Bible

 

Leviticus 24

Studie

   

1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,

3 extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.

4 Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.

5 Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas :

6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues :

7 et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.

8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno :

9 eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.

10 Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem peperat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.

11 Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)

12 Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.

13 Qui locutus est ad Moysen,

14 dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.

15 Et ad filios Israël loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum ;

16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.

17 Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.

18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.

19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei :

20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.

21 Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.

22 Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester.

23 Locutusque est Moyses ad filios Israël : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8013

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8013. ‘Lex una erit indigenae et peregrino peregrinanti in medio vestrum’: quod significet quod qui instructus recepit Ecclesiae verum et bonum, et vivit secundum illa, erit sicut ille qui prius instructus intra Ecclesiam est, et praeceptis fidei et charitatis conformem vitam vivit, constat ex significatione ‘lex una erit’ quod sit simile jus, ita quod erit sicut alter; ex significatione ‘indigenae’ quod sit qui natus intra Ecclesiam, ac in ejus vero et bono est quoad doctrinam et quoad vitam, de qua mox supra n. 8011; et ex significatione ‘peregrini peregrinantis in medio vestrum’ quod sit qui instruitur in Ecclesiae vero et bono et recipit illa, et vivit secundum illa, de qua etiam supra n. 8007.

[2] Secundum praecepta fidei et charitatis dicitur 1 ob differentiam; vita enim ante regenerationem est secundum praecepta fidei, at post regenerationem est secundum praecepta charitatis; ante regenerationem nemo scit quid charitas ex 2 affectione, sed solum ex doctrina; secundum hujus praecepta, quae praecepta fidei vocantur, tunc 3 vivitur, at post regenerationem ex 4 affectione scitur quid charitas, nam 5 amat tunc proximum, et illi ex corde vult bonum, et tunc 3 vivitur secundum legem inscriptam, 6 nam agitur ex affectione charitatis; hic status prorsus differt a statu priore; qui in 7 primo statu sunt in obscuro sunt quoad vera et bona fidei, at qui in hoc statu sunt in claro sunt respective; hi vident vera et confirmant illa ex illustratione, illi autem non vident vera et confirmant illa ex illustratione sed ex persuasione de doctrinalibus Ecclesiae quod vera sint; et quia non ex illustratione illa vident, aeque possunt confirmare falsa ac vera, et postquam confirmata sunt, vident illa prorsus sicut vera; ex his constare potest quid intelligitur per vivere secundum praecepta fidei, et quid per vivere secundum praecepta charitatis.

[3] Quod peregrinos attinet, in Verbo aliquoties mandatum est ut non aliqua distinctio fieret inter indigenam terrae et peregrinum peregrinantem cum illis, ex causa quia gentes, a quibus 8 peregrini, aeque recipiuntur in caelum, ac illi qui intra Ecclesiam sunt, postquam instructi receperunt vera fidei; 9 de gentibus in altera vita, videatur n. 932, 1032, 1059, 2049, 2284, 2589-2604, 2861, 2863, 3263, 4190, 4197; inde mandatum est quod sicut indigena ita peregrinus, ut apud Moschen, Quod si peregrinatus fuerit vobiscum peregrinus, qui fecerit ignitum odoris quietationis Jehovae, quemadmodum facitis sic faciet; quantum ad contionem, statutum unum vobis et peregrino peregrinanti, statutum aeternitatis in generationes vestras; quales vos talis peregrinus coram Jehovah; lex una et judicium unum erit vobis et peregrino peregrinanti vobiscum, Num. 15:14-16:

apud eundem,

Sicut indigena ex vobis, erit vobis peregrinus peregrinans vobiscum, Lev. 19:34:

apud eundem,

Judicium unum erit vobis, quale peregrino tale indigenae erit, Lev. 24:22:

apud eundem,

Quando peregrinatus fuerit vobiscum peregrinus, faciet Paesach Jehovae juxta statutum Paesach, et juxta statuta ejus sic faciet; statutum unum erit vobis, tam peregrino quam indigenae terrae, Num. 9:14.

Poznámky pod čarou:

1. quia ante regenerationem secundum praecepta fidei vivitur

2. perceptione

3. vivit

4. perceptione scit

5. afficitur tunc amore erga

6. et agit ex charitate

7. priori

8. The Manuscript inserts sunt.

9. The Manuscript inserts hi sunt qui in sensu interno etiam per peregrinos intelliguntur, .

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.