Bible

 

Leviticus 22

Studie

   

1 Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus.

3 Dic ad eos, et ad posteros eorum : Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus.

4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,

5 et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus,

6 immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt : sed cum laverit carnem suam aqua,

7 et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.

8 Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.

9 Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.

10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis ; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis.

11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis.

12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quæ sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.

13 Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui : sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.

14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium.

15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël, quæ offerunt Domino :

16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.

17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

18 Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos : Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,

19 ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris :

20 si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.

21 Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit : omnis macula non erit in eo.

22 Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem : non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.

23 Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.

24 Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.

25 De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia : non suscipietis ea.

26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

27 Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ : die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino.

28 Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis.

29 Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,

30 eodem die comedetis eam : non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.

31 Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus.

32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israël. Ego Dominus qui sanctifico vos,

33 et eduxi de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4844

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4844. ‘Mane vidua domo patris tui’: quod significet abalienationem a se, constare potest ex eo quod per id vellet ut recederet, et ad se non amplius rediret; dixit quidem ut maneret ibi usque dum adolesceret Shelah filius ejus, sed usque cogitavit quod Shelae filio suo non illa daretur, dixit enim apud se ‘forte moriatur etiam hic sicut fratres ejus’, et quoque facto comprobavit, ut patet a vers. 14, ‘Vidit Tamar quod adolevit Shelah, et illa non data ei in mulierem’; inde nunc sequitur quod per illa verba significetur quod abalienaret illam a se; hoc est, in sensu interno Ecclesiam repraesentativam spiritualium et caelestium quae per ‘Tamarem’ repraesentatur, n. 4811, 4831, ab Ecclesia Judaica quae per ‘Jehudam’; concordare enim non poterant quia Judaismus erat solum Ecclesiae repraesentativum non autem Ecclesia repraesentativa, n. 4307, 4500, nam externum agnovit, non autem internum.

[2] ‘Vidua’ etiam significat Ecclesiae verum absque ejus bono, quia ‘uxor’ in sensu repraesentativo significat verum, et ‘maritus’ bonum, n. 4823, 4843, quapropter ‘uxor absque marito’ est Ecclesiae verum absque ejus bono, de qua cum dicitur quod ‘maneret in domo patris sui’, significatur quod Ecclesiae verum abalienaretur, et quoque quod non reciperetur in sua domo; quod nec 1 gens Judaica potuit quia non in bono sed in malo fuit.

[3] Vidua in Verbo multoties memoratur et qui sensum internum non novit, non aliter credere potest quam quod per ‘viduam’ significetur vidua; sed per ‘viduam’ in sensu interno significatur ibi Ecclesiae verum absque bono, hoc est, illi qui in vero sunt absque bono, et usque desiderant in bono esse, consequenter qui amant duci per bonum; ‘maritus’ est bonum quod duceret; tales in Antiqua Ecclesia intelligebantur in bono sensu per ‘viduas’, sive feminae sive viri essent; Antiqua enim Ecclesia distinxit proximum erga quem charitatem exercerent, in plures classes, quosdam vocabat pauperes, quosdam miseros et afflictos, quosdam vinctos et in carcere, quosdam caecos et claudos, quosdam peregrinos, orphanos et viduas, et secundum qualitates eorum dispensabant charitatis opera; doctrinalia illorum illa docebant; illa Ecclesia non alia doctrinalia novit; quapropter qui tunc temporis vivebant, secundum sua doctrinalia et docebant et scribebant, proinde cum dicebant ‘viduas’, non aliud intelligebant quam tales qui in vero essent absque bono et usque desiderarent duci per bonum;

