Bible

 

Joel 1

Studie

1 Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.

2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?

3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.

4 Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.

5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.

6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.

7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.

8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.

9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.

10 Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.

11 Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.

12 Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.

13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.

14 Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum :

15 A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.

16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?

17 Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.

18 Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt.

19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.

20 Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7643

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7643. ‘Ecce Ego adduco locustam in terminum tuum’: quod significet quod falsum occupabit extrema illorum, constat ex significatione ‘locustae’ quod sit falsum in extremis, de qua sequitur; ex significatione ‘termini’ quod sint extrema; et ex significatione ‘adducere’, quia de falso praedicatur, ' quod sit occupare; dicitur quod ‘Jehovah adducet’ sed intelligitur quod adducetur, nempe a malo; hoc similiter se habet ac quod tribuatur 1 Jehovae, hoc est, Domino, quod ‘aggravaverit cor Pharaonis’, cum tamen sit 2 ab homine, ejus malo in illo, videatur supra n. 7632; quod non malum a Domino, sed quod existat ab homine, est quia homo id bonum quod influit a Domino vertit 3 ad se, et loco quod Dominum, et quae Domini sunt, in omnibus et singulis intueretur, semet intueatur; inde concupiscentia dominandi super omnes, et possidendi omnia quae aliorum, ac inde contemptus 4 aliorum, et contra illos qui sibi non favent et student, odia, 5 vindictae, 6 et crudelitates; inde quoque contemptus omnium quae fidei et charitatis, quia haec cum a Domino influunt, 7 vertuntur ad se, ita avertuntur a Domino;

[2] ex his videri potest quod homo ipsum bonum quod 8 influit a Domino vertat in malum; inde quoque est quod mali in altera vita se removeant quantum possunt a caelo; nam cum appropinquat caelum ad illos, hoc est, cum bonum et verum fortius influunt, tunc ruunt fortius in contrarium, hoc est, in malum et in falsum; ac in eo gradu quo malum et falsum increscunt, a se expellunt 9 verum, et semetipsos devastant; et tunc quoque in eodem gradu in mala poenae ruunt, nam mala et poenae in altera vita conjuncta sunt.

[3] Dominus continue ordinat caelos, et jugiter novos caeli incolas adsciscit, quibus dat habitationes et hereditates, et cum hoc facit, 10 caelum appropinquat, 11 hoc est, fortius influit; inde spiritus infernales in mala et falsa, et in illorum poenas, fortius 12 irruunt, et quia in mala et falsa, inde semetipsos, ut dictum est, 13 vastant; et hoc non cessat apud illos quam cum 14 se prorsus devastaverint, et se profunde in inferna conjecerint; ex his 15 constare potest quod a Domino non nisi quam bonum procedat, 16 et quod malum ab ipsis qui in malo sunt. Ex his nunc videri potest quomodo intelligendum quod dicitur de Jehovah, hoc est, de Domino, quod ‘aggravaverit cor Pharaonis’, et hic quod ‘adducet locustam’, per quam significatur falsum ex malo in extremis.

[4] In Verbo, ubi de vastatione malorum agitur, aliquoties 17 nominatur locusta et bruchus, et per ‘locustam’ ibi in sensu interno intelligitur falsum quod vastat extrema; est enim, ut prius ostensum est, naturale apud hominem interius et exterius; falsum quod in extremis naturalis est intelligitur per ‘locustam’, et malum ibi per ‘bruchum’; quia per ‘locustam’ intelligitur falsum quod in extremis naturalis est, 18 ideo dicitur quod locusta adducetur in terminum, et obteget superficiem terrae, ' ac postea 19 vers. 14,

Ascendit locusta super terram Aegypti, et quievit in omni termino Aegypti, et obtexit superficiem totius terrae; per ‘terminum’ et per ‘superficiem’ 20 significantur extrema et ultima in quibus 21 interiora quiescunt, hoc est, terminantur:

[5] haec intelliguntur per ‘locustam et bruchum’ apud Davidem,

Misit in illos colluviem quae consumpsit illos, et ranam quae perdidit illos, et dedit brucho proventum illorum, et laborem illorum locustae, Ps. 78:45, 46: et alibi, Dixit ut veniret locusta et bruchus, ut non numerus, Ps. 105:34;

haec 22 dicuntur de Aegypto, et nominatur 23 ‘bruchus’, tametsi nulla 24 ejus mentio fit apud Moschen, sed solum ‘locustae’; causa quod etiam ‘bruchus’ nominetur, est quia per ‘bruchum’ significatur malum, et per ‘locustam’ falsum, utrumque in extremis naturalis; 25 at cum modo ‘locusta’ nominatur, significatur et falsum et malum simul, nam ‘locusta’ est falsum ex malo:

apud Nahum, 6

Ibi comedet te ignis, exscindet te gladius; comedet te sicut bruchus, 26 multiplica te sicut bruchus, 26 multiplica te sicut locusta; multiplicasti mercatores tuos prae stellis caelorum; bruchus diffudit se, et avolavit; coronati tui sicut locusta, imperantes tui sicut locusta locustarum, 3:15-17;

ibi agitur de ‘urbe sanguinum’, per quam significatur doctrina falsi; et quia falsum et malum imprimis 27 multiplicata sunt in extremis naturalis, nam ibi sunt 28 fallaciae sensuum 29 oriundae ex objectis mundi et telluris, ac voluptates ex variis appetituum generibus, inde est quod etiam multiplicatio mali et falsi per ‘bruchum et locustam’ describatur, 30 ut quoque in libro Judicum, 6:5, 7:12;

et apud Jeremiam 46:23; quod sensuale, quod ultimum naturalis est, sit fallaciis et inde falsis plenissimum, videatur n. 5084, 5089, 5094, 6310, 6311, 6313, 6318, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6948, 6949:

apud Joelem,

7

Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit melolontha, et residuum melolonthae comedit bruchus; expergiscimini ebrii et flete, et ejulate omnes potantes vinum, propter mustum quod excisum est; nam gens ascendet super terram Meam, robusta, et non numerus, et rediget vitem Meam in vastitatem, et ficum Meam in spumam, 1:4-7:

apud eundem,

Plenae sunt areae frumento puro, et exundant torcularia mustum et oleum; et compensabo vobis annos quos consumpsit locusta, melolontha, bruchus, et eruca, 2:24, 25;

ibi ‘locusta’ pro falso in extremis vastante vera et bona:

apud Moschen, Semen multum educes in agrum, sed parum colliges, quia consumet illud locusta: 31 vineas plantabis, sed vinum non bibes, nec congregabis, quia comedet illud vermis, Deut. 28:38, 39;

[8] ibi ‘locusta’ pro falso ex malo:

apud Johannem, E fumo abyssi 32 apertae, exiverunt locustae in terram, quibus data potestas sicut habent potestatem scorpii terrae; dictum illis ut damno non afficerent gramen terrae, neque ullam arborem, sed homines solos, quicumque non haberent sigillum Dei super frontibus suis; datum est illis ut non occiderent illos, sed torquerent menses quinque: figurae locustarum similes equis paratis ad bellum; et super capitibus 33 illarum quasi coronae similes auro; facies illarum quasi facies hominum; habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes illarum quasi dentes leonum erant; habebant thoraces quasi 34 ferreos; et vox alarum illarum sicut vox curruum equorum multorum currentium ad bellum; caudas denique habebant similes scorpiis, et stimuli erant in caudis illarum, ut damno afficerent homines menses quinque; habent super se regem, angelum abyssi, cui nomen Hebraice Abaddon; in Graeca vero nomen habet Apollyon, Apoc. 9:3-11;

