Bible

 

Johannes 6

Studie

   

1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis :

2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.

3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.

4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.

5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ?

6 Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.

7 Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :

9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ?

10 Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.

11 Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant.

12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.

13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.

14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.

15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.

16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.

17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus.

18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.

19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.

20 Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.

21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.

22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :

23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.

24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.

25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?

26 Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, Amen dico vobis : quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.

27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.

28 Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?

29 Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.

30 Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ?

31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cælo dedit eis manducare.

32 Dixit ergo eis Jesus : Amen, Amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.

33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.

34 Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.

35 Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.

36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.

37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras :

38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.

41 Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,

42 et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ?

43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :

44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

45 Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.

46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.

47 Amen, Amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.

48 Ego sum panis vitæ.

49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.

50 Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.

52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

53 Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?

54 Dixit ergo eis Jesus : Amen, Amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.

56 Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;

57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.

59 Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.

61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?

62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ?

63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?

64 Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quæ ego locutus sum vobis, Spiritus et vita sunt.

65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

66 Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.

67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.

68 Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?

69 Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes :

70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.

71 Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?

72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4735

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4735. ‘Ne effundatis sanguinem’: quod significet ne violent sanctum, constat ex significatione ‘sanguinis’ quod sit sanctum, de qua sequitur; inde ‘effundere sanguinem’ est violare illud. Omne sanctum in caelo procedit ex Divino Humano Domini, et inde omne sanctum in Ecclesia, quapropter ne violarent illud, instituta est a Domino Sancta Cena, et ibi expressis verbis dicitur quod panis ibi sit caro Ipsius, et vinum ibi sit sanguis Ipsius, ita quod sit Divinum Humanum Ipsius ex Quo tunc Sanctum; apud antiquos ‘caro et sanguis’ significabat humanum proprium, quia humanum consistit ex carne et sanguine; inde Dominus dixit ad Simonem,

Beatus es, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater Meus Qui est in caelis, Matth. 16:17.

caro itaque et sanguis significata per panem et vinum in Sancta Cena est Humanum Proprium Domini; ipsum Proprium Domini, quod propria potentia Sibi acquisivit, est Divinum; Proprium Ipsius ex conceptione fuit quod ex Jehovah Patre Ipsius habuit, et fuit Ipse Jehovah, inde Proprium quod Sibi acquisivit in Humano fuit Divinum; Proprium hoc Divinum in Humano est quod vocatur caro et sanguis; ‘caro’ est Divinum Bonum Ipsius, n. 3813, ‘sanguis’ Divini Boni Divinum Verum.

[2] Humanum Domini postquam glorificatum seu Divinum factum est, non concipi potest sicut humanum, sed sicut Divinus Amor in forma humana; et hoc eo magis quam angeli, qui cum apparent, sicut mihi visi, apparent tanquam amoris et charitatis formae sub specie humana, et hoc a Domino; ex Divino enim Amore Dominus Humanum Suum Divinum fecit, sicut per caelestem amorem homo fit angelus post mortem, ut appareat sicut amoris et charitatis forma sub specie humana, ut dictum. Inde patet quod per Divinum Humanum Domini in caelesti sensu significetur ipse Divinus Amor, qui est amor erga universum genus humanum, quod illud salvare, beatum et felix velit facere in aeternum, et ei appropriare Divinum Suum quantum capere possunt; hic amor et reciprocus hominis in Dominum et quoque amor erga proximum sunt qui significantur et repraesentantur in Sancta Cena, amor Divinus caelestis per ‘carnem seu panem’ ibi et amor Divinus spiritualis per ‘sanguinem seu vinum’ ibi:

[3] ex his nunc constare potest quid per manducationem carnis Domini, et per potum sanguinis Ipsius intelligitur apud Johannem,

Ego sum panis vivens qui e caelo descendit; si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum. Panis vero, quem Ego dabo, caro Mea est:... Amen, amen, dico vobis, nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis: qui comedit Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, habet vitam aeternam; et Ego resuscitabo illum extremo die: nam caro Mea est vere cibus, et sanguis Mens est vere potus: qui comedit Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, in Me manet, et Ego in illo.... Hic est panis, qui e caelo descendit, 6:50-58;

quia per ‘carnem et sanguinem’ significatur Divinum Caeleste et Divinum Spirituale quod ex Divino Humano Domini, ut dictum, seu quod idem, Divinum Bonum et Divinum Verum Amoris Ipsius, per ‘comedere et bibere’ significatur appropriare sibi illa; appropriatio fit per vitam amoris et charitatis quae etiam est vita fidei; quod ‘comedere’ sit appropriare sibi bonum, et ‘bibere’ appropriare sibi verum, videatur n. 2187, 3069, 3168, 3513, 3596, 1 3734, 3832, 4017, 4018.

[4] Quia ‘sanguis’ in caelesti sensu significat Divinum Spirituale seu Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, ideo significat sanctum, nam Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini est ipsum Sanctum; Sanctum non aliud est, nec aliunde.