[4] inde etiam patet quod doctrinalia Antiquae Ecclesiae docerent illa quae charitatis et proximi erant, ac cognitiones et scientifica illorum 2 erant ut scirent quid significarent externa; Ecclesia enim repraesentativa spiritualium et caelestium fuit, idcirco spiritualia et caelestia quae repraesentabantur et significabantur, erant quae per doctrinalia et scientias addiscebantur, sed haec doctrinalia et haec scientifica hodie prorsus obliterata sunt, et quidem in tantum ut non sciatur quod fuerint; loco enim eorum successerunt doctrinalia fidei, 3 quae si viduata et separata sunt a doctrinalibus charitatis, fere nihil docent; doctrinalia enim charitatis docent quid bonum, at doctrinalia fidei quid verum, et docere verum absque bono, est ambulare sicut caecus, nam bonum est quod docet et ducit, et verum est quod docetur et ducitur; inter illa bina doctrinalia est tanta differentia, quanta inter lucem et tenebras; nisi tenebrae per lucem illustrantur, hoc est, nisi verum per bonum, seu fides per charitatem, non sunt nisi quam tenebrae:

inde est quod nemo sciat ex intuitione consequenter nec a perceptione num verum sit verum, sed solum ex doctrina hausta in pueritia et 4 confirmata in adulta aetate, inde etiam est quod Ecclesiae tantum discrepent, et una dicat id verum quod altera falsum, et quod nusquam conveniant.

[5] Quod per viduas in bono sensu significentur qui in vero absque bono sunt, at usque desiderant per bonum duci, constare potest a locis in Verbo ubi viduae nominantur, ut apud Davidem,

Jehovah Qui facit judicium oppressis, Qui dat 5 panem famelicis, Jehovah Qui solvit vinctos, Jehovah Qui aperit caecos, Jehovah Qui erigit incurvatos, Jehovah Qui amat justos, Jehovah Qui custodit peregrinos, pupillum et viduam sustentat, Ps. 146:7-9;

agitur hic in sensu interno de illis qui a Domino instruuntur in veris et ducuntur ad bonum; sed quidam eorum vocantur oppressi, quidam famelici, quidam vincti, caeci, incurvati, peregrini, pupilli, viduae, et hoc secundum quale eorum; 6 at quale nemo scire potest quam ex sensu interno; doctrinalia Ecclesiae Antiquae docuerunt illud; hic ut in pluribus aliis locis, junctim nominantur peregrinus, pupillus, et vidua, quia per ‘peregrinum’ significantur illi qui in veris fidei instrui volunt, n. 1463, 4444,

per ‘pupillum’ qui in bono sunt absque vero et desiderant per verum duci ad bonum, et per ‘viduam’ qui in vero sunt absque bono, et desiderant per bonum duci ad verum; tres illi nominantur junctim hic et alibi in Verbo quia in sensu interno unam classem constituunt, nam per illos simul significantur qui instrui volunt et duci ad bonum et verum:

apud eundem,

Pater pupillorum, et judex viduarum Deus in habitaculo sanctitatis Suae, Ps. 68:6 [KJV Ps. 68:5];

‘pupilli’ pro illis qui sicut infantes in bono innocentiae sunt, sed nondum in vero, quorum ‘pater’ dicitur Dominus quia sicut pater ducit illos, et hoc per verum in bonum, nempe in bonum vitae seu sapientiae; 'viduae' pro illis qui sicut adulti in vero sunt sed nondum in bono, quorum ‘judex’ dicitur Dominus quia ducit illos et hoc per bonum in verum, nempe in verum intelligentiae; per

'judicem' enim significatur ductor; bonum 7 absque vero quod est ‘pupillus’, fit bonum sapientiae per doctrinam veri; et verum absque bono quod ‘vidua’, fit verum intelligentiae per vitam boni:

apud Esaiam,

Vae statuentibus statuta iniquitatis... ad declinandum a judicio pauperes, et ad rapiendum in judicium miseros populi Mei, ut sint viduae spolium eorum, et pupillos depraedentur, Esai. 10:1, 2;

hic per ‘pauperes, miseros, viduas et pupillos’ non illi significantur, sed qui spiritualiter tales sunt; et quia in Ecclesia Judaica sicut in Antiqua omnia repraesentativa erant, etiam 8 erat benefacere pupillis et viduis, tunc enim repraesentabatur in caelo charitas erga illos qui in spirituali sensu tales erant:

[8] apud Jeremiam,

Facite judicium et justitiam, et eripite, spoliatum e manu oppressoris, et peregrinum pupillum et viduam ne defraudate, neque vim facite, neque sanguinem innocentem effundite in loco hoc, Jer. 22:3;

hic quoque per ‘peregrinum, pupillum et viduam’ significantur qui spiritualiter tales sunt; in mundo enim spirituali seu caelo non noscitur quis peregrinus, quis pupillus et quae vidua, non enim tales sunt ibi qui tales fuerunt in mundo, idcirco verba haec, cum leguntur ab homine, ab angelis secundum sensum eorum spiritualem seu internum percipiuntur:

[9] similiter apud Ezechielem,

Ecce principes Israelis quisque juxta brachium suum fuerunt in te, ut effunderent sanguinem, patrem et matrem vilipenderunt in te, cum peregrino egerunt per oppressionem in te, pupillum et viduam defraudarunt in te, 22:6, 7:

tum apud Malachiam, Accedam ad vos in judicium, et ero testis festinans contra praestigiatores, ... et contra jurantes falso, et contra oppressores mercedis mercenarii, viduae et pupilli, et declinantes peregrinum; nec timent Me, 3:5:

similiter apud Mosen,

Peregrinum non premes, neque illum opprimes, ... ullam viduam aut orphanum non affligetis, si affligendo afflixeris eum, et si clamando clamaverit ad Me, audiendo audiam clamorem ejus, et exardescet ira Mea, et occisurus sum vos gladio, ut fiant uxores vestrae viduae, et filii vestri orphani, Exod. 22:20-23 [KJV Exod. 22:21-24];

[10] hoc, sicut omnia reliqua praecepta, judicia et statuta in Ecclesia Judaica, repraesentativum fuit, et quoque ibi tenebantur in externis ita facere, et per talia repraesentare charitatis interna, tametsi nihil charitatis haberent, seu 9 non ex interna affectione facerent; internum erat ex affectione instruere in veris ac ducere per vera ad bonum qui in ignorantia fuerunt, et per bonum ad vera qui in scientia, sic 10 bonum fecissent in spirituali sensu peregrino, pupillo et viduae; ut usque externum maneret repraesentationis causa, inter maledictiones dictatas super monte Ebal erat ‘declinare judicium peregrini, orphani et viduae’ Deut. 27:19 11 ; ‘declinare judicium eorum’ pro contrarium facere, hoc est, per instructionem et vitam ducere ad falsum et 12 malum:

quia etiam deprivare alios bonis et veris, et sibi 13 appropriare illa sui honoris et lucri causa, inter maledictiones erat, ideo Dominus 14 dixit, Vae vobis scribae et Pharisaei, quia comeditis domos viduarum, idque praetextu quod prolixe oretis, propter hoc accipietis abundantius judicium, Matth. 23:14; Luc. 20:47;

'comedere domos viduarum' pro deprivare illos qui desiderant, veris, et docere falsa.

[11] Pariter repraesentativum fuit quod relicta in agris, in olivetis et vineis essent peregrino, pupillo et viduae, Deut. 24:19-22;

tum 15

Quando absolverint decimare decimas proventus sui in anno tertio, ... darent peregrino, pupilla et viduae, ut comederent in portis eorum, et saturarentur, Deut. 26:12, 13 16 .

Quia Dominus solus est qui instruit et ad bonum et verum ducit, dicitur apud Jeremiam,

Relinque orphanos tuos, Ego vivificabo, et viduae super Me confident, 49:10, 11:

et apud Mosen,

Jehovah facit judicium orphani et viduae, et amat peregrinum ad dandum illi panem et vestem, Deut. 10:18;

‘panis’ pro bono amoris, 17 n. 2165, 2177, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 18 ‘vestis’ pro vero fidei, n. 4545, 4763.