quid per 35 illa omnia significatur, nemo videre potest 36 nisi ex sensu interno; ex singulis ibi secundum sensum internum perspectis, constat quod per ‘locustas’ ibi significentur ratiocinia ex fallaciis et inde falsis, etiam confirmatis per 37 philosophica; ita quoque per ‘locustas’ significantur falsa quae in extremis apud hominem, et quae reliquis falsis magis terrestria et corporea sunt, per quae homines facile possunt falli et seduci, nam homo illa quae sensibus obvia sunt capit, et aegre illa quae adversantur; ut sciatur quod talia per ‘locustas’ 9 significentur, licet illa quae ibi singillatim exponere: ‘abyssus’ ex 38 qua locustae est infernum; ‘gramen terrae’ quod damno non afficerent est scientificum 39 , ‘arbor’ sunt cognitiones 40 boni et veri, homines sunt affectiones boni 41 ; quod hos damno afficerent, et non gramen terrae et arborem, est ut intelligi possit verum et bonum, tametsi 42 non secundum illa vivitur; ‘qui habent sigillum super frontibus’ sunt qui regenerati sunt; quod ‘torquerent menses quinque illos qui non haberent sigillum Dei super frontibus’ est quod vastarent; quod ‘locustae similes equis paratis ad bellum’ sunt ratiocinia ex falsis per quae pugnatur contra Ecclesiae vera; ‘super capitibus coronae similes auro, et facies sicut hominum’ est quod ratiocinia appareant vero similia et quasi ex bono; ‘capilli sicut mulierum, et dentes quasi dentes leonum’ sunt externa naturalis seu sensualia, seu ibi fallaciae, quae faciunt apparentiam boni; ‘thoraces ferrei’ sunt externa quae faciunt apparentiam veri; ‘vox alarum sicut curruum equorum multorum currentium ad bellum’ sunt falsa doctrinalium, ex quibus et pro quibus pugnant; ‘caudae similes scorpiis, et stimuli in caudis illorum’ sunt noxae quae talia inferunt; ‘rex abyssi’ est falsum infernale; ‘Abaddon’ est perditio; ‘Apollyon’ est ratiocinatio ex falsis apparens sicut ex 43 vero, imprimis si ab illis qui sapientes creduntur, 44 confirmantur per philosophica perverse applicata, nam caeca admiratio sapientiae in illis inducit fidem.

[10] Per ‘locustam’ in bono sensu significatur verum ultimum et communissimum, tam amoenum ejus; inde Johanni fuerunt ‘locustae alimento, et mel agreste’, Matth. 3:4; Marcus 1:6; 45 quod essent illa alimento, erat quia ‘Johannes’ repraesentabat Verbum, et per suum victum, tum quoque per amictum, qui erat ‘ex pilis cameli cum cingulo coriaceo’, repraesentabat Verbum in sensu externo, amoenum enim externum significatur per ‘locustam et mel agreste’, n. 5620, et verum externum per vestem ex pilis cameli, ' et per ‘cingulum coriaceum’, n. 3301; inde est quod per ‘Johannem’ intelligatur Elias qui venturus et 46 annuntiaturus Adventum Domini; quod ‘Elias’ sit Verbum, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 2762, 5247 fin. ; quod ‘locustae’ inter animalcula sint quae comederentur, Lev. 11:22.

Poznámky pod čarou:

1. Jehovae seu

2. homo, hoc est, malum in illo, quod facit

3. The Manuscript inserts a Domino.

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. The Manuscript inserts et.

6. quoque

7. ad se a Domino invertuntur

8. The Manuscript places this after Domino.

9. Verum et bonum, ita

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. inde etiam

12. irrumpunt

13. devastant

14. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

15. The Manuscript inserts quoque.

16. sed

17. The Manuscript inserts etiam.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The Manuscript places this after the quotation.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The Manuscript places this after terminantur.

22. in his locis

23. The Manuscript inserts etiam.

24. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

25. et quia

26. multiplicat, in the First Latin Edition.

27. multiplicatur

28. The Manuscript inserts omnes.

29. ac ibi sunt

30. ita

31. vineam, in the Manuscript, the First Latin Edition.

32. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

33. earum in the Manuscript, and illorum, in the First Latin Edition.

34. The Manuscript inserts thoraces.

35. locustas ibi

36. absque

37. sophistica mundi

38. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

39. The First Latin Edition Ecclesia

40. veri et boni

41. The Manuscript inserts quod charitatis.

42. contra

43. veris

44. confirmatur, in the First Latin Edition.

45. quod mel agreste sit jucundum in exteriori naturali, videatur Arcana Coelestia 5620; quod Johanni fuerint illa alimenta, erat quia repraesentabat Verbum, et perrepraesentabat Verbum in litera, quod tale est

46. annuntiabit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.