Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est : adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino :

16 reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento : et comedet in loco sancto atrii tabernaculi.

17 Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto.

18 Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini : omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur.

19 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

20 Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere :

21 quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino

22 sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari.

23 Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.

24 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :

25 Loquere Aaron et filiis ejus : Ista est lex hostiæ pro peccato : in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.

26 Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.

27 Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto.

28 Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua.

29 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est.

30 Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 506

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

506. QUARTUM MEMORABILE.

Visi sunt in Mundo Spirituali duo Greges, unus erat ex HIRCIS, et alter ex OVIBUS: miratus sum, quinam essent, quippe novi, quod Animalia visa in Mundo spirituali, non sint Animalia, sed quod sint Correspondentiae affectionum et inde cogitationum ex illis qui ibi sunt; quare accessi propius, et sicut accessi, disparatae sunt similitudines animalium, et loco illorum visi sunt Homines; et manifestatum est, quod qui faciebant Gregem hircorum, essent qui se confirmaverunt in Doctrina Justificationis per Solam Fidem, et qui faciebant Gregem Ovium essent, qui crediderunt, quod Charitas et Fides, unum sint, sicut Bonum et Verum unum sunt.

[2] Et tunc loquutus sum cum illis, qui visi sunt sicut Hirci, et dixi, cur ita congregati estis; erant plerique ex Clero, qui gloriati sunt ex fama eruditionis, quia noverunt Arcana justificationis per solam fidem; dixerunt, quod congregati sint, ut sedeant Concilium, quia audiverunt, quod Dictum Pauli Romanos 3:28, Quod homo Fide justificetur sine Operibus legis, non rite intellectum sit, quoniam per Fidem ibi non intellexit Fidem hodiernae Ecclesiae, quae est in Tres Personas Divinas ab aeterno, sed Fidem in Dominum Deum Salvatorem Jesum Christum; et per Opera Legis non intellexit Opera Legis Decalogi, sed Opera Legis Mosaicae quae pro Judaeis, et quod sic ex paucis illis vocibus binas falsitates enormes per sinistram interpretationem concluserint, quae sunt, quod intellexerint Fidem hodiernae Ecclesiae, et quod Opera Legis Decalogi; quod Paulus haec non intellexerit, sed Opera Legis Mosaicae, quae erant pro Judaeis, constat clare ex Ipsius verbis ad Petrum, quem increpavit quod Judaizaret, cum tamen sciret, quod nemo per Opera Legis justificetur, sed per fidem Jesu Christi, Galatas 2:14-16; 1 per fidem Jesu Christi, est per fidem in Ipsum et ab Ipso, videatur supra 338; 2 et quia per Opera legis intellexit opera Legis Mosaicae, ideo distinxit inter Legem fidei et Legem operum, ac inter Judaeos et Gentes, seu Circumcisionem et Praeputium, et per Circumcisionem significatur Judaismus, ut ubivis alibi, et quoque claudit illa per haec verba, Ergone Legem abrogamus per Fidem, absit, sed Legem stabilimus; haec omnia in una serie dicit, Romanos 3:27-31; et quoque dicit in Capite quod praecedit; Non auditores Legis justificabuntur, a Deo, sed factores Legis justificabuntur, Romanos 2:13 tum, Quod Deus reddet unicuique secundum Opera ejus, Romanos 2:6 et adhuc, Omnes nos manifestari oportet coram Tribunali Christi, ut reportet quilibet ea, quae per Corpus fecit, sive bonum sive malum, 2 Corinthios 5:10 praeter plura apud Illum; ex quibus patet, quod Paulus rejecerit Fidem absque bonis Operibus, aeque ac Jacobus 2:17-26.

[3] Quod a Paulo intellecta sint Opera Legis Mosaicae, quae pro Judaeis, insuper confirmati sumus ex eo, quod omnia Statuta pro Judaeis apud Mosen dicantur Lex, ita Opera legis, quod vidimus ex his, Haec lex Minchae, Leviticus 6:7-11 3 seq. Haec Lex pro Holocausto, pro Mincha, pro Sacrificio peccati et reatus, pro Impletionibus, 7:37. 4 Haec Lex Bestiae et Avis, 11:46. seq. Haec Lex parientis pro filio aut filia, 12:7. Haec Lex leprae, 13:59; 14:2, 32, 54, 57. Haec Lex fluxu affecti, Leviticus 15:32. 5 Haec Lex Zelotypiae, Numeri 5:29-30. Haec Lex Naziraei, 6:13, 21. Haec Lex mundationis, 19:14. Haec Lex de Vacca rufa, 19:2. Lex pro Rege, Deuteronomius 17:15-19; imo totus Liber Mosis vocatur Liber Legis, Deuteronomius 31:9, 11-12, 26, et quoque Luca 2:22; 24:44, 6 Johannes 1:46, 7 7:22-23; 8:5.