[12] Quod Elias, cum fuit fames ex non pluvia in terra missus sit 19 Sareptam ad viduam, ac petierit ab illa placentam parvam, quam faceret priore loco et daret illi, ac sibi et filio suo posteriore loco, et quod tunc apud illam cadus farinae non consumeretur, et lenticula olei non deficeret, I Reg. 17:1-13,

repraesentativum fuit, sicut omnia reliqua quae de Elia memorantur, et in genere quae in Verbo; ‘fames quae in terra quia non pluvia’ repraesentabat vastationem veri in Ecclesia, n. 1460, 3364, ‘vidua in Sarepta’ illos extra Ecclesiam qui desiderant verum; ‘placenta quam illi faceret priore loco’ bonum amoris in 20 Dominum, n. 2177, quem ex pusillo suo amaret supra se et filium suum; ‘cadus farinae’ significat verum ex bono, n. 2177; et ‘lenticula olei’ charitatem et amorem, n. 886, 3728, 4582, ‘Elias’ repraesentat Verbum per quod talia, n. 2762;

[13] hoc etiam in sensu interno intelligitur per Domini verba apud Lucam,

Nullus propheta acceptus est in patria sua: in veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, cum clausum fuit caelum per annos tres et menses sex, dum fuit fames magna super totam terram, ad nullam tamen earum missus est Elias nisi in Sareptam Sidonis, ad mulierem viduam, 4:25-26;

hoc est, ad illos extra Ecclesiam qui desiderant verum; ‘viduae’ autem quae intra Ecclesiam vastatam, ad quas Elias non missus, sunt qui non in vero sunt quia non in bono, nam ubi non bonum ibi nec verum, utcumque apud illos verum 21 appareat in externa forma ut verum, 14sed est sicut crustaceum absque nucleo; qui in tali vero sunt et quoque qui in falso, significantur per viduas in opposito sensu; [14] ut apud Esaiam,

Exscindet Jehovah ex Israele caput et caudam, ramum et juncum, die uno, senex et honoratus faciebus caput, et propheta doctor mendacii cauda; ... propterea super juvenibus ejus non laetabitur Dominus, et pupillorum ejus ac viduarum ejus non miserebitur, 9:13, 14, 16 [KJV 14, 15, 17]:

apud Jeremiam,

Ventilabo eos ventilabro in portis terrae, orbabo, perdam populum Meum a viis suis non sunt conversi auctae 22 mihi sunt viduae ejus prae arena marium; adducam illis super matrem juvenem vastatorem in meridie; ... 23 languet quae pepererat septem, exspiravit animam suam, occidit sol ejus dum adhuc dies, 15:7-9:

apud eundem Hereditas nostra adversa est ad alienos, domus nostrae ad alienigenas, pupilli facti sumus non pater, matres nostrae sicut viduae, Thren. 5:2, 3, .

[15] Quia per 'viduas' significabantur qui non in vero quia non in bono, idcirco ignominiosum erat 24 Ecclesiis etiam quae in 25 falsis ex malo, vocari viduae, sicut apud Johannem, In corde suo dixit, Sedeo regina, et vidua non sum, et planctum non viderim; propter hoc in una die venient plagae ejus, mors et planctus et fames, et igne comburetur, Apoc. 18:7, 8;

ibi de Babele: similiter de 26 eadem apud Esaiam,

Audi hoc delicata, sedens secure, dicens in corde suo, Ego et non sicut ego praeterea non sedebo vidua, nec cognoscam orbitatem: atqui venient tibi duo ista mala momento in die uno, orbitas et viduitas, 47:8, 9.

