Bible

 

Threni 5

Studie

   

1 Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.

2 Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.

3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.

4 Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.

5 Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.

6 Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.

7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.

8 Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.

9 In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.

10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.

11 Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.

12 Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.

13 Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.

14 Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.

15 Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.

16 Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus !

17 Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,

18 propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.

19 Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.

20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?

21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.

22 Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4335

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4335. Quod ‘molentes’ in Verbo sint illi qui intra Ecclesiam sunt in vero ex affectione boni et in opposito sensu qui intra Ecclesiam sunt in vero ex affectione mali, constare potest ab his locis;

apud Esaiam,

Descende et sede super pulvere, virgo filia Babelis; sede in terra, non thronus, filia Chaldaeorum, ... sume molam, et mole farinam, revela crines tuos, denuda pedem, revela femur, transi fluvios, 47:1, 2;

‘filia Babelis’ pro illis apud quos externa apparent sancta et bona, sed interiora profana et mala, n. 1182, 1326; ‘filia Chaldaeorum’ pro illis apud quos externa apparent sancta et vera, sed interiora profana et falsa, n. 1368, 1816; ‘sumere molam et molere farinam’ pro excludere doctrinalia ex veris quae pervertunt; ‘farina’ enim, quia ex tritico aut hordeo, significat vera ex bono, at in opposito sensu vera quae pervertunt ad seducendum:

apud Jeremiam,

Perdam ab illis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molarum, et lucem lucernae; et erit tota terra haec in vastitatem et desolationem, 25:10, 11:

[2] et apud Johannem,

Omnis artifex omnis artis non invenietur in Babylone amplius, omnis vox molae non audietur in illa amplius, et lux lucernae non lucebit in illa amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in illa amplius, Apoc. 18:21-23;

‘vox molae non audietur in Babylone 1 amplius’ pro non verum; non lux lucernae lucebit pro nec intelligentia veri:

in Threnis,

Mulieres in Zione compresserunt, virgines in urbibus Jehudae; principes manu eorum suspensi, facies senum non honoratae; juvenes ad molendum abducti, et pueri in ligno cadunt, 5:11-14;

‘juvenes ad molendum abducti’ pro ad excludendum falsa, applicando vera, et sic persuadendo;

[3] apud Mosen,

Morietur omnis primogenitus in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sedente super throno illius, usque ad primogenitum ancillae qui post molas, [Exod. ] 11:5;

‘primogeniti Aegypti’ pro veris fidei separatis a bono charitatis, quae vera 2 fiunt falsa, n. 3325; ‘primogenitus ancillae qui post molas’ pro affectione talis veri, unde falsa; haec per historica illa repraesentata sunt:

[4] apud eundem,

Non in pignus accipiet molas et molarem, quia anima illa pignorantis, Deut. 24:6;

haec lex ideo lata est quia per ‘molas’ significabantur doctrinalia et per ‘molarem’ doctrinalium vera, quae sunt quae vocantur ‘anima pignorantis’; quod absque significatione 'spirituali molarum et molaris illa lex non data esset 3 , et dictum quod ‘anima ejus’ esset, patet.

[5] Quod ‘molere’ ducat suum significativum a repraesentativis quae existunt in mundo spirituum, mihi ostensum est; visi enim sunt qui quasi ibi molerent, [et dictum quod per illos significentur qui multa vera colligunt, ] absque fine usus, solum suae voluptatis causa; et quia vera tunc sunt absque affectione sua ex bono, apparent quidem ut vera in externa forma, sed quia internum non illis inest, sunt phantasmata; ac si internum est malum, tunc ad malum confirmandum adhibentur, et sic per applicationem ad malum fiunt falsa.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.