[4] His quoque addiderunt, quod viderint apud Paulum, quod Lex Decalogi vivenda sit, et quod impleatur a Charitate, Romanos 13:8-11, tum quod dicat, quod sint tria, Fides, Spes et Charitas, et quod harum maxima sit Charitas, 1 Corinthios 13:13, ita non Fides. Dixerunt, quod propter haec convocati fuerint. Sed ne turbarem illos, recessi; et tunc iterum e longinquo visi sunt sicut Hirci, et quandoque sicut cubantes, et quandoque sicut stantes, sed avertebant se a Grege ovium; sicut Cubantes apparebant cum deliberabant, et sicut Stantes cum concludebant; at visum meum tenui in Cornibus illorum, et miratus sum, quod Cornua in frontibus illorum, nunc apparerent sicut porrecta antrorsum et sursum, nunc incurvata retrorsum versus tergum, et tandem prorsus reflexa; et tunc subito se convertebant ad Gregem Ovium, sed usque apparebant ut Hirci; quare iterum accessi, et interrogavi quid nunc; dixerunt quod concluserint, quod Sola Fides producat Bona Charitatis, sicut Arbor producit Fructus: at tunc auditum est tonitru, et visum est fulmen desuper; et mox apparuit Angelus, stans inter binos illos Greges, et clamavit ad Gregem ovium, ne auscultate; non recesserunt a Fide sua priore, quae est, quod Sola Fides justificet et salvet, et prorsus nihil actualis Charitas; nec Fides est Arbor, sed homo est Arbor; at poenitentiam agite, et spectate ad Dominum, et habebitis Fidem; Fides ante illud, non est Fides, in qua aliquod vivum est. Voluerunt tunc Hirci reflexe cornuti accedere ad Oves; sed Angelus stans inter illos, dividebat Oves in binos Greges; et dixit illis a sinistris, adjungite vos Hircis, sed dico vobis, quod venturus sit Lupus, qui rapiet illos, et vos cum illis.

[5] Sed postquam separati sunt bini Greges ovium, et illi a sinistris audiverunt minacia verba Angeli, inspexerunt se mutuo et dixerunt, colloquamur cum pristinis consociis nostris; et tunc sinister Grex loquebatur ad dextrum, dicens, cur recessistis a Pastoribus nostris; annon Fides et Charitas unum sunt, sicut Arbor et Fructus unum sunt, Arbor enim per ramos continuatur in fructus; divellite aliquid e ramo, per quod arbor per continuum influit in fructum, annon periturus est fructus, et una cum fructu omne semen denuo nasciturae alicujus Arboris; quaerite nostros Sacerdotes annon ita sit; et tunc quaesiverunt, et [Sacerdotes] 8 circumspexerunt ad reliquos, qui nictabant palpebris, ut dicerent, quod bene loquantur; et posthac responderunt, bene loquuti estis, at quod attinet continuationem fidei in bona opera, sicut arboris in fructus, multa arcana novimus, quae propalare non hujus loci est; in vinculo seu filo Fidei et Charitatis, sunt plures noduli, quos nos sacerdotes solum solvere possumus.

[6] Et tunc unus ex sacerdotibus, qui erat inter oves a dextris, surrexit et dixit, responderunt ad vos, quod ita sit, sed ad suos quod non ita sit, aliter enim cogitant: quare quaesiverunt, quomodo tunc cogitant; cogitantne sicut docent; dixit ille, non; cogitant quod omne bonum charitatis, quod vocatur bonum opus, quod fit ab homine propter salutem ac vitam aeternam, non in minima parte sit bonum, ex causa, quia homo per opus a se vult semet ipsum salvare, vindicando sibi justitiam et meritum unius Salvatoris, et quod ita sit cum omni bono Opere, in quo homo sentit suam voluntatem, quare asserunt quod prorsus nulla conjunctio fidei et charitatis sit, et ne quidem quod Fides per bona opera retineatur et conservetur.

[7] Sed dixerunt e Grege sinistro, loqueris mendacia contra illos; praedicantne Charitatem et ejus Opera, quae vocant Opera fidei, coram nobis manifeste; et ille respondit, non intelligitis Praedicationes illorum; solum Clericus, qui adest, attendit et intelligit; cogitant modo Charitatem moralem, et Bona ejus civilia et politica, quae vocant fidei, et prorsus non sunt, homo enim atheus potest illa similiter et sub eadem forma facere; quare unanimiter dicunt, quod nemo per aliqua opera salvetur, sed per solam fidem: verum illustretur hoc per comparationes; Quod Arbor pomifera producat poma, sed si homo facit bona propter salutem, sicut arbor illa poma per continuum, tunc poma illa intus putida sunt, et plena vermibus: dicunt etiam quod Vitis producat uvas, sed si homo facturus esset bona spiritualia, sicut vitis uvas, faceret labruscas.