[16] Ex his nunc constare potest quid vidua in sensu interno Verbi; et quoniam ‘vidua’ repraesentabat et inde significabat Ecclesiae verum absque bono ejus, quia ‘uxor’ verum et ‘maritus’ bonum, ideo in Ecclesiis Antiquis, ubi omnia et singula repraesentabant, prohibitum fuit sacerdotibus ducere viduam in uxorem quae non vidua esset ex sacerdote, de quibus ita apud Mosen,

Sacerdos magnus uxorem in virginitate ejus accipiet, viduam aut repudiatam aut corruptam aut meretricem, has non accipiet, sed virginem de populis suis accipiet uxorem, Lev. 21:13-15;

et ubi de novo templo et de novo sacerdotio apud Ezechielem,

Sacerdotes Levitae viduam aut repudiatam non accipient sibi in uxores, sed virgines de semine domus Israelis; viduam tamen quae fuerit vidua a sacerdote, accipient, 44:22;

‘virgines’ enim quas ducerent uxores, repraesentabant et inde significabant affectionem veri; etiam ‘vidua 27 a sacerdote’ affectionem veri a bono, ‘sacerdos’ enim in sensu repraesentativo est Ecclesiae bonum; 28 ideo quoque licebat viduis ex sacerdote quibus non proles, de oblationibus seu sanctis comedere, Lev. 22:12, 13.

[17] Quod haec significatio viduae sit, noverunt illi qui ab Antiqua Ecclesia ex suis doctrinalibus, doctrinalia enim apud illos erant doctrinalia amoris et charitatis, quae innumerabilia continuerunt quae hodie prorsus obliterata sunt; ex illis sciebant quam charitatem exercerent seu in quo debito essent erga proximum, qui ‘viduae’ vocabantur, qui ‘pupilli’, qui ‘peregrini’, et sic porro; cognitiones veri illorum et scientifica fuerunt cognoscere et scire quid 29 ritualia Ecclesiae eorum repraesentabant et significabant, et qui docti inter illos fuerunt, sciebant quid illa quae in tellure et mundo repraesentabant, noverunt enim quod universa natura esset theatrum repraesentativum regni caelestis, n. 2758, 2989, 2999, 3483; talia elevabant mentes eorum ad caelestia, et doctrinalia eorum ducebant ad vitam; sed postquam Ecclesia a charitate ad fidem deflexit, et magis postquam fidem separavit a charitate, et illam absque hac et hujus operibus salvificam fecit, tunc mentes non amplius per cognitiones potuerunt elevari ad caelestia, nec per doctrinalia duci ad vitam, et hoc usque adeo ut tandem vix aliquis credat quod vita aliqua post mortem sit, et vix aliquis sciat quid sit caeleste; quod sensus aliquis spiritualis Verbi sit qui non apparet in littera, hoc ne quidem potest credi; ita occlusae sunt mentes.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. quae quid

3. quae in se spectata nihil fere docent, quia viduata et separata sunt a doctrinalibus charitatis

4. The Manuscript inserts dein.

5. famem, in the Manuscript, the First Latin Edition.

6. sed

7. The Manuscript inserts enim.

8. erant pupilli et viduae

9. The Manuscript omits (but nihil understood?)

10. bonum after viduae

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts ad.

13. The Manuscript inserts solis.

14. The Manuscript inserts etiam.

15. cum

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The Manuscript omits all references to AC in next 16 lines.

18. The Manuscript inserts et.

19. Schmidius has Zorpam, Hebrew is Zarephath; Sarepta is the form used in the New Testament

20. Deum

21. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

22. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

23. linquet AI, but cf. 2584.

24. The Manuscript has but deletes Ecclesiae, vocari vidua, quia ubi verum et non bonum, ibi nec est Ecclesia; quapropter Ecclesiae etiam quae in falso ex malo, necvocari voluerunt viduae, and inserts as above.

25. falso

26. Babele

27. The manuscript has e.

28. idcirco etiam

29. The Manuscript places this after eorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.