Bible

 

Joel 1

Studie

1 Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.

2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?

3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.

4 Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.

5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.

6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.

7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.

8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.

9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.

10 Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.

11 Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.

12 Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.

13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.

14 Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum :

15 A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.

16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?

17 Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.

18 Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt.

19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.

20 Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 721

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

721. "Et inebriati sunt ex vino scortationis ejus inhabitantes terram," significat insanitionem in spiritualibus ex adulteratione Verbi apud illos qui in Religioso ille sunt. -Per "inebriari vino scortationis" significatur insanire in spiritualibus ex falsificatione veritatum Verbi, hic ex adulteratione illarum; per "vinum" significatur Divinum Verum Verbi (316), et per "scortationem" significatur falsificatio et adulteratio ejus (134, 620, 632, 635); inde per "inebriari ex illo vino" significatur insanire in spiritualibus; per "inhabitantes terram" significantur illi qui in Ecclesia sunt, ut supra, (11:10; 12:12; 13:13-14; 14:6) 1 , hic autem qui in Religioso illo sunt, quoniam non ibi est Ecclesia, ex causa quia non adeunt Dominum, nec legunt Verbum, et quia invocant mortuos, ut supra (718). Quod "inebriari illo vino" significet insanire in spiritualibus, quidem absque confirmatione ex aliis locis in Verbo videri potest; sed quia plures non vident id, ex eo quod non spiritualiter sed sensualiter, hoc est, materialiter de singulis Verbi, dum legunt id, cogitent, velim aliqua loca e Verbo adducere confirmantia quod "inebriari" ibi significet insanire in spiritualibus, hoc est, in theologicis; quae sint:

"Inebriati sunt sine vino, titubant sine sicera," (Esaias 29:9);

"Audi afflicta, Ebria sed sine vino," (Esaias 51:21);

"Calix auri Babel in manu Jehovae, Inebrians universam terram; de vino ejus biberunt gentes, ideo Insaniunt gentes," (Jeremias 51:7);

"Sit Babel in sibilum; cum incaluerint, ponam convivia illorum, et Inebriabo eos, ut exultent, et dormiant somnum saeculi, nec evigilent," (Jeremias 51:37, 39); 2

"Cecidit, cecidit Babylon, quia ex vino scortationis suae potavit omnes gentes," (Apocalypsis 14:8; 18:3);

"Omnis uter impleatur vino: ecce implebo omnes habitatores terrae hujus, reges, sacerdotes et prophetas, Ebrietate," (Jeremias 13:12-13);

"Ebrietate et tristitia impleberis, calice devastationis et desolationis," (Ezechiel 23:32-33);

"Filia Edomi, etiam ad te transibit calix, Inebriaberis et revelaberis," (Threni 4:21);

"Etiam tu Inebriaberis," (Nahum 3:11);

"Bibite et Inebriamini, et vomite et cadite, ut non resurgatis," (Jeremias 25:27);

"Vae sapientibus in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentibus; vae heroibus ad bibendum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram," (Esaias 5:21-22).

(Praeter alibi, ut Esaias 19:11-12, 14; 24:20; 28:1, 3, 7-8; 3 Esaias 56:12; Jeremias 23:9-10; Threni 3:15; Hoschea 4:11-12, 17-18; Joel 1:5-7; Habakuk 2:15; Psalm. 75:9 (B.A. 8); 4 Psalm. 107:27). 5

Poznámky pod čarou:

1. 6 pro "16"

2. 37 pro "32"

3. 1, 3, 7, 8 pro "1, 3, 7, 8, 9"

4. 9 pro "19"

5. cvii. pro "cviii."

  
/ 962