Bible

 

Leviticus 24

Studie

   

1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,

3 extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.

4 Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.

5 Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas :

6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues :

7 et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.

8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno :

9 eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.

10 Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem peperat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.

11 Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)

12 Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.

13 Qui locutus est ad Moysen,

14 dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.

15 Et ad filios Israël loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum ;

16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.

17 Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.

18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.

19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei :

20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.

21 Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.

22 Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester.

23 Locutusque est Moyses ad filios Israël : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 610

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

610. "Numerus ejus sexcenta (sexaginta) sex," significat quale hoc, quod ab illis omne verum Verbi falsificatum sit. - Per "numerum Bestiae" significatur quale confirmationum doctrinae et fidei ex Verbo apud illos (608, 609); per "sexcenta sexaginta sex" significatur omne verum boni; et quia hoc de Verbo dicitur, significatur omne verum boni in Verbo, hic illud falsificatum, quia est "numerus Bestiae." Quod hoc significetur, est quia "6" simile significant quod "3" multiplicata in "2", ac "3", significant plenum et omne, et praedicantur de veris (505); ac "2" significant conjugium veri et boni: et quia "6" componuntur ex duobus illis numeris in se multiplicatis, ideo significant omne verum boni in Verbo, hic illud falsificatum; quod etiam ab illis falsificatum sit, videatur supra (566). Quod dicatur numerus "666," est quia in illo numero triplicantur "6," ac triplicatio complet; multiplicatio per 100, unde "600," ac per 10, unde "60," nihil mutat (348). Quod "sex" significent plenum et omne, et dicantur ubi agitur de veris boni, constare potest ex locis in Verbo, ubi ille numerus nominatur; sed illa istius numeri significatio non apparet clare nisi illis qui vident res de quibus agitur in Sensu spirituali, sicut quod Dominus dixerit Quod semina quae ceciderunt in terram bonam, dederint fructum ad Triginta, ad Sexaginta, et ad Centum," (Marcus 4:8, 20; Matthaeus 13:8, 23);

"Paterfamilias exiverit et conduxerit operarios in vineam suam hora Tertia et hora Sexta," (Matthaeus 20:3, 5);

Quod super mensa in Tabernaculo ordinati fuerint Panes in duos ordines, "in quovis Sex," (Leviticus 24:6);

Quod "Sex hydriae positae fuerint juxta mundationem Judaeorum," (Johannes 2:6);

Quod urbes refugii seu azyli essent Sex, (Numeri 35:6-7; Deuteronomius 19:1-9);

Quod calamus mensurae, quo Angelus mensuram est omnia Novi Templi et Novae Urbis, fuerit Sex ulnarum, (Ezechiel 40:5);

Quod propheta biberet aquam juxta mensuram, "Sextam hinis," (Ezechiel 4:11);

Quod pro oblatione sumerent "Sextam Ephae de chomere tritici," (Ezechiel 45:13);

Quoniam "sex" significant plenum, ideo vox "sextare orta est, per quam in Sensu spirituali significatur id quod completum est et prorsus, ut quod "Sextarent epham de chomere hordei," (Ezechiel 45:13);

et de Gogo:

"Reverti faciam te, et Sextabo te," (Ezechiel 39:2);

per quod significatur, quod apud illum prorsus destruetur omne verum boni in Verbo; quinam per "Gogum" intelliguntur, videatur 859.

  
/ 962