[5] Quod ‘sanguis’ sit Sanctum illud, constare potest a pluribus locis in Verbo, quorum haec licet afferre;

apud Ezechielem,

Fili hominis, sic dixit Dominus Jehovih, Dic avi omni caeli, omni ferae agri, congregamini et venite, congregate vos a circuitu super sacrificium Meum, quod Ego sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem et bibatis sanguinem, carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis, arietes, agnos, et hircos, ... saginatos Bashanis omnes, et comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio Meo quod sacrificabo vobis, satiabimini super mensa Mea, equo et curru, forti, et omni viro belli: sic dabo gloriam Meam inter gentes, 39:17-21;

agitur ibi de convocatione omnium ad regnum Domini, et in specie de instauratione Ecclesiae apud gentes; et per ‘comedere carnem et bibere sanguinem’ significatur appropriare sibi Divinum Bonum et Divinum Verum, ita Sanctum quod procedit a Divino Humano Domini. Quis non videre potest quod non caro per ‘carnem’ et sanguis per ‘sanguinem’ ibi intelligatur, ut ‘quod carnem fortium comederent, sanguinem principum terrae biberent’, et ‘quod satiarentur equo, curru, forti, et omni viro belli’ ?:

[6] similiter apud Johannem,

Vidi unum angelum stantem in sole, qui clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio caelo, venite, congregamini ad cenam Magni Dei, ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, parvorum et magnorum, [Apoc. ] 19:17, 18;

quis usquam haec intelliget nisi sciat quid ‘caro’ in sensu interno significat, et nisi quid ‘reges, chiliarchi, fortes, equi, sedentes super illis, liberi et servi’?:

[7] porro apud Zachariam,

Loquetur pacem gentibus; dominari Ipsius a mari usque ad mare, et a flumine usque ad fines terrae; etiam tu, per sanguinem foederis tui emittam vinctos tuos e fovea, 9:10, 11;

ibi de Domino; ‘sanguis foederis’ est Divinum Verum procedens a Divino Humano Ipsius, et est ipsum Sanctum quod postquam glorificatus est, exivit ab Ipso; hoc Sanctum est quod etiam Sanctus Spiritus vocatur, ut patet apud Johannem,

Jesus dixit, Si quis sitiverit, venito ad Me et bibito; quisquis credit in Me, sicut dixit Scriptura, flumina e ventre illius fluent aquae viventis; hoc dixit de spiritu, quem acceptum erant credentes in Ipsum; nondum enim erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat, 7:37-39;

quod sanctum procedens a Domino 2 sit ‘spiritus’, videatur Joh. 6:63:

[8] porro quod ‘sanguis’ sit sanctum procedens a Divino Humano Domini, apud Davidem,

A dolo et [a] violentia redige animam eorum, et pretiosus erit sanguis eorum in oculis Ipsius, Ps. 72:14;

‘pretiosus sanguis’ pro sancto quod accepturi: apud Johannem,

Hi sunt qui veniunt ex afflictione magna, et lavarunt stolas suas, et dealbarunt stolas suas in sanguine 3 Agni, Apoc. 7:14:

et apud eundem,

Illi vicerunt draconem per sanguinem Agni, et per verbum testimonii Sui; et non amaverunt animam suam usque ad mortem, Apoc. 12:11 4 ;

[9] Ecclesia hodie non aliter novit quam quod ‘sanguis Agni’ hic significet passionem Domini, quia credit quod salventur unice per quod Dominus passus sit, et quod propter id missus sit in mundum, sed sit hoc pro simplicibus qui arcana interiora capere nequeunt; passio Domini fuit ultimum tentationis Ipsius, per quod plene glorificavit Humanum Suum, Luc. 24:26; Joh. 12:23, 27, 28; 13:31, 32; 17:1, 4, 5; ‘sanguis autem Agni’ ibi est idem ac Divinum Verum seu sanctum procedens a divino Humano Ipsius; ita idem cum ‘sanguine foederis’, de quo mox supra:

[10] et de quo etiam apud Mosen,

Moses sumpsit librum foederis, et legit in auribus populi, qui dixerunt, Omne quod locutus est Jehovah, faciemus et audiemus: tunc sumpsit Moses sanguinem, et sparsit super populum, et dixit, Ecce sanguis foederi, quod pepigit Jehovah vobiscum super omnibus verbis his, Exod. 24:7, 8;

‘liber foederis’ erat Divinum Verum quod illis tunc, quod confirmabatur per sanguinem, testificantem quod illud ex Divino Humano Ipsius.

