Bible

 

Leviticus 18

Studie

   

1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester :

3 juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.

4 Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.

5 Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.

6 Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.

7 Turpitudinem patris tui, Turpitudinem matris tuæ non discooperies : mater tua est : non revelabis Turpitudinem ejus.

8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est.

9 Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.

10 Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est.

11 Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.

12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui.

13 Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.

14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur.

15 Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus.

16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est.

17 Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.

18 Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.

19 Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus.

20 Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.

21 De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.

22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.

23 Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.

24 Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum,

25 et quibus polluta est terra : cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.

26 Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.

27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.

28 Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.

29 Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.

30 Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6348

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6348. ‘Quia ascendisti cubilia patris tui’: quod significet quia separata a bono quod charitatis, foedam conjunctionem habet, constat ex significatione ‘ascendere cubilia patris’ quod sit foedam conjunctionem habere, nempe fides separata a bono quod charitatis; fides enim doctrina seu intellectu, quae hic per ‘Reubenem’ repraesentatur, si non initiatur in bonum, et ei conjungitur, vel dissipatur et nulla fit, vel initiatur et conjungitur malo ac falso, quod est foeda conjunctio quae significatur; tunc enim fit prophanum; 1 quod ita sit, constare potest ex eo quod fides non alibi possit habitaculum habere quam in bono, et si non ibi habitaculum habet, necessum est ut vel nulla fiat vel ut conjungatur malo; hoc patet manifeste ex illis in altera vita qui in sola fide et in nulla charitate fuerunt, quod dissipetur ibi fides, at si conjuncta 2 est cum malo, quod sortem cum profanis accipiant.

[2] In Verbo per ‘adulteria’ in sensu interno significantur adulterationes boni, et per ‘scortationes’ falsificationes veri, n. 2466, 3399; at per foedas conjunctiones quae vocantur gradus prohibiti, de quibus Lev. 18:6-24, significantur profanationum varia genera; quod hic quoque profanatio, patet, nam dicitur ‘ascendisti cubilia patris tui, tunc profanasti, stratum meum ascendit’; quod sit profanatio boni per fidem separatam, videatur n. 4601, ubi de nefando illo facto Reubenis agitur.

[3] Cum fide sola seu separata a charitate 3 ita se habet: si conjungitur illa malo, quod fit cum primum creditur vero quod fidei, et magis cum primum vivitur secundum illud ac deinceps negatur et vivitur contra illud, tunc fit profanum, nam verum quod fidei et bonum quod charitatis, per doctrinam et vitam primum 4 irradicata sunt in interioribus, et postmodum 5 illa inde 4 evocantur et conjunguntur malo; homini apud quem hoc fit, sors omnium pessima est in altera vita, non enim 6 apud talem potest separari bonum a malo, quae tamen separantur in altera vita, nec talis habet aliquas reliquias boni in interioribus suis reconditas, quia in malo prorsus perierunt; infernum illorum est a parte anteriore sinistrorsum ad multam distantiam; et qui ibi sunt, apparent ad visum angelicum sicut sceleta, vix alicujus vitae. Ne itaque profanatio boni et veri fiat, homo qui talis est ut non patiatur se regenerari, quod praevidetur a Domino, detinetur a fide et 7 charitate, et 8 ei permittitur ut in malo sit et inde in falso; tunc enim non profanare potest; 9 videantur quae prius de profanatione dicta et ostensa sunt, n. 301-303, 571, 582, 593, 1001, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3489, 3898, 4289, 4601.

Poznámky pod čarou:

1. hoc

2. sit

3. The Manuscript inserts etiam.

4. all singular

5. hoc

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The Manuscript inserts a.

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The Manuscript inserts sed.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.