Bible

 

Judicum 1

Studie

1 Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes : Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli ?

2 Dixitque Dominus : Judas ascendet : ecce tradidi terram in manus ejus.

3 Et ait Judas Simeoni fratri suo : Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananæum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon.

4 Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananæum ac Pherezæum in manus eorum : et percusserunt in Bezec decem millia virorum.

5 Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chananæum et Pherezæum.

6 Fugit autem Adonibezec : quem persecuti comprehenderunt, cæsis summitatibus manuum ejus ac pedum.

7 Dixitque Adonibezec : Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias : sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est.

8 Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem.

9 Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananæum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus.

10 Pergensque Judas contra Chananæum, qui habitabat in Hebron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai :

11 atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.

12 Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.

13 Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam conjugem.

14 Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb : Quid habes ?

15 At illa respondit : Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi : da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius.

16 Filii autem Cinæi cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo.

17 Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananæum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema.

18 Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis.

19 Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit : nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant.

20 Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac.

21 Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin : habitavitque Jebusæus cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in præsentem diem.

22 Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis.

23 Nam cum obsiderent urbem, quæ prius Luza vocabatur,

24 viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum : Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam.

25 Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii : hominem autem illum, et omnem cognationem ejus, dimiserunt.

26 Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et ædificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam : quæ ita appellatur usque in præsentem diem.

27 Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, cœpitque Chananæus habitare cum eis.

28 Postquam autem confortatus est Israël, fecit eos tributarios, et delere noluit.

29 Ephraim etiam non interfecit Chananæum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo.

30 Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol : sed habitavit Chananæus in medio ejus, factusque est ei tributarius.

31 Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob :

32 habitavitque in medio Chananæi habitatoris illius terræ, nec interfecit eum.

33 Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath : et habitavit inter Chananæum habitatorem terræ, fueruntque ei Bethsamitæ et Bethanitæ tributarii.

34 Arctavitque Amorrhæus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent :

35 habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius.

36 Fuit autem terminus Amorrhæi ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2799

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2799. ‘Et accepit in manu sua ignem et cultrum’: quod significet bonum amoris et verum fidei, constat a significatione ‘ignis’ quod bonum amoris, de qua n. 934; et a significatione ‘cultri’ quod verum fidei: quod ‘culter’ qui adhibebatur in sacrificiis ad victimas, significaverit verum fidei, constare potest a significatione ‘gladii’ seu ‘gladioli’ in Verbo, loco enim cultri gladiolus dicitur; uterque ejusdem significationis est sed cum differentia quod ‘culter’, qui ad victimas, significaverit verum fidei, sed ‘gladius’ verum pugnans; et quia culter raro nominatur in Verbo, ex causa arcana de qua infra licet ostendere quid gladius significat: ‘gladius’ significat in sensu 1 interno verum fidei pugnans, tum vastationem veri; et in opposito sensu falsum pugnans, et punitionem falsi.

[2] I. Quod gladius significet verum fidei pugnans, constare potest ab his locis:

apud Davidem,

Accinge Te gladio Tuo super femur, potens, gloria et honore Tuo prosperare, equita super verbum veritatis, ... et docebit Te mirabilia dextra Tua, Ps. 45:4, 5 [KJV Ps. 45:3, 4];

ubi de Domino, ‘gladius’ pro vero pugnante:

apud eundem,

Exsultabunt misericordes in gloria, cantabunt super cubilibus suis; exaltationes Dei in gutture eorum, et gladius acierum in manu eorum, Ps. 149:5, 6:

apud Esaiam,

Jehovah ab utero vocavit Me, a visceribus matris Meae meminit nominis Mei, et posuit os Meum sicut gladium acutum, ... et posuit Me in sagittam purgatam, 49:1, 2;

‘gladius acutus’ pro vero pugnante, ‘sagitta purgata’ pro vero doctrinae, videatur n. 2686, 2709:

apud eundem,

Cadet Asshur gladio non viri, gladius non hominis comedet eum, et fugiet sibi coram gladio, et juvenes ejus in tributum erunt, 31:8;

‘Asshur’ pro ratiocinatione in Divinis, n. 119, 1186, ‘gladius non viri et non hominis’ pro falso, ‘gladius coram quo fugiet’ pro vero pugnante:

[3] apud Zachariam,

Convertimini ad munitionem vincti exspectatione, etiam hodie indicans duplum reddam tibi, qui extendi mihi Judah arcum, implevi Ephraim, et excitavi filios tuos Zion super filios tuos Javan, et ponam te velut gladium fortis, et Jehovah super eis apparebit, et exibit sicut fulgur jaculum Ipsius, 9:12-14;

‘gladius fortis’ pro vero pugnante:

apud Johannem,

In medio, septem candelabrorum similis hominis, habebat in dextra Sua stellas septem, ex ore Illius gladius anceps acutus exiens, et aspectus Ipsius sicut sol lucens in virtute sua, Apoc. 1:13, 16: porro, Haec dicit, qui habet gladium ancipitem acutum, ...

