Bible

 

Judicum 4

Studie

   

1 Addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,

2 et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor : habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium.

3 Clamaveruntque filii Israël ad Dominum : nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos.

4 Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat populum in illo tempore.

5 Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim : ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium.

6 Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali : dixitque ad eum : Præcepit tibi Dominus Deus Israël : Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon :

7 ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua.

8 Dixitque ad eam Barac : Si venis mecum, vadam : si nolueris venire mecum, non pergam.

9 Quæ dixit ad eum : Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes.

10 Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo.

11 Haber autem Cinæus recesserat quondam a ceteris Cinæis fratribus suis filiis Hobab, cognati Moysi : et tetenderat tabernacula usque ad vallem, quæ vocatur Sennim, et erat juxta Cedes.

12 Nuntiatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abinoëm in montem Thabor :

13 et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison.

14 Dixitque Debbora ad Barac : Surge, hæc est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas : en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo.

15 Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac : in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret,

16 et Barac persequeretur fugientes currus, et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet.

17 Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinæi. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinæi.

18 Egressa igitur Jahel in occursum Sisaræ, dixit ad eum : Intra ad me, domine mi : intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum ejus, et opertus ab ea pallio,

19 dixit ad eam : Da mihi, obsecro, paululum aquæ, quia sitio valde. Quæ aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum.

20 Dixitque Sisara ad eam : Sta ante ostium tabernaculi : et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens : Numquid hic est aliquis ? respondebis : Nullus est.

21 Tulit itaque Jahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum : et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram : qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est.

22 Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat : egressaque Jahel in occursum ejus, dixit ei : Veni, et ostendam tibi virum quem quæris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram jacentem mortuum, et clavum infixum in tempore ejus.

23 Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël :

24 qui crescebant quotidie, et forti manu opprimebant Jabin regem Chanaan, donec delerent eum.

   

Komentář

 

#161 Seven More Breaches: Understanding Problems with Scripture

Napsal(a) Jonathan S. Rose

Title: Seven Other Breaches

Topic: Second Coming

Summary: We look at seven more issues that people can perceive as major problems with Scripture; and we look at the Divine remedy that heals all breaches.

Use the reference links below to follow along in the Bible as you watch.

References:
Exodus 17:14-16
Deuteronomy 7:6
1 Samuel 15:2-3
Nehemiah 13:23-25
1 Kings 8:63
1 Chronicles 29:21
Ezekiel 1:4-10
Revelation 4:7-8; 22:1-2
Leviticus 10:1
Numbers 16:29
1 Samuel 14:34
Exodus 32:9-end
Nahum 1:1
Judges 4:21
2 Kings 19:35
Judges 3:21-22
Psalms 137:8; 68:1-2
Deuteronomy 28:53-57
John 19:23
Revelation 19:11

Přehrát video
Spirit and Life Bible Study broadcast from 11/20/2013. The complete series is available at: www.spiritandlifebiblestudy.com