[11] In ritualibus Ecclesiae Judaicae per ‘sanguinem’ nec aliud significabatur quam sanctum procedens a Divino Humano Domini; quapropter cum sanctificabantur, hoc fiebat per sanguinem; ut cum sanctificabatur Aharon et filii ejus, Tunc sanguis spargebatur super cornua altaris, reliquum 5 ad fundamentum altaris, ... etiam super apicem auris dextrae, pollicem manus et pedis dextri, [et] super vestes illius, Exod. 29:12, 16, 20, [21]; Lev. 8:[15, 19, 23, 30]: Cumque intraret Aharon intra velum ad propitiatorium, quod etiam tunc sanguis digito spargeretur ad propitiatorium septies versus orientem, Lev. 16:12-15; pariter in reliquis sanctificationibus ut et expiationibus, et mundationibus, de quibus Exod. 12:7, 13, 22; 30:10; Lev. 1:5, 11, 15; 3:2, 8, 13; 4:6, 7, 17, 18, 25, 30, 34; 5:9; 6:20, 21 [KJV 27, 28]; 14:14-19, 25-30; 16:12-15, 18, 19; Deut. 12:27.

[12] Quia per ‘sanguinem’ in genuino sensu significatur sanctum, ita in opposito sensu per sanguinem et sanguines significantur illa quae violentiam ei inferunt, et hoc inde quia per ‘effundere sanguinem innocentem’ significatur violare sanctum; ideo quoque scelesta vitae et profana cultus dicebantur sanguis'; quod sanguis ac sanguines sint talia, constat ab his locis;

apud Esaiam,

Cum laverit Dominus excrementum filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae abluerit e medio ejus, per spiritum judicia, et per spiritum expurgationis, 4:4:

apud eundem,

Aquae Dimonis plenae sunt sanguine, 15:9:

apud eundem,

Manus vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; ... pedes eorum ad malum currunt, et festinant ad effundendum sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes iniquitatis, 59:[3], 7:

apud Jeremiam,

Etiam in alis tuis inventi sunt sanguis animarum pauperum innocentium, 2:34:

[13] apud eundem,

Ob peccata prophetarum, iniquitates sacerdotum, effundentium in medio Hierosolymae sanguinem justorum; errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine, ea quae non possunt, tangunt vestimentis, Thren. 4:13, 14:

apud Ezechielem,

Praeterivi praeter te, et vidi te conculcatam in sanguinibus tuis, et dixi tibi, In sanguinibus tuis vive, et dixi tibi, In sanguinibus tuis vive.... Lavi te aquis, et ablui sanguines tuos a super te; et unxi te oleo, 16:6, 9:

apud eundem,

Tu fili hominis, num disceptabis cum urbe sanguinum? notifica illi omnes abominationes ejus, ... per sanguinem tuum quem effudisti, rea facta es, et per idola quae fecisti, polluta es. Ecce principes Israelis, quisque juxta brachium suum fuerunt in te, et effuderunt sanguinem; ... viri calumniae fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et ad montes comederunt in te, 22:2-4, 6, 9:

apud Mosen,

Si quis sacrificaverit alibi quam super altari ad tentorium, erit sanguis, et sicut effudisset sanguinem, Lev. 17:1-9.

[14] Falsificatum et profanatum verum significatur per haec quae sequuntur de sanguine:

apud Joelem,

Dabo prodigia in caelis et in terra, sanguinem et ignem, et columnas fumi; sol vertetur in caliginem, et luna in sanguinem, antequam venit dies [Jehovae] magnus et terribilis, 3:3, 4 [KJV 2:30, 31]:

apud Johannem,

Sol factus est niger sicut saccus pilosus, et luna tota facta est sicut sanguis, Apoc. 6:12:

apud eundem,

Secundus angelus clanxit, et quasi mons magnus igne ardens projectus est in mare, factaque est tertia pars maris sanguis, Apoc. 8:8:

apud eundem,

Secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factum est sanguis sicut mortui, unde omnis anima vivens mortua est in mari. Tertius angelus effudit phialam suam in fluvios, et in fontes aquarum, et factus est sanguis, Apoc. 16:3, 4:

[15] similiter Quod flumina, collectiones et stagna aquarum, versa sint in sanguinem in Aegypto, Exod. 7:15-22;

per ‘Aegyptum’ enim significatur scientia quae ex se intrat in arcana caelestia, et inde pervertit, negat et profanat vera Divina, n. 1164, 1165, 1186; omnia miracula in Aegypto quia Divina, involverunt talia; quod ‘flumina, 6 quae versa sunt in sanguinem’ sint vera quae intelligentiae et sapientiae, n. 108, 109, 3051; quod ‘aquae’ similiter, n. 680, 2702, 3058; quod ‘fontes’, n. 2702, 3096, 3424; quod ‘maria’ sint vera scientifica in complexu, n. 28; quod ‘luna’, de qua etiam dicitur quod in sanguinem vertenda', sit Divinum Verum, n. 1529-1531, 2495, 4060; inde patet quod per ‘lunam, mare, fontes, aquas, et flumina, quod versa in sanguinem’ significetur Verum falsificatum et profanatum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. sanguinem, in the First Latin Edition

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. reliquam, in the First Latin Edition

6. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.