[8] At tunc quaesiverunt, qualia illis sunt bona Charitatis seu opera quae sunt fructus fidei; respondit, quod forte sint inconspicua alicubi prope fidem, cui tamen non cohaerent; sunt sicut umbra, quae a tergo sequitur hominem, quando spectat ad solem, quam umbram non animadvertit, nisi se convertat; imo possum dicere, quod sint sicut caudae equinae, quae hodie pluribus in locis amputantur, dicentes, quid cum illis; ad nihil conducunt; si adhaerent equo, facile inquinantur; his auditis aliquis ex sinistro grege ovium indignatus dixit, omnino est aliqua conjunctio; quomodo alioquin possunt vocari opera fidei; forte bona charitatis a Deo insinuantur in opera voluntaria hominis per aliquem influxum, ut per aliquam affectionem, aspirationem, inspirationem, incitationem et excitationem voluntatis, tacitam perceptionem in cogitatione, et inde exhortationem, contritionem et sic conscientiam, et inde adactionem, obedientiam Decalogi et Verbi, sicut infans aut sicut sapiens, aut per aliud quoddam medians illis simile, quomodo alioquin possunt vocari fructus fidei; ad haec respondit Sacerdos, quod non, et si dicunt quod per tale quid fiat, usque confarciunt id in sermonibus cum vocibus, ex quibus resultat, quod non ex Fide; quidam usque tradunt talia, sed UT SIGNA FIDEI, NON AUTEM UT VINCULA EJUS CUM CHARITATE; Aliqui tamen excogitaverunt conjunctionem per Verbum; et tunc dixerunt, annon sic conjunctio[, quod homo voluntarie faciat secundum Verbum], 9 sed respondit, non hoc cogitant, sed modo per auditum Verbi, asserunt enim, quod omne rationale, et omne voluntarium hominis in rebus fidei sit impurum et meritorium, quoniam homo in spiritualibus non potest aliquod intelligere, velle, operari, cooperari, plus quam stipes.

[9] Sed unus cum audivit, quod credatur homo talis in omnibus quae fidei et salutis sunt, dixit, audivi quendam dicentem, plantavi vineam, nunc bibam vinum usque ad ebrietatem, sed quaesivit alter, num bibiturus es vinum ex tuo schypho per tuam dextram, et dixit, non, sed ex schypho inconspicuo per manum inconspicuam, et respondit alter, certe tunc non inebriaberis; mox idem vir dixit, sed me audite quaeso; ego dico vobis, bibite Vinum ex Verbo intellecto; nostisne quod Dominus sit Verbum; estne Verbum ex Doctrina de Domino 10; estne sic Ipse in illo; si ergo facitis bonum ex Verbo, facitisne id ex Domino, ex Ipsius ore et voluntate, et si tunc spectatis ad Dominum, etiam Ipse vos ducet et docebit, et vos facietis illud ex vobis a Domino; quis potest dicere, qui facit aliquid a Rege, illius ore et mandato, hoc facio ex meo ore seu mandato, et ex mea voluntate. Post haec convertit se ad Clerum, et dixit, Ministri Dei, ne seducite Gregem.

[10] His auditis, maxima pars Gregis sinistri recessit, et Gregi dextro se adunivit. Aliqui tunc ex Clero dicebant, audivimus quae non prius; sumus Pastores, non relinquemus Oves, et recesserunt una cum illis; et dicebant, hic Vir loquutus est Verbum verum; quis dicere potest, qui facit ex Verbo, ita ex Domino, Ipsius ore et voluntate, hoc facio ex me; quis dicit, qui facit ex Rege, illius ore et voluntate, hoc facio ex me. Nos videmus nunc Divinam Providentiam, cur non inventa fuit Fidei et bonorum Operum conjunctio, quae ab Ecclesiastica Societate agnita est; non potuit inveniri, quia non potuit dari, non enim fuit Fides in Dominum, qui est Verbum, et inde nec fuit Fides e Verbo. Sed reliqui Sacerdotes, qui erant ex Grege hircorum, abibant, et vibrabant pileos suos, et clamabant, Sola Fides, Sola Fides, vivet usque.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: 2:14, 15.
2. Prima editio: 238.
3. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 6:14-18 apud Biblia Anglica. Prima editio: 7:7, 11.

4. Prima editio: 38.
5. Prima editio: 31.
6. Prima editio: 24.
7. Sic Schmidt, sed 1:45 apud Novum Testamentum Graecum et Biblia Anglica.

8. Sic Apocalypsis Revelata 417[5].

9. Sic Apocalypsis Revelata 417[8].

  
/ 853