Bible

 

Joshue 3

Studie

   

1 Igitur Josue de nocte consurgens movit castra : egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël, et morati sunt ibi tres dies.

2 Quibus evolutis transierunt præcones per castrorum medium,

3 et clamare cœperunt : Quando videritis arcam fœderis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticæ portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini præcedentes :

4 sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium : ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini : quia prius non ambulastis per eam : et cavete ne appropinquetis ad arcam.

5 Dixitque Josue ad populum : Sanctificamini : cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.

6 Et ait ad sacerdotes : Tollite arcam fœderis, et præcedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.

7 Dixitque Dominus ad Josue : Hodie incipiam exaltare te coram omni Israël : ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.

8 Tu autem præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, et dic eis : Cum ingressi fueritis partem aquæ Jordanis, state in ea.

9 Dixitque Josue ad filios Israël : Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.

10 Et rursum : In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum et Hethæum, Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Jebusæum, et Amorrhæum.

11 Ecce arca fœderis Domini omnis terræ antecedet vos per Jordanem.

12 Parate duodecim viros de tribubus Israël, singulos per singulas tribus.

13 Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient : quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent.

14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem : et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis, pergebant ante eum.

15 Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aquæ tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat),

16 steterunt aquæ descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quæ vocatur Adom usque ad locum Sarthan : quæ autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.

17 Populus autem incedebat contra Jericho : et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 505

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

505. (Vers. 9.) "Et videbunt ex populis et tribubus et linguis et gentibus corpora illorum dies tres et dimidium," significat cum omnes qui in falsis doctrinae et inde in malis vitae ex sola fide fuerunt et erunt, ad finem Ecclesiae quae adhuc est ad principium Novae, audiverunt et audituri sunt de binis Essentialibus, quae sunt Agnitio Domini et Operum secundum Decalogum. - Per "populos et tribus et linguas et gentes" intelliguntur omnes ex Reformatis qui in falsis doctrinae et inde in malis vitae ex sola fide fuerunt et erunt; per "populos" significantur qui in falsis doctrinae sunt (483), per "tribus" falsa et mala Ecclesiae (349), per "linguas" confessio et receptio illorum (483), et per "gentes" qui in malis vitae (483); inde per quatuor illa, omnes et singuli qui fuerunt et erunt, ita qui fuerunt "in magna illa urbe," et erunt qui e mundo adhuc venturi sunt illis similes. Per "corpora illorum," seu "duorum testium," significantur duo Essentialia Ecclesiae Novae, de quibus supra (501); per "videbunt" significatur dum audiverunt et audituri sunt de illis, quoniam "videre" dicitur de corporibus, et "audire" de binis illis Essentialibus; per "dies tres et dimidium" significatur ad finem et principium, hoc est, ad finem Ecclesiae quae adhuc est, et ad principium Novae. Ex his nunc in unum sensum collatis, patet, quod per "videbunt ex populis et tribubus et linguis et gentibus corpora illorum tres dies et dimidium," in Sensu spirituali supradicta significentur. Quod "dies tres et dimidium" significent ad finem et principium, est quia "dies" significat statum, numerus "tria" completum usque ad finem, ac "dimidium" principium; simile enim per "dies tres et dimidium" significatur quod per "septimanam," cujus sex dies significant completum usque ad finem, et dies septimus significat sanctum; nam numerus "3 1/2," est dimidius numeri "7" qui facit septima nam, ac duplicatum et divisum ex quo, simile significant. Quod "tria" significent completum, ita ad finem, videri potest ex his in Verbo:

Quod "Esajas iret nudus et discalceatus Tres annos," (Esaias 20:3);

Quod Jehovah Ter vocaverit Samuelem, et Samuel Ter cucurrerit ad Eli, et quod Eli Tertia vice intellexerit, (1 Samuelis 3:1-8);

Quod "Elias se mensus sit super filium viduae Tribus vicibus," (1 Regnum 17:21);

Quod Elias jusserit quod funderent aquam super holocaustum Tribus vicibus, (1 Regnum 18:34);

Quod Jesus dixerit, quod "Regnum caelorum sit simile fermento, quod accipiens mulier abscondidit in (farinae) Tribus satis, donec fermentaretur totum," (Matthaeus 13:33);

Quod Jesus dixerit ad Petrum, quod Ter abnegaturus sit Ipsum, (Matthaeus 26:34);

Quod Dominus Ter interrogaverit Petrum, "amasne Me," (Johannes 21:15-17);

Quod "Jonas fuerit in ventre ceti Tribus diebus et Tribus noctibus," (Jonas 2:1 (B.A. 1:17));

Quod Jesus dixerit, quod Templum dissolveret, et Ipse illud per Tres dies aedificaret, (Matthaeus 26:61); 1

Quod Jesus in Gethsemane Tribus vicibus oraverit, (Matthaeus 26:39-44);

Quod Jesus Tertio die resurrexerit, (Matthaeus 28:1(, seq.)).

(Praeter pluries alibi, ut Esaias 16:14; Hoschea 6:2; Exodus 3:18; 10:22-23; 19:1, 11, 15-16, 18; Leviticus 19:23-25; Numeri 19:11 ad fin.; 31:19-25; Deuteronomius 19:2-3; 2 26:12; Joshua 1:11; 3:2; 1 Samuelis 20:5, 12, 19-20, 35-36, 41; 2 Samuelis 24:11-13; Daniel 10:1-3; 3 Marcus 12:2, 4-6; Luca 20:12; 4 13:32-33).

"Septem" aeque ac "tria" significant plenum et completum, at "septem" dicuntur de rebus sanctis, "tria" autem de rebus non sanctis.

Poznámky pod čarou:

1. 61 pro "31"

2. 19:2, 3 pro "10:2, 3, 4"

3. 1-3 pro "2, 3, 4"

4. 12 pro "12, 19"

  
/ 962