Bible

 

Leviticus 21

Studie

   

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos : Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,

2 nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,

3 et sorore virgine quæ non est nupta viro :

4 sed nec in principe populi sui contaminabitur.

5 Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.

6 Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus : incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.

7 Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito : quia consecrati sunt Deo suo,

8 et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos.

9 Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.

10 Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet :

11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino : super patre quoque suo et matre non contaminabitur.

12 Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus.

13 Virginem ducet uxorem :

14 viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo :

15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ : quia ego Dominus, qui sanctifico eum.

16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

17 Loquere ad Aaron : Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,

18 nec accedet ad ministerium ejus : si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,

19 si fracto pede, si manu,

20 si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus.

21 Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo :

22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,

23 ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.

24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fuerant sibi imperata.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2383

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2383. Quod ‘percusserunt caecitatibus’ significet quod opplerentur falsitatibus, constat a significatione ‘caecitatis’: caecitas praedicatur in Verbo de iis qui in falso sunt, tum quoque de iis qui in ignorantia veri; utrique vocantur ‘caeci’, sed quinam intelliguntur, a serie rerum, imprimis in sensu interno, constare potest: quod ‘caeci’ vocentur 1 qui in falso, constat ab his locis;

apud Esaiam,

Speculatores ejus caeci, omnes ii non sciunt, omnes ii canes muti, non possunt latrare, 56:10;

‘speculatores caeci’ pro iis qui ex ratiocinatione sunt in falso:

apud eundem,

Exspectamus lucem, et ecce tenebrae; splendores, in caliginibus ambulamus; palpamus sicut caeci parietem, 59:9, 10:

apud Jeremiam,

Errarunt caeci in plateis, polluerunt se sanguine, ea quae non possunt, tangunt vestimentis [suis], Thren. 4:14;

pro quod omnia vera polluta sint, ‘platea’ pro veris in quibus errarunt, n. 2336:

[2] apud Zachariam, In die illo percutiam omnem equum stupore, et equitem ejus furore, ... omnem equum populorum percutiam caecitate 12:4;

‘equus’ hic et alibi in Verbo pro intellectuali, inde dicitur quod ‘equus percuteretur stupore’, et quod ‘equus populorum percuteretur caecitate’, hoc est, oppleretur falsitatibus:

[3] apud Johannem, In judicium Ego in mundum veri, ut non videntes videant, videntes vero caeci fiant: audiverunt ex Pharisaeis haec, dixerunt, Num etiam nos caeci sumus? Dixit illis Jesus, Si caeci essetis, non haberetis peccatum; jam autem dicitis, quod videamus 2 ideo peccatum vestrum manet, 9:39-41;

hic caeci in utroque sensu, qui nempe in falso et qui in ignorant veri; qui intra Ecclesiam et sciunt quid verum, ‘caecitas’ apud eos e falsitas; at qui non sciunt quid verum, ut qui extra Ecclesiam, ‘caecitas’ apud eos est ignorantia veri, qui inculpati:

[4] apud eundem,

Occaecavit eorum oculos, et obturavit eorum cor, ut non videant oculis tuis, et intelligant corde, et sanem eos, 12:40; Esai. 6:9-11;

pro quod satius foret ut in falsitatibus essent quam in veris, quia in vita mali qui si instruerentur in veris, ea non solum adhuc falsificarent, sed etiam malis conspurcarent; ex simili causa qua viri Sodomae percussi sunt caecitatibus, hoc est, doctrinalia opplerentur falsitatibus; cur hoc fiat, ostensum est, n. 301-303, 593, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2426;

[5] quia ‘caecum’ significabat falsum, ideo Ecclesia repraesentativa Judaica prohibitum fuit sacrificare aliquod caecum, Lev. 22:22; Deut. 15:21; Mal. 1:8;

tam vetitum quod caecus ex sacerdotibus accederet ad offerendum super altari, Lev. 21:18, 21.

[6] Quod ‘caecitas’ praedicetur de ignorantia veri, in quali sunt gentes, constat apud Esaiam,

Audient in die illa surdi verba Libri, et ex caligine, eque tenebris oculi caecorum videbunt, 29:18;

‘caeci’ pro illis qui in ignorantia veri, praecipue qui extra Ecclesiam apud eundem,

Educ populum caelum, et oculi erunt; et surdos, et aures eis, 43:8;

ubi de Ecclesia gentium:

apud eundem,

Ducam caecos in via non noverunt, ... ponam tenebras coram iis in lucem, 42:16:

[7] et apud eundem,

Dabo Te in lucem populi, ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e claustro vinctum, e domo carceris sedentes tenebris, Esai. 13:6, 7;

ubi de Adventu Domini, quod tunc instruerentur illi qui in ignorantia veri; qui enim in falsitate sunt, ii se non ita patiuntur instrui, quia norunt verum, et confirmarunt se contra illud, et verterunt lucem in 3 tenebras, quae non discutiuntur: apud Lucam, Dixit paterfamilias servo suo, Abi ocius in plateas 4 et vicos urbis, ac pauperes et mancos, et claudos, et caecos, introduc huc, 14:21;

ubi de regno Domini; quod pauperes, manci, claudi, caeci non significentur, patet, sed qui in sensu spirituali tales sunt:

[8] apud eundem,

Dixit Jesus, ut renuntiarent Johanni: quod caeci videant, claudi ambulent, leprosi mundentur, surdi audiant, mortui resurgant, pauperibus evangelium praedicetur, 7:22;

secundum sensum litterae, per ‘caecos, claudos, leprosos, surdos, mortuos, pauperes’ non alii intelliguntur quam tales, quia ita etiam factam, nempe quod caeci receperint visum, surdi auditum, leprosi sanitatem, mortui vitam,

[9] sed usque in sensu interno intelliguntur iidem qui apud Esaiam,

Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum aperientur, et saliet sicut cervus claudus, et cantabit lingua mutus, 35:5, 6;

ubi de Adventu Domini et de nova tunc Ecclesia quae vocatur gentium, de quibus praedicatur quod essent ‘caeci, surdi, claudi, muti’, ita dicti quoad doctrinam et vitam; nam sciendum, quod omnia miracula quae a Domino facta sunt, semper involverint talia, et inde significaverint quae per ‘caecos, claudos, leprosos, surdos, mortuos, pauperes’ in sensu interno intelliguntur; inde miracula Domini fuerunt Divina, sicut etiam illa quae facta sunt in Aegypto, in deserto, et reliqua de quibus in Verbo; quod est arcanum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has dicantur.

2. The Manuscript has quia videmus.

3. The Manuscript inserts veri.

4. ocyus in plateis, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.