Bible

 

Leviticus 4

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël : Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit :

3 si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino :

4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.

5 Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.

6 Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii.

7 Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii : omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.

8 Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt :

9 duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis,

10 sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum : et adolebit ea super altare holocausti.

11 Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,

12 et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent : incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur.

13 Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,

14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.

15 Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,

16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,

17 tincto digito aspergens septies contra velum.

18 Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii : reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.

19 Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare :

20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius : et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.

21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum : quia est pro peccato multitudinis.

22 Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur :

23 et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.

24 Ponetque manum suam super caput ejus : cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,

25 tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.

26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat,

28 et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.

29 Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.

30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo : et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

31 Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino : rogabitque pro eo, et dimittetur ei.

32 Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam :

33 ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ.

34 Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

35 Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini : rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8680

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8680. ‘Et accepit Jethro socer Moschis holocaustum et sacrificia Deo’: quod significet cultum ex bono amoris et veris fidei, constat ex significatione ‘ 1 holocausti et sacrificiorum’ quod essent repraesentativa caelestium et spiritualium quae sunt cultus interni, holocausta repraesentativa caelestium, hoc est, boni amoris, et sacrificia repraesentativa spiritualium, hoc est, veri fidei, de qua n. 922, 923, 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 2 3218, 3519, 6905; quod ‘holocausta’ repraesentaverint illa quae boni amoris, et ‘sacrificia’ illa quae veri fidei 3 , constat ex institutione illorum, quod nempe in holocaustis 4 consumerentur omnia, tam caro quam sanguis, in sacrificiis autem caro comederetur, ut constare potest ex Lev. 1-5; 5 Num. 28:1 -- fin. ; et 6 ex Deut. ubi haec,

Ut facias holocausta tua, carnem et sanguinem super altari Jehovae Dei tui; sanguis sacrificiorum effundetur super altari Jehovae Dei tui, et carnem comedes, 12:27 7 .

Quod illa duo per holocausta et sacrificia repraesentarentur, erat quia holocausta et sacrificia repraesentabant omnem cultum Dei in genere, n. 923, 6905; et cultus Dei in genere fundatur super amore et fide, nam absque his non est cultus sed modo ritus, qualis est externi hominis absque interno, ita absque vita.

Poznámky pod čarou:

1. holocaustorum

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts sunt.

4. adolerentur

5. The Manuscript inserts et tunc.

6. in

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.