Bible

 

Joel 2

Studie

   

1 Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ : quia venit dies Domini, quia prope est.

2 Dies tenebrarum et caliginis, Dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis : similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.

3 Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.

4 Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ; et quasi equites, sic current.

5 Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.

6 A facie ejus cruciabuntur populi ; omnes vultus redigentur in ollam.

7 Sicut fortes current ; quasi viri bellatores ascendent murum : viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.

8 Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt ; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.

9 Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.

10 A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.

11 Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus : magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum ?

12 Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.

13 Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.

14 Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?

15 Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate cœtum :

16 congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.

17 Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?

18 Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.

19 Et respondit Dominus, et dixit populo suo : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.

20 Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam : faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum : et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.

21 Noli timere, terra : exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.

22 Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.

23 Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.

24 Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.

25 Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca : fortitudo mea magna quam misi in vos.

26 Et comedetis vescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum.

27 Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ; et non confundetur populus meus in æternum.

28 Et erit post hæc : effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ : senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.

29 Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.

30 Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.

31 Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

32 Et erit : omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit : quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 809

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

809. (Vers. 5.) "Et vox e Throno exivit, dicens, Laudate Deum nostrum, omnes servi Ipsius at timentes Ipsum," significat influxum a Domino in Caelum; et sic unanimitatem Angelorum, quod omnes qui in veris fidei et in bonis amoris sunt, colant Dominum ut Solum Deum Caeli. - Per "vocem quae e Throno exivit" significatur influxus a Domino in Caelum; quod sit a Domino, est quia "Sedens super Throno" erat Dominus, ut mox supra (808) ostensum est; ideo per "vocem" exeuntem inde intelligitur influxus; nam Dominus, quia supra Caelos est, et apparet coram Angelis ut Sol, non loquitur ad angelos inde, sed influit; et quod influit, hoc recipitur in Caelo ac edicitur, quare vox illa tametsi e Throno, usque audita est a Johanne e Caelo, ita ab angelis ibi; et quicquid angeli e Caelo loquuntur est a Domino; per "laudate Deum nostrum" significatur ut colant Dominum ut Solum Deum Caeli; quod "laudare Deum" sit colere Ipsum, videbitur infra; per "omnes servos Ejus" significantur omnes qui in veris fidei sunt (3, 380); per "omnes timentes Ipsum" significantur qui in bonis amoris sunt (527, 628). Quod "laudare Deum" significet colere Ipsum, et inde quod laus Ipsius sit cultus Ipsius, constat ex multis locis in Verbo, quorum aliqua duntaxat adducentur:

"Subito facta est cum Angelo multitudo Laudantium Deum," (Luca 2:13, 20);

"Coeperunt omnis turba discipulorum Laudare Deum voce magna, (Luca 19:37);

"Erant in Templo Laudantes et benedicentes Deum," (Luca 24:53);

"Audiri facite, Laudate, et dicite, Serva, Jehovah, populum Tuum," (Jeremias 31:7);

"Laudate Jehovam in Caelis, Laudate Ipsum in excelsis, Laudate Ipsum Angeli Ipsius, Laudate Ipsum exercitus Ipsius, Laudate Ipsum sol et luna, Laudate Ipsum omnes stellae lucis, Laudate Ipsum Caeli caelorum; Laudent Nomen Jehovae: Laudate Jehovam e terris; exaltavit Laudem omnibus" populis, (Psalm. 148:1-5, 7, 13-14);

"Ex ore infantum et lactentium perfecisti Laudem," (Matthaeus 21:16);

"Omnis populus dedit Laudem Deo," (Luca 18:43).

(Praeter alibi, ut Esaias 42:8; 60:18; Joel 2:26; Psalm. 113:1, 3; Psalm. 117:1).

Haec quae in hoc versu dicuntur, non se referunt ad praecedentia de Babylone, sed ad sequentia de Nova Ecclesia a Domino instauranda, de qua in sequentibus hic agitur.

  
/ 962