Bible

 

Joel 1

Studie

1 Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.

2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?

3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.

4 Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.

5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.

6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.

7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.

8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.

9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.

10 Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.

11 Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.

12 Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.

13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.

14 Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum :

15 A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.

16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?

17 Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.

18 Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt.

19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.

20 Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.

Ze Swedenborgových děl

 

Dicta Probantia # 55

  
/ 101  
  

55. ADVENTUS DOMINI. SECTIO 4.27

Gens ascendit super terram meam, et redegit vitem meam in vastitatem, Joel 1:6, 7.

(Heu diei, quia propinquus dies Jehovae, [et] sicut vastatio a fulminatore venit, devastata sunt horrea, destructa sunt granaria, etiam greges pecudum desolati sunt, ignis comedit habitacula deserti, Joel 1:15 ad 20.)

Coram ipso commota est terra, contremuerunt coeli, sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem snum, Jehovah edidit vocem coram exercitu suo, quoniam dies magnus Jehovae, et terribilis valde, quis sustinebit eum, Joel 2:10, 11.

Postquam actum est de die magno et terribili, Joel Cap. 2:1 ad 11, agitur de adventu Jehovae, et tunc de Nova Ecclesia, vers. 2:12 ad 27. et dicitur fiet postea, effundam spiritum meum super omnem carnem, ut prophetent filii et filiae vestrae, etc. Cap. 3:1, 2, et dicitur, Sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis. Fiet autem, omnis qui invocaverit nomen Jehovae, eripietur, quia in monte Sionis et in Hierosolyma evasio, 3:4, 5.

Cumuli, cumuli in valle decisa, quia propinquus est dies Jehovae in valle decisa. Sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum, Jehovah e Zione rugiet, et ex Hierosolyma dabit vocem suam, ut contremiscant coeli et terrae, sed Jehovah refugium populo suo, tunc erit Hierosolyma sanctitas; fiet in die illo stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma in generationem generationum, Joel 3:14 ad 20.

  
/ 101