Bible

 

Leviticus 24

Studie

   

1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,

3 extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.

4 Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.

5 Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas :

6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues :

7 et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.

8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno :

9 eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.

10 Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem peperat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.

11 Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)

12 Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.

13 Qui locutus est ad Moysen,

14 dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.

15 Et ad filios Israël loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum ;

16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.

17 Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.

18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.

19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei :

20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.

21 Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.

22 Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester.

23 Locutusque est Moyses ad filios Israël : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3272

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3272. ‘Duodecim principes populorum suorum’: quod significet omnia primaria Ecclesiae illius spiritualis, constat ex significatione ‘duodecim’ quod sint omnia fidei 1 seu Ecclesiae, de qua n. 577, 2089, 2129 f, 2130 f; a significatione ‘principum’ quod sint primaria, de qua n. 1482, 2089; et a significatione ‘populorum’ quod sint illi qui in veris, de qua n. 1259, 1260, ita qui ab Ecclesia spirituali sunt nam illi dicuntur in veris esse. 2 Quod numeri 3 omnes in Verbo significent res, manifeste constare potest a numero duodecim, qui toties occurrit; ille numerus, ubicumque in Verbo legitur, significat omnia; sicut duodecim tribus in Veteri Testamento et duodecim 4 apostoli in Novo significant omnia fidei, 5 proinde omnia Ecclesiae; ita hic ‘duodecim principes’, omnia primaria Ecclesiae illius quae per totidem filios Jishmaelis repraesentantur:

[2] quod numerus duodecim ea significet, constare potest ex illis quae in citatis supra locis allata sunt, tum quoque ex his in Verbo 6 ;

apud Johannem, Audivi numerum obsignatorum ex omni tribu Israelis; ex tribu Judae duodecim mille obsignati: ex tribu Reuben duodecim mille obsignati: ex tribu Gad duodecim mille obsignati, et sic porro, Apoc. 7:4-6, seq. ;

ubi per ‘duodecim mille obsignatos ex omni tribu’ non aliud significatur quam quod omnes qui in fide, hoc est, qui in ejus bono, sunt, salventur:

apud eundem,

Mulier circumdata solem, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim, Apoc. 12:1;

‘mulier’ pro Ecclesia, n. 252, 253, ‘sol’ pro amore caelesti, ‘luna’ pro amore spirituali, n. 30-38, 1529, 1530, 2441, 2495; ‘duodecim stellae’ pro omnibus fidei; quod ‘stellae’ sint cognitiones boni et veri, quae sunt fidei, n. 2495, 2849:

[3] apud eundem,

Civitas sancta Hierosolyma Nova, habens portas duodecim, et super portas angelos duodecim; et nomina scripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis:... murus civitatis habebat fundamenta duodecim, et in iis nomina duodecim apostolorum Agni:... mensus est civitatem calamo in stadiis duodecies mille; ... et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum (duodecies duodecim) quae est mensura hominis, hoc est, angeli:... duodecim portae duodecim margaritae, Apoc. 21:12, 14, 16, 17, 21; ibi per Civitatem sanctam 7 nihil aliud significatur quam regnum Domini spirituale; et per ‘portas, murum, fundamenta’ illa quae sunt charitatis et fidei, quorum omnia per duodecim toties nominata, 8 significantur; quod non duodecim tribus, nec duodecim apostoli intelligantur, unicuique 9 constare potest:

apud eundem,

In medio plateae ejus et fluvii, hinc 10 illinc arbor vitae, faciens fructus duodecim, juxta mensem quemvis reddens fructum suum, Apoc. 22:2;

‘fructus duodecim’ 11 sunt omnia charitatis:

[4] apud Matthaeum,

Jesus dixit, Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis Me, in regeneratione quando sedebit Filius hominis super throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis, judicantes duodecim tribus Israelis, 19:28;

hic non per ‘apostolos’ apostoli, non per ‘thronos’ throni, nec per 12 ‘tribus’ tribus intelliguntur, sed omnia quae sunt fidei, videatur n. 2129. Praeterea in Verbo Veteris Testamenti, ubi nominantur duodecim tribus, sunt omnia Ecclesiae quae significantur: ita quoque se habet cum ‘duodecim lapidibus juxta nomina duodecim tribuum Israelis, in Urim et Thummim’, Exod. 28:21; cum ‘duodecim panibus propositionis supra mensam ordinatis’, Lev. 24:5, 6; similiter cum reliquis. Quod etiam omnia fidei in ipsis nominibus duodecim filiorum Jacobi seu Israelis, contineantur, ex Divina Domini Misericordia, ad capita sequentia 29 et 30, videbitur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has ita

2. The Manuscript inserts in the margin hic in veris boni, nam in lingua originali est vox significans populus in tali sensu, nam in plurali feminino est, et qui in veris boni, sunt qui ab Ecclesia spirituali inter gentes qui hic populi. [The Hebrew word is 'ummoth which the KJV (1611) and the Revised Version (1881-1885) translate by ‘nations’. ]

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript has discipuli

5. The Manuscript has sic

6. The Manuscript inserts ubi duodecim nominantur, ut.

7. The Manuscript inserts Hierosolymam novam.

8. The Manuscript has designantur

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The Manuscript inserts et.

11. The Manuscript has pro

12. The Manuscript has tribus Israelis tribus Israelis intellecta sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.