Bible

 

Joel 1

Studie

1 Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.

2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?

3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.

4 Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.

5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.

6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.

7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.

8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.

9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.

10 Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.

11 Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.

12 Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.

13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.

14 Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum :

15 A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.

16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?

17 Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.

18 Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt.

19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.

20 Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 435

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

435. "Et dentes illarum sicut leonum erant" significat quod sensualia, quae sunt ultima vitae naturalis hominis, apparerent illis in potentia super omnia. - "Dentes" significant ultima vitae naturalis hominis, quae vocantur sensualia, de quibus supra (424); sunt duo genera sensualium, unum quod est voluntatis, alterum quod est intellectus, sensualia voluntatis significantur per "capillos mulierum," de quibus mox supra (434), et sensualia intellectus significantur per "dentes;" haec sensualia, hoc est, sensuales qui in falsis ex confirmatione sunt, apparent sibi in potentia super omnia, ut non possint vinci; quare "dentes locustarum," per quas significantur talia sensualia "erant sicut leonum;" per "leonem" significatur potentia (241). Quod "dentes" significent ultima vitae hominis, quae vocantur sensualia, quae, dum ab interioribus mentis separata sunt, in meris falsis sunt, ac violentiam inferunt veris ac destruunt illa, constare potest ex sequentibus his locis:

"Anima mea in medio Leonum cubo, Dentes eorum hasta et tela," (Psalm. 57:5 (B.A. 4));

"Deus destrue Dentes in ore eorum, Molares leonum juvenum averte," (Psalm. 58:7 (B.A. 6));

"Gens ascendit super terram Meam robusta, Dentes ejus dentes leonis, et Molares ejus leonis illi," (Joel 1:6); 1

Jehovah, "Dentes impiorum confringis," (Psalm. 3:8 (B.A. 7));

Ascendit bestia e mari "terribilis, formidabilis et robusta valde, cui Dentes ferri magni; comedit et contrivit," (Daniel 7:7);

"Benedictus Jehovah, Qui non tradidit nos rapinam Dentibus illorum," (Psalm. 124:6).

Quoniam sensuales homines non vident aliquod verum in sua luce, sed ratiocinantur et altercantur de omni re num ita sit, et hae altercationes in infernis audiuntur extra illa sicut stridores dentium, qui in se spectati sunt collisiones falsi et veri, patet quid significatur per "Stridorem dentium," (Matthaeus 8:12; 13:42, 50; 22:13; 24:51; 25:30; Luca 13:28);

et quodammodo quid per "Stridere dentibus," (Hiob 16:9; 2 Psalm. 35:15-16; Psalm. 37:12; Psalm. 112:10; 3 Micham 3:5; Threni 2:16).

Poznámky pod čarou:

1. 6 pro "6, 7"

2. Hiob pro "Psalmus."

3. xxxv. pro "xxv."

  
/ 962