Veniam tibi cito, et pugnabo cum illis gladio oris Mei, Apoc. 2:12, 16;

‘gladius anceps acutus’ manifeste pro vero pugnante, quod repraesentatum ideo sicut ‘gladius ex ore’:

[4] apud eundem,

Ex ore sedentis super equo albo exibat gladius acutus, et per illum percutiet gentes:... et occisi sunt gladio sedentis super equo, qui exibat ex ore illius, Apoc. 19:15, 21;

ubi quod ‘gladius ex ore’ sit verum pugnans, patet; ‘sedens super equo albo’ quod sit Verbum, ita Dominus Qui Verbum, videatur supra n. 2760-2763: inde est quod Dominus dicit apud Matthaeum, Ne igitur existimate quod venerim ad mittendum pacem super terram, non veni mittere pacem, sed gladium, 10:34:

et apud Lucam,

Nunc qui habet crumenam, tollat, similiter etiam peram; qui vero non habet, vendat vestimenta sua, et emat gladium.... Illi dixerunt, Domine, ecce gladii hic duo; sed Jesus dixit, Sufficit, 22:36-38;

ubi per ‘gladium’ non aliud intelligitur quam verum, ex quo et pro quo pugnarent:

[5] apud Hoscheam,

Pangam eis foedus in die illo cum fera agri, et cum avi caelorum, et reptili humi, et arcum, et gladium, et bellum frangam de terra, et faciam cubare eos confidenter, 2:18;

ubi de regno Domini; per ‘frangere arcum, gladium, et bellum’ significatur quod nulla ibi pugna de doctrina et vero:

apud Joshuam,

Joshua levavit oculos suos, et vidit, et ecce vir stans e regione ejus, et gladius evaginatus in manu ejus; ... dixit ad Joshuam, Ego princeps exercitus Jehovae; et cecidit Joshua super faciem suam ad terram, 5:13, 14;

haec, quando Joshua cum filiis Israelis ingressus in terram Canaanem: per quae intelligitur introitus fidelium in regnum Domini; verum pugnans quod Ecclesiae, est ‘gladius evaginatus in manu principis exercitus Jehovae’.

[6] Quod autem per ‘gladiolos seu cultros’ significetur verum fidei, constare potest inde, tum quod adhiberentur non modo in sacrificiis, sed etiam in circumcisione; in hac fuerunt ex lapide et dicti ‘gladioli petrarum’, ut patet apud Joshuam, Dixit Jehovah ad Joshuam, Fac tibi gladiolos petrarum, e itera, circumcide filios Israelis secundo: et fecit sibi Joshua gladiolos petrarum, et circumcidit filios Israelis ad collem praeputiorum, 5:2, 3;

quod ‘circumcisio’ fuerit repraesentativum purificationis ab amor sui et mundi, videatur n. 2039, 2632, quae purificatio quia fit per vera fidei, ideo ‘gladioli petrarum’, n. 2039f, 2046f.

[7] II. Quod gladius significet vastationem veri, constat ab his locis:

apud Esaiam,

Duo haec evenient tibi, quis condoleat tibi? Vastatio 2 et contritio, et fames et gladius, quis consoletur te? filii tui defecerunt jacuerunt in capite omnium platearum, 51:19, 20;

‘fames’ pro vastatione boni, et ‘gladius’ pro vastatione veri, ‘jacere in capite omnium platearum’ pro orbari omni vero; quod ‘platea’ sit verum, n. 2336; quid vastatio, videatur, n. 301-304, 407, 408, 410, 411 apud eundem,

Numerabo vos gladio, et omnes vos mactationi incurvabitis vos, propterea quod vocavi, et non respondistis, locutus sum et non audivistis, 65:12:

[8] apud eundem,

In igne Jehovah judicabit, et in gladio, omnem carnem, et multi erunt confossi Jehovae, 66:16;

‘confossi Jehovae’ pro vastatis:

apud Jeremiam,

Super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Jehovae devorans ab extremo terrae, et usque ad extremo terrae, non pax ulli carni, seminaverunt tritica, et spinas messuerunt, 12:12, 13;

‘gladius Jehovae’ manifeste pro vastatione veri:

apud eundem,

Mentiti sunt in Jehovam, et dixerunt, Non Ipse et non veniet super nos malum, et gladium et famem non videbimus; et prophetae erunt in ventum, et sermo nullus in eis, 5:12, 13

[9] apud eundem,

Ego visitans super eos, juvenes morientur gladio, filii eorum et filiae eorum morientur fame, 11:22:

apud eundem,

Cum offerunt holocaustum et minham, non Ego propitiabo illa, quia gladio et fame, et peste, Ego consumens eos; et dixi, Ahah 3 Domine Jehovih, ecce prophetae dicentes eis, Non videbitis gladium, et fames non erit vobis, 14:12, 13:

apud eundem,

Urbs data est in manum Chaldaeorum pugnantium contra illam, a coram gladio, et fame, et peste, 32:24, 36:

apud eundem,

Mittam in eos gladium, famem, et pestem, usque ad consumere eos desuper humo, quam dedi eis et patribus eorum, 24:10;

in quibus locis vastatio describitur per ‘gladium, famem, et pestem’;

[10] per ‘gladium’ vastatio veri, per ‘famem’ vastatio boni, per ‘pestem’ grassatio usque ad consumptionem:

apud Ezechielem,

Fili hominis, accipe gladium acutum, novaculam tonsorum accipias illam tibi, et transire facias super caput tuum, et super barbam tuam, et accipias tibi lances ponderis, et dividas ea; tertiam partem igne comburas in medio urbis; tertiam partem percutias gladio circumcirca eam; et tertiam partem dispergas in ventum, et gladium evacuabo post eos....

Pars tertia peste morientur, et fame consumentur in medio, et tertia pars gladio cadet circumcirca, et tertiam partem in omnem ventum dispergam; et gladium evacuabo post eos, 5:1, 2, 12, 17; ibi de vastatione veri naturalis, quae ita describitur:

apud eundem,

Gladius foris, et pestis et fames intus, qui in agro gladio morietur, et qui in urbe, fames et pestis comedet eum, 7:15:

[11] apud eundem,

Dicas humo Israelis, Sic dixit Jehovah, Ecce Ego ad te, et educam gladium Meum e vagina sua, et exscindere faciam ex te justum et improbum: propterea ut exscindere faciam ex te justum et improbum, ideo exibit gladius Meus e vagina sua, ad omnem carnem, a meridie septentrionem; et cognoscent omnis caro quod Ego Jehovah eduxerim gladium Meum e vagina sua, non revertetur amplius.... Fuit verbum Jehovae ad me, dicendo, Fili hominis, propheta et dicas, Sic dixit Jehovah, Dic, Gladius, gladius exacutus, et etiam tersus, ad mactandum mactationem exacutus; ut sit ei fulgur tersus est.... Fili hominis, propheta et dicas, Sic dixit Dominus Jehovih ad filios Ammonis et ad opprobrium eorum; et dicas, Gladius, gladius apertus mactationem, et tersus ad consumendum propter fulgur, in videndo tibi vanitas, in divinando tibi mendacium, 21:3-5, 8-10, 28, 29;

ibi per ‘gladium’ nihil aliud significatur quam vastatio, ut patet a singulis in sensu interno:

[12] apud eundem,

Rex Babelis turres tuas destruet gladiis suis, prae copia equorum operiet te pulvis eorum, prae voce equitis et rotae, et currus, commovebuntur muri tui, ... ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, 26:9-11;

quid ‘Babel’, videatur n. 1326; quod ‘vastet’, n. 1327:

apud Davidem,

Si non conversus fuerit, Deus gladium Suum acuet, arcum Suum tendet, et praeparabit illum, Ps. 7:13 [KJV 7:12]:

apud Jeremiam,

Dixi, Ahah Domine, vere imponendo imposuisti populo isti et Hierosolymae, dicendo, Pax erit vobis; et pertigit gladius usque ad animam, 4:10:

[13] apud eundem,

Annuntiate in Aegypto, et audiri facite in Migdol, ... siste et praepara te, quia devorabit gladius circuitus tuos, 46:14:

apud eundem,

Gladius super Chaldaeos, et ad habitatores Babelis, et praefectos ejus, et ad sapientes ejus: gladius ad nugatores, et insanient: gladius ad fortes ejus, et consternabuntur: gladius equos ejus, et ad currum ejus, et ad omnem promiscuam turbam quae in medio ejus, et erunt in mulieres: gladius ad thesauros ejus, et diripientur; siccitas ad aquas ejus, et arescent, 50:35-38;

‘gladius’ manifeste pro vastatione veri, nam dicitur ‘gladius ad sapientes, ad nugatores, ad fortes, ad equos et currum, ad thesauros’, et quod ‘siccitas ad aquas, et arescent’:

[14] apud eundem,

Aegypto dedimus manum, Asshuri ad satiandum pane, ... servi dominati sunt in nos, liberans nemo e manu eorum, anima nostra adducebamus panem nostrum, a coram gladio deserti, Threni 5:[6, 8] 9:

apud Hoscheam,

Non revertetur ad terram Aegypti, et Asshur ille rex ejus quia renuerunt reverti ad Me, et impendet gladius in urbibus ejus, et consumet vectes ejus, et comedet propter consilia eorum 11:5, 6:

apud Amos,

Misi in vos pestem in via Aegypti, interfeci gladio juvenes vestros cum captivitate equorum vestrorum, 4:10;

‘in via Aegypti’ pro scientificis quae vastant, cum ex illis ratiocinantur in Divinis; ‘captivitas equorum’ pro intellectuali deprivato sua dote.

[15] III. Quod gladius in opposito sensu significet falsum pugnans, 4 constare potest apud Davidem,

Anima mea in medio leonum cubo inflammantium filios hominis, dentes eorum lancea et jacula, et linguae eorum gladius acutus, Ps. 57:5 [KJV Ps. 57:4]:

apud eundem,

Ecce eructant ore suo, gladii in labiis eorum, quia quis audiens? 59:8 [KJV Ps. 59:7]:

apud Esaiam,

Tu projectus e sepulcro tuo ut stirps abominabilis, vestimentum occisorum perforatorum gladio, descendentium ad lapides foveae velut cadaver conculcatum, 14:19;

ubi de Lucifero: apud Jeremiam,

In vanum percussi filios vestros, disciplinam non receperunt; comedit gladius vester prophetas vestros, tanquam leo corruptor. O generatio, vos videte Verbum Jehovae, Num desertum fui Israeli? 2:30, 31:

[16] apud eundem,

Ne exeas agrum, et in via ne ambules, quia gladius inimico, pavor a circumcirca, 6:25, 26 5 :

apud eundem,

Sume poculum vini furoris, ... et propinare facias illum omnibus gentibus, ad quas Ego mitto te, et bibent, et commovebuntur, et insanient coram gladio, quem Ego mittens inter eos:... Bibite et inebriemini, et vomite et cadite, et non resurgatis coram gladio, Jer. 25:[15] 16, 27:

apud eundem,

Ascendite equi, insanite currus, egrediantur fortes, Cush et Put prehendentes scutum, et Ludii prehendentes tendentes arcum; et dies ille Domino Jehovih exercituum, dies ultionis, ... et devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur de sanguine eorum, 46:9, 10:

[17] apud Ezechielem,

Exuent te vestimentis tuis, et capient vasa gloriae tuae, et relinquent te nudam et discoopertam, et ascendere facient super te coetum, et lapidabunt te lapide, perfodient te gladiis suis, 16:39, 40;

ubi de abominationibus Hierosolymae:

apud Zachariam,

Vae pastori vani, desertor gregis, gladius super brachium ejus, et super oculum dextrum, brachium ejus arescendo arescet et oculus dexter ejus caligando caligabit, 11:17:

apud Hoscheam,

Contra Me cogitaverunt malum, ... cadent gladio principe eorum propter iram linguae eorum, ista subsannatio eorum in terra Aegypti, [7:15, 16]:

[18] apud Lucam, Erit angustia magna super terra, et ira in populo hoc; cadent namque ore gladii, et captivabuntur inter omnes gentes, tandem Hierosolyma erit conculcata a gentibus, 21:23, 24;

ubi Dominus de consummatione saeculi, in sensu litterae de Judaei quod dispergendi, et de Hierosolyma quod destruenda; at in sensu interno de statu Ecclesiae ultimo; per ‘cadere ore gladii’ significatur quod amplius non verum sed mere falsum; per ‘omnes gentes’ significantur omnis generis mala, inter quae captivabuntur; quod ‘gentes’ sint mala, videatur n. 1259, 1260, 1849, 1868; quod ‘Hierosolyma’ sit Ecclesia, n. 2117, quae sic ‘conculcata’.

[19] IV. Quod gladius etiam significet punitionem falsi, constat apud Esaiam,

In die illo visitabit Jehovah gladio Suo duro, et magno, et valido, super leviathanem serpentem oblongum, et super leviathanem serpentem tortuosum, et occidet cetos qui in mari, 27:1;

ubi de iis qui per ratiocinia ex sensualibus et scientificis intrant in mysteria fidei; ‘gladius durus, magnus et validus’ pro punitionibus falsi inde.

[20] Ubi legitur quod ‘devoti et occisi sint ore gladii’, quandoque a viro ad mulierem, a puero ad senem, ad bovem, pecudem et asinum in sensu interno significatur poena damnationis falsi, ut Jos. 6:21; 8:24, 25; 10:28, 30, 37, 39; 11:10-12, 14; 13:22; 19:47; Jud. 1:8, 25; 4:15, 16; 18:27; 20:37; I Sam. 15:8, 11; 2 Reg. 10:25, et alibi; inde mandatum, Quod urbs, quae coleret alios deos, percuteretur gladio devoveretur, et combureretur igne, et esset in cumulum aeternum, Deut. 13:13-19 [KJV Deut. 13:12-18];

‘gladius’ pro poena falsi, ‘ignis’ pro poena mali.

Quod angelus Jehovae cum gladio evaginato in via steterit contra Bileamum, Num. 22:22, 31;

significabat verum quod obstaret falso in quo erat Bileamus, quare etiam is ‘gladio occisus est’, Num. 31:8.

[21] Quod ‘gladius’ significet in genuino sensu verum pugnans, et in opposito falsum ‘pugnans’, tu vastationem veri et punitionem falsi, originem ducit a repraesentativis in altera vita; ibi enim cum aliquis loquitur 6 quod novit esse falsum, ilico tunc super caput ejus sicut gladioli delabuntur et terrefaciunt; et praeterea verum pugnans repraesentatur per illa quae sunt acuminata instar ensium, siquidem verum absque bono tale est, at cum bono est glomeratum et lene: quia talis origo est, inde est, quoties nominatur culter, seu lancea, seu gladiolus sive gladius in Verbo, obveniat angelis verum pugnans.

[22] At quod culter in Verbo vix nominetur, est causa quia in altera vita sunt spiritus mali, qui vocantur ‘cultrarii’, quorum ad latus apparent cultri penduli, ex causa quod iis talis natura ferina ut unumquemvis cultro jugulare velint; inde est quod cultri non memorentur, sed gladioli et gladii, hi enim quia in pugnis usitati, ideam belli, ita veri pugnantis, excitant.

[23] Quia notum fuit antiquis quod gladiolus, lanceola 7 , et culter significaret verum, inde gentiles ad quos per traditionem hoc venit, circa sacrificia solebant se gladiolis, lanceolis 8 aut cultris, usque ad sanguinem pungere et lacerare, ut legitur de sacerdotibus Baalis, Sacerdotes Baalis clamabant voce magna, et incidebant se juxta morem suum gladiis et lanceolis, usque ad effundere sanguinem, I Reg. 18:28.

Quod omnia arma belli in Verbo significent illa quae sunt pugnae spiritualis, et quodlibet aliquod speciale, videatur n. 2686.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has in genuino sensu, deletes genuino, and interpolates interno after sensu.

2. Vastitas in the Manuscript, devastatio Schmidius

3. Ahah is a transliteration of the Hebrew interjection [ ] ('ahah) expressing grief. Schmidius and the KJV (1611) haveah'

4. The Manuscript inserts inde sequitur, vastato enim vero, pugnat falsum; quod sit falsumpugnans

5. The Manuscript inserts filia populi Mei, accinge te sacco.

6. The Manuscript inserts falsum.

7. The Manuscript has lancea

8. The Manuscript has lanceis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.